Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

PRIMA ALLOCUTIO*

SSMI D. N. PII PP. X HABITA IN CONSISTORIO
SECRETO DIEI 9 NOVEMBRIS 1903

 

Venerabiles Fratres,

Primum vos hodierna die ex hoc loco Nobis alloquentibus, illud ante omnia occurrit animo, attingere oportere factum proximo tempore, quum delatam per vestra suffragia Apostolici fastigii dignitatem declinare obtestando conati sumus. Etenim nolumus, id Nos fecisse ob eam rem arbitremini, quod aut parum voluntatis vestrae significatio honestissimumque de Nobis iudicium moveret, aut pigerei etiam laborare amplius Ecclesiae causa, cui quidem aetatem omnem animamque devotam haberemus. Verum quum explorata Nobis esset sive inopia virtutis Nostrae sive exiguitas ingenii, quumque simul constaret, quae quantaque a Pontifice romano essent iure expectanda, quid mi rum si tanto sustinendo muneri Nos ipsos plane impares fore videbamus? Profecto evangelica curare ut vulgo serventur praescripta, rite custodiantur consilia; sarta tecta Ecclesiae praestare iura; multiplices maximasque diiudicare causas quae de societate domestica, de institutione adolescentis aetatis, de iure et proprietate extiterint; perturbatus civitatis ordines ad christianam aequabilitatem componere; brevi, terras expiando caelis comparare cives: hae, inquimus, similesque Apostolici officii partes maiores eae quidem videbantur quam ut his viribus expleri digne possent. — Accedebat, id quod in Encyclicis Litteris proxime significavimus, ut excipiendus locus eius esset Pontificis, cuius et studium in religione amplificanda fovendoque multipliciter pietatis cultu, et sapientia in profligandis erroribus horum temporum, doctrinaeque vitaeque christianae integritate publice privatim revocanda, et providentia in relevanda humilium inopumque fortuna atque incommodis civilis societatis opportune subveniendo, sic eluxere, ut humani generis immortalem ei cum admiratione gratiam peperini Quem non deterreret haec tanta excellentia et magnitudo viri ab ista tamquam hereditate adeunda muneris? Nos certe, tenuitatem Nostram reputantes, deterrebat vel maxime.

At quoniam arcanae Dei voluntati visum est, supremi Apostolatus Nobis onus imponere, id equidem, ipsius ope auxilioque unice confisi, feremus. Quantum autem est in Nobis, certum destinatumque est, omnes curas cogitationesque illuc conferre ut sancte inviolateque servemus depositum fidei, et sempiternae omnium saluti consulamus; eiusque rei gratia nihil quidquam aut laborum aut molestiarum unquam defugere. — Quum vero necesse sit christianaeque rei publicae quam maxime intersit, Pontificem in Ecclesia gubernanda et esse et apparere liberum nullique obnoxium potestati, ideo quod conscientia officii, simulque iurisiurandi quo obstringimur, sacrosancta religio postulat, gravissimam in hoc genere iniuriam Ecclesiae illatam conquerimur.

Porro ea Nos magnopere cogitatio recreat, in perfunctione tam gravi tamque difficili ministerii huius praeclare Nobis adiumento vestram, Venerabiles Fratres, et prudentiam et navitatem fore. Siquidem ob eam praecipue causam adesse Nobis, divino munere beneficioque, Collegium vestrum novimus, ut administrationem Ecclesiae universae, consilia operamque conferendo, utilissime adiuvet. Quocirca dicere vix attinet, illud Nos solemne habituros, in omni rerum cursu, praesertim si qua causa gravior inciderit, iudicii solertiaeque vestrae subsidium expetere; idque eo etiam, ut pro sua quisque parte immensum officii onus, quo premimur, sustineatis. Quippe res agitur ea, quae praeter haec fluxa bona ad immortalia pertineat; nullis locorum inclusa finibus, orbis terrarum rationes complectatur; evangelicorum reverentiam praeceptorum in omni tueatur genere; denique curas Nostras non ad fideles modo, sed ad homines afferat universos, pro quibus mortuus est Christus.

Itaque mirari licet, esse complures, qui novarum rerum cupidine, ut est aetatis ingenium, coniicere laborent, quae Nostra gerendi pontificatus ratio futura sit. Quasi vero investigatione res egeat, aut planum non sit, Nos eam ipsam insistere velle, nec aliam posse viam, quam decessores Nostri usque adhuc institerint. Instaurare omnia in Christo, hoc ediximus Nobis esse propositum; et quoniam Christus est veritas, idcirco obeundum Nobis est in primis magisterium et praeconium veritatis. Hinc simplex, dilucidus sermo Iesu Christi et efficax perpetuo, curabimus, dimanet ex ore Nostro, alteque inculcetur animis, sancte eustodiendus; quam quidem custodiam Ipse adiumentum dignoscendae veritatis voluit esse maximum: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Ioann. VIII, 31-32).

Pro munere autem tuendae veritatis chrisfianaeque legis, Nostrum necessitate erit: notiones illustrare et asserere maximorum rerum, sive natura informatas, sive divinitus traditas, quas nunc obscuratas passim atque obliteratas videmus; disciplinae, potestatis, iustitiae aequitatisque, quae convelluntur hodie, principia firmare; universos singulos, neque solum qui parent, sed et qui imperant, utpote omnes eodem prognatos Patre, in privata publicaque vita, in genere etiam sociali et politico ad honestatis normam regulamque dirigere. — Utique intelligimus nonnullis offensioni fore, quod dicimus, curare Nos rem etiam politicam oportere. Verum quisque aequus rerum iudex videt, Pontificem a magisterio, quod gerit, fidei morumque nequaquam posse politicorum genus diiungere. Praeterea caput quum sit rectorque summus perfectae societatis, quae est Ecclesia, ex hominibus coalescentis, inter homines constitutae profecto velle, debet, cum principibus civitatum et gubernatores rei publicae mutua sibi officia intercedere, si catholicorum in omni ora ac parte terrarum velit et securitati et libertati esse consultum.

Insitum quidem est homini, ut veritatem sitienter appetat, oblatamque amplexetur amanter et retineat. Sed tamen vitio naturae fit, ut nimis multi nihil oderint peius, quam denuntiationem veritatis, utpote quae errores ipsorum nudet cupiditatesve coerceat. Horum omnium convicia minaeque Nos minime commovebunt; sustentantur quippe admonitione illa Iesu Christi: Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit (Ioann. XV, 18). Ceterum illa, de quibus quotidie veritatem catholicam invidiose criminantur, quod libertatem impediat, quod scientiae officiat, quod humanitatis progressiones retardet, num disserere opus est quam sint plena falsitatis? — Enimvero infinitam sentiendi agendique licentiam, cui nullius auctoritatis nomen nec divinae nec humanae sit sanctum, nulla sint inta cta iura, quaeque, ordinis disciplinaeque fundamenta convellens, in exitium rapiat civitates, damnat eam quidem Ecclesia cohibendamque severe censet; sed istud corruptio libertatis est, libertas veri nominis non est. Sinceram autem germanamque libertatem, qua nempe cuique liceat, quod aequum iustumque sit, facere, tantum abest ut Ecclesia compescat, ut expeditissimam debere esse semper contenderit. — Nec minus distat a vero quod aiunt, obsistere scientiae fidem: quum contra verissimum sit, prodesse etiam, nec ita parum. Praeter enim ea quae sunt supra naturam, de quibus nulla potest esse homini sine fide cognitio, multae res sunt aeque maxime in ipso naturae ordine, quas quidem sibi pervias habeat humana ratio, sed, fidei aucta lumine, multo certius clariusque percipiat: in ceteris autem vera veris pugnantia facere, quando utrumque genus ab uno eodemque capite et fonte, Deo nimirum, proficiscitur, absurdum est. — Ita vel ingeniorum inventa, vel experientiae reperta, vel incrementa disciplinarum, quaecumque demum actionem vitae mortalis provehunt in melius, quid est causae cur Nobis, qui catholicae veritatis custodes sumus, non probentur? Imo est, quare fovenda etiam, Decessorum exemplo, videantur. At vero recentioris philosophiae, civilisque prudentiae decreta, quibus hodie humanarum rerum cursus eo impellitur, quo legis aeternae praescripta non sinunt, ea Nos refellere et redarguere, memores Apostolici officii, debemus. In quo quidem non humanitatem memoramur progredientem, sed ne ad interitum ruat prohibemus.

At enim necessarium aggressi pro veritate certamen inimicos hostesque veritatis, quorum vehementer miseret, amantissime complectimur, divinaeque benignitati cum lacrimis commendamus. Nam si, quae vera iusta recta sunt probare et tueri quae falsa iniusta prava detestari et reiicere, lex est sanctissima romani pontificatus; non minus est, misericordiam veniamque dilargiri peccantibus, idque ad similitudinem Auctoris sui, qui pro transgressoribus rogavit. Siquidem Deus, qui erat in Christo mundum reconcilians sibi, per Pontifices romanos potissime, ut Vicarios Filii sui, prorogari in aevum voluit ministerium reconciliationis, quae propterea ab eorum esset auctoritate iudicioque requirenda. Autumare igitur reconciliandam esse Nobis cum quopiam gratiam, esset id quidem iniuriose et perverse iudicantium de munere officioque Nostro, quo ipso debemus paternam erga omnes gerere voluntatem.

Equidem non confidimus, quod decessores Nostri nequivere, assequi Nos posse, ut late fusos errores iniustitiamque omnem vincat usquequaque veritas; in id tamen summa contentione, ut diximus, nitemur. Quod si vota Nostra non sunt plene eventura, illud certe, Deo dante, fiet ut imperium veritatis et in bonis constabiliatur, et ad alios complures, non male animatos, propagetur.

Nunc vero iucundum est, animum adiicere ad amplissimum Collegium vestrum, Venerabiles Fratres, supplendum; cuius honore afficere hodie duos electos viros decrevimus. Alter, vestris ipsorum testimoniis per interregnum ornatus, praestantem animi et ingenii indolem, paremque gerendarum rerum prudentiam paucis hisce mensibus Nobis egregie probavit. Alterius eximia pietatis doctrinaeque ornamenta, et in diuturna episcopalis procuratione muneris absolutam mumeris omnibus diligentiam iamdiu Ipsi habemus exploratissima. Ii autem sunt:

RAPHAEL MERRY DEL VAL, Archiepiscopus Tit. Nicaenus.

IOSEPHUS CALLEGARI, Episcopus Patavinus.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales

RAPHAELEM MERRY DEL VAL
IOSEPHUM CALLEGARI

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

 


*AAS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 193-198.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana