Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NULLO NON TEMPORE*

INDULGENTIAE ET FACULTATES SUSPENDUNTUR
VERTENTE ANNO GENERALIS MAXIMIQUE IUBILAEI
A DIE II MENSIS APRILIS A. MDCCCCXXXIII AD DIEM
 USQUE II MENSIS APRILIS A. MDCCCCXXXIV.

 

Nullo non tempore, per Anni Sancti decursum, christifidelibus cordi fuit, iis etiam qui ab Apostolica Sede longo terrae marisque intervallo disiunguntur, ad Almam hanc Urbem singillatim catervatim convolare, non modo ut Iubilaei Magni beneficiis fruerentur, sed etiam ut principem catholici nominis auctoritatem praesentes observarent atque venerarentur. Quod quidem, quamvis in angustias redactae, nostra hac aetate, rei oeconomicae condiciones ab itineribus suscipiendis homines prohibere videantur, tamen per proximam etiam piacularem celebrationem effectum iri confidimus, non sine maxima animorum utilitate.

Si enim quotquot hac de causa huc convenerint, non communi viatorum more, sed fide duce ac pietate comite, Apostolorum Principis sepulcrum inviserint, si martyrum hypogea, si tot avitae religionis monumenta adierint, procul dubio fieri non potest quin ii, Romam veluti patriam alteram cuiusque suam ingressi, ex eadem ita bene animati conformatique egrediantur, ut magis magisque romano spiritu ferveant, atque catholicam fidem confirmatam habeant christianamque caritatem adauctam.

Ut igitur omnibus velluculentius pateat Almam hanc Urbem, ob Iesu Christi Vicarii sedem, integrum esse inviolatumque spiritualium munerum veluti fontem ac caput a Deo constitutum, utque quam plurimi peregre ad eam, copiosa pietatis expiationisque adiumenta impetraturi, confluant, quod decessor Noster Sixtus IV, anno MCCCCLXXIII, decrevit — promulgata scilicet Iubilaei indulgentia, iam ceteras omnes paenarum relaxationes, aut concessas aut concedendas, itemque facultates cuivis factas, extra Urbem, Apostolicae Sedia nomine atque auctoritate diapensandi absolvendique in utroque foro, conquiescere per annum piacularem atque suspendi — id ipsum Nos per has Litteras statuere censemus, prudenti tamen temperatione modoque adhibito, quemadmodum infra enucleaturi sumus.

Itaque, auctoritate Nostra apostolica, usitatas indulgentias, ut decessores Nostri simili in causa decreverunt, sic Nosmet per totum Anni Sancti decursum ubique — in Ecclesia etiam Orientali — intermitti suspendique decernimus; itemque facultates Nostro nomine extra Urbem exercendas intermittimus atque suspendimus, iis tamen in utraque re exceptis, quas mox enumeraturi sumus.

Etenim ex indulgentiis, quae pro vivis concessae sunt, has, quae sequuntur, integras atque immutatas permanere volumus:

I. Indulgentias in articulo mortis lucrandas.

II. Eam, qua frui omnibus licet, quotquot, ad sacri aeris pulsum, precationem «Angelus Domini», vel, pro temporis ratione «Regina caeli», vel, si neutrum fieri potest, quinquies Salutationem Angelicam «Ave Maria» recitaverint.

III. Indulgentias iis tributas qui pie templa inviserint, ubi Sacramentum augustum quadraginta horarum spatio adorandum proponitur.

IV. Indulgentias, quas eos lucrari decretum est, qui Sacramentum augustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, aut facem vel cereum per alios ferendum ea occasione mittant.

V. Indulgentiam, toties quoties lucrandam, iis concessam, qui sacellum Portiunculae in templo S. Mariae Angelorum, prope Assisium, pietatis causa, adierint.

VI. Indulgentias in sacris Palaestinae locis iam vigentes, in eorum quidem favorem qui per iubilarem annum eadem sacra loca pie inviserint.

Idque eo consilio libenter concedimus, ut christifideles, per saecularem hanc celebrationem, uberius spiritualibus fructibus iis in locis fruantur, quae veluti theatrum fuere divinae Redemptionis.

VII. Indulgentiam plenariam a Nobis recens concessam, quam semel dumtaxat is lucrari potest, qui, quo die maluerit, Lapurdensem specum pie inviserit, a die scilicet XI mensis Februarii a. MDCCCCXXXIII ad integrum diem XI mensis Februarii a. MDCCCCXXXIV; quandoquidem per hoc temporis intervallum Immaculatae Virginis manifestationis eventum celebratur, ante annos LXXV inibi prodigialiter actum. — Cum enim hoc anno undevicesimum exeat saeculum ab humani generis Redemptione, id etiam valde opportunum est, ut christifideles Deiparam Virginem, omnium hominum Matrem a moriente Iesu Christo constitutam, recolant atque experiantur.

VIII. Indulgentias, quas S. R. E. Cardinales, Apostolicae Sedia Nuntii, itemque Archiepiscopi, Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii et Praefecti Apostolici in usu Pontificalium aut impertienda benedictione aliave forma usitata largiri solent.

Ceteras omnes indulgentias plenarias et partiales, aut ab Apostolica Sede directe concessas, aut ab aliis quoquo pacto concessas concedendasque ex facultate iure ipso vel peculiari indulto sibi facta, decernimus, per totum Annum Sanctum, nusquam terrarum vivis pro desse, sed tantummodo vita functis. Praesentium interea auctoritate Litterarum praecipimus ac mandamus, ut, praeter indulgentias Iubilaei easque, quas superius singillatim excepimus, nullae praeterea aliae uspiam, sub paena excommunicationis ipso facto incurrendae aliisque parenis arbitrio Ordinariorum infligendis, quomodocumque publicentur.

Ad illud idem propositum, ad quod indulgentiarum intermissio spectat, facultates et indulta absolvendi etiam a casibus Nobis et Apostolicae Sedi reservatis, relaxandi censuras, dispensandi a votis eademque commutandi, dispensandi praeterea ab irregularitatibus et impedimentis, cuilibet quoquo modo concessa, extra Urbem eiusque suburbium, per Iubilaei Maximi decursum, suspendimus nullique suffragari volumus. Haec tamen per exceptionem decernimus:

I. Iisdem de causis, quae Nobis suaserunt ut nonnullas indulgentias integras permanere statueremus (cfr. supra nn. VI, VII), decernimus immutatas pariter vigere facultates, Palaestinae Lapurdique confessariis recens concessas; Palaestinae dicimus confessariis ab Apostolico Delegato vel per se vel per Ordinarios deputatis, itemque Lapurdensibus confessariis ab Ordinario Tarbien. et Lapurden. deputatis.

Idque in eorum favorem concedimus, qui sacra Palaestinae loca vel Massabiellensem specum pie inviserint; ita tamen, ut quisquis, Anno Sancto vertente, sive Romae, sive in Palaestina, sive denique Lapurdi censurarum absolutionem obtinuerit, non possit iterum eodem beneficio frui, nisi ad tramitem iuris.

II. Ratae sint facultates omnes per Codicem iuris canonici quovis modo concessae.

III. Ratae item firmaeque sunto facultates pro foro externo ab Apostolica Sede tum Nuntiis, Internuntiis et Delegatis Apostolicis factae, tum Ordinariis locorum, Antistitibus religiosorum Ordinum atque Superioribus Religiosarum Congregationum maioribus quoquo modo in subditos suos tributae.

IV. Quas denique facultates S. Paenitentiaria Nostra impertire solet Ordinariis aut confessariis pro foro interno, easdem ne extra Urbem quidem suspendimus, sed ita ut erga eos dumtaxat paenitentes exerceantur, qui, quo tempore confessione m peragunt, iudicio Ordinarii aut confessarii nequeant sine gravi incommodo Urbem adire. Quaecumque autem his Litteris decreta continentur, ea omnia stabilia, rata, valida esse volumus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuslibet. Earum vero exemplis aut excerptis, etiam impressis, notarii publici cuiusvis manu subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eandem volumus haberi fidem, quae haberetur praesentibus si essent exhibitae vel ostensae. Nulli igitur liceat hanc paginam Nostrae suspensionis, declarationis, voluntatis infringere vel ei, ausu temerario, contra ire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tricesima mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo tricesimo tertio, Pontificatus Nostri undecimo.

FR. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH,
Cancellarius S. R. E.
 

 

LAURENTIUS Card. LAURI,
Poenitentiarius Maior.

Alfonsus Carinci, Protonotariorum Apost.
Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.


*A.A.S., vol. XXII (1929), n. 1, pp. 11-13

 

© Copyright 1933 - Libreria Editrice Vaticana



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana