Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

IN LITTERIS NOSTRIS*

DE CANONICIS, QUI INTER PRAELATOS DOMESTICOS RELATI NON SINT,
E CAPITULIS PRIVILEGIA PROTONOTARIORUM HABENTIBUS

 

In litteris Nostris Inter multiplices editis Motu Proprio de Protonotariis Apostolicis, quo modo nonnulla capita essent interpretanda, declaravit ex Nostra auctoritate S. Rituum Congregatio decreto Super legitima, cuius haec est summa : qui adscribatur collegio Canonicorum seu Capitulo, quod privilegiis seu insignibus et iuribus ad Protonotarios Apostolicos vel supranumerarios vel ad instar participantium pertinentibus ornatum sit, non eum acquirere ius ad expeditionem Brevis, quo inter Praelatos Domesticos numeretur, sed huius adeptionem honoris et gradus e sola Summi Pontificis benignitate pendere.

Iam vero ne privilegiorum diversitas, quae inter homines eiusdem Ordinis animadvertatur, christianae plebis admirationem moveat, Canonicis qui, cum sint e Capitulis modo memoratis, inter Praelatos Domesticos relati non sint, damus et concedimus, ut collegialiter quidem omnibus fruantur privilegiis suo ipsorum Capitulo ab Apostolica Sede tributis, singuli autem tum praelatitium habitum et pianum, quem vocant, gestare, ut est in illis ipsis Nostris litteris, ad § 16 et 17; tum, de speciali mandato Ordinarii, ornatu et more Praelatorum, de quo ibidem ad § 31 sermo est, Sacrum celebrare possint. Qua duplici potestate non eis licebit uti, nisi intra fines dioecesis, cuius erit Capitulum.

Atque haec Motu Proprio statuimus, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petram die XXIII mensis decembris MCMXIII, Pontificatus Nostri anno undecimo.

 

PIUS PP. X

 


*AAS, 5 (1913), n. 19, 545-546.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana