Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

APOSTOLICI OFFICII*

DE SOCORRO ET DE SAN GIL

TRANSLATIONIS SEDIS EPISCOPALIS


Apostolici officii Nostri cura et Ecclesiarum omnium sollicitudo exigit ut omni studio recto et utili dioecesium regimini consulatur. Cum itaque venerabilis frater Leonidas Medina, hodiernus Episcopus de Socorro a Nobis enixe postulaverit, ut episcopalis sedes, ob peculiaria locorum adiuncta, ab urbe Socorro ad urbem San Gil transferatur, ac proinde ecclesia princeps urbis San Gil ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehatur: Nos, omnibus rite perpensis, praehabitoque favorabili voto venerabilis fratris Pauli Giobbe, Archiepiscopi titularis Ptolemaidensis in Thebaide, Apostolici Nuntii in Columbiana Republica, oblatis precibus benigne annuendum censuimus. Quare, suppleto quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae potestatis plenitudine, episcopalem sedem dioecesis de Socorro in civitatem San Gil transferimus, ibique erigimus et constituimus; ecclesiam vero principem S. Aegidio dicatam ad cathedralis ecclesiae gradum et dignitatem extollimus, eique propterea concedimus eadem prorsus iura, privilegia, honores et praerogativas, quibus ceterae in Columbiana Republica cathedrales ecclesiae gaudent. Cupientes tamen, ut ecclesiae de Socorro, hucusque Episcopi sedi, pristinae dignitatis memoria servetur, statuimus ut ecclesia ipsa honorifico concathedrali titulo in posterum fruatur. Insuper volumus et mandamus ut dioecesis de Socorro posthac nomen assumat de Socorro et de San Gil.

Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda praefatum venerabilem fratrem Paulum Giobbe Archiepiscopum Ptolemaidensem deputamus eidemque concedimus necessarias ac opportunas facultates tum omnes dirimendi controversias, si quae in exsecutionis actu oriturae sint, tum etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in officio vel ecclesiastica dignitate constitutum, cum onere ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses authenticum exemplar mittendi peractae exsecutionis. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri in officio vel ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur si exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque etiam speciali mentione dignis. Nemini autem quae hisce Litteris Nostris decreta sunt infringere, vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo octavo, die decima nona mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri anno sexto.
 

Fr. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH
S.R.E. Cancellarius 

BASILIUS CARD. POMPILJ
Episcopus Veliternen

Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus


 *A.A.S., vol. XXI (1929), n. 3, pp. 97-98

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana