Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. X

ALLOCUTIO QUAM PIUS PP. X HABUIT AD SACRUM CARDINALIUM COLLEGIUM
OCCASIONE DIEI NOMINALIS, GRAVITER REPROBANS INIUSTAM
GUBERNII GALLICI PERSECUTIONEM ADVERSUS RELIGIOSAS CONGREGATIONES*

 

Vota, quae Sacrum Collegium hodie primum Nobis ominatur, grato animo excipimus, die laeta vertente in qua festum colit Ecclesia Divi Iosephi, cuius nomen in sancto baptismate Nobis sors dedit. Haec vota sunt Nobis pergratum testimonium Sacri Collegii sensuum piorum, et Nobis augent laetitiam festi iam multis de causis toti orbi dilecti.

Dum igitur Sacro Collegio gratiam referimus, Nostrum spiritum et cor Nostrum ad dulcissimum universalis Ecclesiae Opitulatorem extollimus ut, votis expletis, a Deo Nobis lumina et auxilia, dum diffìcili ministerio perfungimur, et Ecclesiae efficacem et propitiam protectionem, qua eget his duris eventibus, obtineat.

His enim vertentibus annis sunt multa certanda certamina. Nam si statum universalis Ecclesiae perpendimus, Nos sine dubio firma argumenta laetitiae invenimus, cum Episcopatus huic Apostolicae Sedi tam firmiter adhaereat, et populi ad unitatis centrum ex animo moveantur, et catholica opera apud omnes nationes magis in dies floreant. At cum perspiciamus Ecclesiae catholicae principia magno conatu adversari, firma pertinacia inter plebem errores, non minus Ecclesiae catholicae quam civium societati nocentes, divulgari, et magna caecitate aliquibus in locis destrui institutiones et opera salutaria, quae Ecclesia boni moralis et corporalis populorum semper sollicita, tot tantisque curis atque oneribus fundavit, Nos magno dolore et sollicitudine afficimur.

Et ad hoc quod attinet Vobis constat, Venerabiles Fratres, paucis abhinc annis luctuosos eventus in Gallus accidere. Ex quo vero abscondito Dei numine, ad Principis Apostolorum cathedram sumus evecti, Nobis cordi fuit, Nostri gloriosi Antecessoris vestigia sequentibus, illustri Gallicae nationi paternam Nostram dilectionem et eius Gubernio speciale obsequium ostendere.

Sed, oportet enim hoc confiteri, dum sunt Nobis magno solatio crebrae significationes pietatis atque affectus illius populi catholici, valde Nos affligunt mensurae, quibus iam potestas legislativa usa est, et aliae, quibus est usura adversus Congregationes religiosas, quae in illa regione fuerunt, egregiis operibus caritatis et christianae institutionis, gloria non minus catholicae Ecclesiae, quam patriae. Quod iam in ipsas actum est, quasi gravis ac funesti detrimenti non esset, acerbius progressum est, Nobis conantibus ne haec evenirent, legem Gubernium cum referat, et propugnet, quae, singularitate odiosa et iniusta, non tantummodo vetat sociis Congregationum religiosarum quidlibet docere, quamvis auctoritatem ab eodem adseqmiti sint, et hoc quia illi sunt religiosi, sed etiam conculcai ipsa Instituta adprobata ad docendum et eorum bona fisco addicit.

Ex hac mensura, ut patet, eveniet ut maxima in parte destruatur christiana institutio, praecipuum fundamentum omnis civilis societatis a christifidelibus parata et alta, faventibus legibus et magnanimis cum conatibus. Ita complures adolescentes alentur, invitis parentibus, absque fide et christiana institutione, maximo animarum detrimento; atque iterum videbimus magno dolore complures religiosas et religiosos, quamvis patria optime meriti sint, bonis orbatos per Gallicam regionem exules vel per orbem vacantes. Nos fortiter deploramus et reprobamus has acerbitates toto caelo contrarias conceptui libertatis bene perspectae, praecipuis legibus regionis, iuribus catholicae Ecclesiae inhaerentibus et regulis ipsius humanitatis, quae vetat icere cives pacificus, qui, sub legis tutela, cum vacent operibus christianae institutionis, iuribus et oneribus aliis civibus impositis numquam defuerunt. Et ad hoc quod attinet Nobis videtur dolor ostendendus esse, quod volunt referre ad Consilium Reipublicae, ut abusivas, epistolas obsequentes ad Supremum Magistratum Reipublicae missas a nonnullis bene meritis Pastoribus, quorum tres ex Sacro Collegio, Apostolicae Sedis augusto Senatu, quasi culpae adscribendum sit litteras ad Supremum Magistratum mittere, ut aures adhibeat ad res stricte adhaerentes ad iura conscientiae et ab bonum commune.

Sed quamquam Nos magno dolore his conditionibus afficimur, non minuit tamen spiritus Noster: confidimus enim et firmiter speramus Dominum Nostras supplicationes et illas tot piarum animarum benigne excepturum, tempus misericordiarum suarum festinaturum, aperientem aures eorum qui nunc surdis auribus vocem Ecclesiae accipiunt. Ad hos sensus spei ac solatii se accommodabunt, pro certo habemus, religiosae et religiosi Gallicae nationis, catholicae Ecclesiae electi filii, quos Nos sequimur dolore affectos maxima dilectione cordis Nostri et Nostris ardentibus precibus. Ne huius horae durum fatum eorum firmitatem evertat, quinimo aucto fervore operibus fidei et sanctitatis vacent, parcentes omnibus, qui quoque modo eorum Institutis obstant, et ad astra corda et oculos semper dirigant.

Tribulatio est haereditas Ecclesiae, sed trans umbras et humanos eventus fides nobis ostendit coelestem patriam, ubi praemio virtutum et dolorum patienter sublatorum, gaudium visionis Dei, pacem et dulcedinem aeternam habebimus.

Scimus, Venerabiles Fratres, Nostra verba a laetitia huius festi ad rem omnino contrariam transiisse, sed Nobis opportunum visum est vos, Nostros dilectissimos filios, participes esse Nostrorum gaudiorum et dolorum. Nunc vero vobis, pro votis, fausta felicia quaeque ominantes, ex toto corde Apostolicam benedictionem impertimus.

Die 18 Martii 1904.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVI (1903-04), pp. 546-549.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana