Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UMBRATILEM*

STATUTA ORDINIS CARTUSIENSIS, AD NORMAM CODICIS REVISA,
DEFINITIVE APPROBANTUR.

 

Umbratilem remotamque a mundi strepitu dementiisque vitam quotquot ex instituto suo ita traducunt, ut non modo divina mysteria aeternasque veritates omni acie contemplentur, et, precibus Deo enixe ac continenter adhibitis, florere eius regnum cotidieque latius propagari postulent, sed etiam non tam suas quam ceterorum culpas, per praescriptam sibi aut voluntariam animi corporisque castigationem, luant atque expient, dicendi profecto ii sunt optimam partem, ut Maria e Bethania, elegisse. Nulla enim alia perfectior possit condicio ac lex vivendi hominibus proponi, quam, vocante utique Domino, capiant atque amplectantur; arctissima autem cum Deo coniunctione atque interiore sanctitate eorum, qui solitariam vitam in claustris silentio degunt, ea copiose laus sanctitatis alitur, quam immaculata Christi Iesu Sponsa conspiciendam omnibus praebet atque mutandam. Nec mirari licet si ecclesiastici superiorum aetatum scriptores, ut virtutem atque efficientiam, quae in eorundem religiosorum virorum precibus inesset, explanando efferrent, eo usque progressi sunt, ut illas cum Moysi precibus compararent, rem commemorando notissimam : scilicet, cum Iosue in planitie proelium cum Amalecitis commisisset, et pro populi sui victoria oraret obsecraretque Deum Moyses in proximi montis cacumine, factum esse, ut, quoad hie tollebat ad caelum manus, Israelitae vincerent; si quando, contra, manus ob lassitudinem demisisset, tum Amalecitae Israelitas superarent; quamobrem Aaron et Hur hinc inde Moysi lacertos sustinuisse, donec Iosue superior e pugna discessit. Quo quidem exemplo eorum, quos memoravimus, religiosorum Sodalium preces aptissime sane significantur, utpote quae tum augusto altaris sacrificio, tum paenitentiae exercitio, tamquam duobus adminiculis, nitantur, quorum alterum quodammodo exprimit Aaron, alterum Hur refert. Sollemne est enim ac quasi praecipuum solitariis eiusmodi hominibus, quemadmodum supra diximus, ut, munere veluti publico, victimas se placationisque hostias, pro sua proximorumque salute, Deo praebeant ac devoveant. - Propterea in Ecclesia, inde a remotiore aetate, invaluit passim increbruitque perfectissimum hoc vivendi genus idemque universo christiano nomini, supra quam cuiquam credibile est, utile ac fructuosum. Nam, si « ascetas » praetereamus, qui, ab ipsis religionis nostrae primordiis, etsi domi suae, tam austere vivere consueverant, ut a Cypriano « illustrior portio gregis Christi » haberentur, constat, cum satis multi ex fidelibus Aegyptiis, idcirco quod christiani, Decio imperatore, vexabantur, in desertam Aegypti regionem confugissent, animadvertissentque plurimum solitariam eiusmodi vitam ad perfectionem adipiscendam valere, in incepto eos, vel post datam Ecclesiae pacem, perstitisse: atque ex anachoretis istis, quorum numerus tam ingens erat, ut tot in desertis degere dicerentur quot in urbibus cives, perrexisse alios procul ab omni hominum consortione vivere, alios, Antonio auctore, convenire in lauras coepisse. Hinc sensim ortum vitae communis, certis quibusdam legibus temperatae atque ordinatae, institutum; quod, celeriter per universas Orientis regiones propagatum, Italiam deinde, Gallias et proconsularem Africam, coenobiis ubique exstructus, pervasit. Quod quidem institutum, cum totum in eo positum esset, ut monachi, in cellae quisque suae recessu, ab omni exteriore ministerio alieni ac vacui, ad caelestia unice intenderent animum, mirum quantum christianae societati profuit; neque enim eius temporis clerus ac populus poterat non intueri in exemplum, maximo cum emolumento, homines, qui, caritate Christi ad perfectissima atque asperrima quaeque rapti, interiorem et occultam, quam ipse in Nazarethana domo duxerat, vitam imitarentur, et ea, quae deessent, passionum eius, quasi hostiae Deo devotae, adimplerent. At quidem absolutissimum vitae contemplativae, quam vocant, institutum, procedente tempore, aliquantum deferbuit ac resedit. Etenim, quamvis monachi a procuratione animarum ceterisque externis ministeriis refugerent, sensim gradatimque contigit, ut cum divinarum rerum commentatione ac contemplatione actionem vitae coniungerent. Visum enim sibi est, aut sacerdotum imparem necessitatibus operam - ut enixe postulabant Episcopi - suppleri debere, aut de populari institutione, quam Carolus Magnus provehebat, curam suscipi atque agi oportere; huc praeterea accedit, quod e perturbatis passim per eas aetates rebus nonnihil forte coenobia detrimenti ceperant ac languoris. Ecclesiae igitur vehementer intererat, sanctissimum vitae genus, quod per tot saecula incolume in coenobiis exstiterat, sic in pristinum restitui, ut numquam deforent, cuiusvis curae expertes, deprecatores, qui, perpetuo divinae misericordiae instantes, e caelo in homines, suae neglegentiores salutis, omne genus beneficia derivarent. Iamvero benignissimus Deus, qui Ecclesiae suae necessitatibus commodisque prospicere nullo non tempore consuevit, Brunonem, virum insigni sanctimonia, delegit, qui vitam contemplativam ad nativae integritatis laudem revocaret. Qua de causa is Cartusiensem Ordinem condidit, quem suo penitus imbuit spiritu iisque munivit legibus, quae Sodales ad emetiundam celeriter interioris sanctitatis asperrimaeque paenitentiae viam, quavis remota externi ministerii officiique perfunctione, efficaciter permoverent, itemque ad perseverandum, animis nunquam remissis, in eadem vitae severitate atque asperitate stimularent. Atque in comperto est, Conditoris sui Patrisque Legiferi spiritum Cartusienses ita, novem paene saeculorum decursu, retinuisse, ut, contra atque aliis Sodalitatibus contigit, nulla Ordo, tam diuturno temporis spatio, emendatione seu, ut aiunt, reformatione indiguerit. Cui autem admirationem viri isti non moveant, qui, ab societate hominum seiuncti prorsus in omnem vitam ac segregati, ut aeternam eorum salutem occulto quodam tacitoque apostolatu tueantur, in cellae quisque suae solitudine sic degunt, ut illinc nulla de causa, nullam ob necessitatem, nullo anni tempore discedant? Iidem vero, statis per diem noctemque horis, in Aedem sacram conveniunt, non ut, more ceterorum Ordinum, psallant, sed ut « viva et rotunda voce » divinum officium, nullo instrumentorum succentu et ad vetustissimos suorum codicum gregorianos concentus, totum atque integrum concinant: quos quidem Sodales piissimos, ita Deum pro Ecclesia hominumque emendatione inclamantes, cur misericors Deus voti compotes non efficiat?- Quemadmodum igitur Brunoni decessoris Nostri Urbani II existimatio ac benevolentia non defuit, qui, doctissimo sanctissimoque viro in scholis Rhemensibus magistro usus, eum postea Pontifex consiliarium adscivit atque adhibuit, sic Ordo Cartusiensium, qui simplicitate praeterea ac sancta quadam rusticitate vitae commendaretur, peculiari Apostolicae Sedis gratia fruitus continenter est. Neque minore Nosmet Cartusienses Sodales caritate prosequimur, neque minus cupimus saluberrimum eiusmodi institutum provehi latius atque amplificari. Etenim, si unquam alias tales in Ecclesia Dei esse anachoretas oportuit, at potissimum hodie esse ac vigere oportet, quando tot cernimus christianos, caelestium rerum commentatione posthabita, immo etiam omni aeternae salutis cogitatione deposita, terrenas opes voluptatesque corporis efirenate persequi atque ethnicos mores, Evangelio omnino adversos, induere et privatim publiceque exhibere. Atque sunt fortasse qui adhuc censeant, virtutes, quae iniuria passivae nuncupantur, dudum obsolevisse et pro vetere claustrorum disciplina latiorem liberalioremque substituendam esse virtutum activarum exercitationem: quae quidem opinio - quam immortalis memoriae decessor Noster Leo XIII in Epistula Testem benevolentiae, die XXII mensis ianuarii an. MDCCCXCIX data, refutando ac diluendo reprobavit - nemo non videt quam sit christianae perfectionis doctrinae atque usui probrosa et exitialis. Facile, ceteroqui, intellegitur, multo plus ad Ecclesiae incrementa et humani generis salutem conferre eos, qui assiduo precum macerationumque officio funguntur, quam qui dominicum agrum laborando excolunt; divinarum enim gratiarum copiam nisi in agrum irrigandum illi e caelo deducerent, iam evangelici operarii sane tenuiores e labore suo fructus perciperent. Quantum autem spei exspectationisque Sodales Cartusienses de se Nobis commoveant, dicere vix attinet; siquidem, cum legi Ordinis propriae non tam accurate quam generoso quodam animi impetu pareant, eiusdemque observatio legis facile ad altiorem sanctitatem animos conformet, fieri nequaquam potest, quin religiosi ii viri apud miserentissimum Deum validi pro populo christiano deprecatores fiant atque exsistant. Eiusmodi sane Statuta, quibus Ordo Cartusiensium regitur, digna decessori Nostro Innocentio XI visa sunt, quae « Apostolici muniminis patrocinio » roborarentur: Constitutione enim Apostolica Iniunctum Nobis, die XXVII mensis martii an. MDCLXXXVIII data, Statuta, quae memoravimus, specifico modo, ut aiunt, approbavit. In qua quidem Constitutione legimus ampla a decessore eodem Nostro tributa Cartusiensibus viris praeconia, quae eo maiorem habent gravitatem, quod a Pontifice ob sanctissimam vitam inlustri profecta sunt: qui quidem scribere non dubitavit, Romanos Pontifices decessores suos eundem Ordinem « velut arborem bonam in agro militantis Ecclesiae dextera Domini plantatam, ac fructus uberes iustitiae iugiter producentem merito » appellasse, et se « Ordinem praedictum, et illius personas non cessantes in rerum divinarum contemplatione sublimium Domino famulari, in visceribus » gerere « caritatis ». Cum vero eadem Statuta ad Codicem iuris canonici accommodari iam nunc oporteret, quibus Sodalibus Cartusiensibus ius esset coeundi, ii in Capitulum Generale convenerunt, ut rem eonlatis consiliis perficerent. Atque optime quidem perfecere, iis praeterea abrogatis legis capitibus moribusque usu inductis, quae, incolumi prorsus vitae instituto, obsoleverant aut temporibus iam non congruere visa sunt, additisque, contra, nonnullis Capitulorum Generalium praescriptis. Quam equidem legem, latino sermone conscriptam, atque ita, ut diximus, emendatam ac recognitam, prouti aequum erat, Sacrae Congregationi religiosorum Sodalium negotiis praepositae perpendendam detulimus. Eius autem tenor hic est qui sequitur, videlicet:

STATUTA
ORDINIS CARTUSIENSIS
etc.

INCIPIT PROLOGUS
IN STATUTA ORDINIS CARTUSIENSIS

 

Ad Dei laudem subditorumque omnium communem salutem et pacem et observantiae regularis augmentum, . . . . . et quae sunt reliqua.

Cum autem Minister Generalis Ordinis Cartusiensis et omnes, qui iure suo in Capitulum Generale convenerant, a Nobis demisse efflagitassent, ut Statuta, quae in Constitutionem Apostolicam supra inseruimus atque inclusimus, apostolica auctoritate adprobaremus, eorum Nos votis concedere atque obsecundare perlibenter deliberavimus. Itaque Statuta Ordinis Cartusiensis, ut, correcta atque emendata, supra referuntur, auctoritate Nostra apostolica approbamus et confirmamus, iisdemque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, et omnes ac singulos defectus, si qui in ea inciderint, supplemus ac sanamus. Novimus profecto, Cartusienses Sodales nulla egere hortatione Nostra, ut legem sibi datam, quemadmodum antehac observarunt constanter ac fideliter, sic in posterum, summo animorum ardore, sequantur. At tamen, ut stimulos iis admoveamus ac peculiarem alteram paternae benevolentiae in eos Nostrae significationem edamus, per has Nostras Litteras in perpetuum concedimus, ut quotannis, die octavo mensis iulii, quo die, ipsis sane memorabili, Ordinis Statuta ab Apostolica Sede denuo adprobata sunt, omnes ex Ordine Cartusiensi Sodales, qui suam cuiusque ecclesiam inviserint aliisque usitatis condicionibus satisfecerint, plenam admissorum suorum veniam lucrari in Domino queant.

Haec mandamus, decernentes, praesentes Litteras, et Statuta in eas inserta atque inclusa, firma, valida atque efficacia semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant aut in posterum spectare poterunt, nunc et pro tempore amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet, etiam speciali atque individua mentione dignis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis atque excerptis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII mensis iulii anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri tertio.
 

P. Card. GASPARRI
a Secretis Status 

C. CARD. LAURENTI
S. Congreg, de Religiosis Praefectus

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana