Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMANI PONTIFICES*

DIVUS LEONARDUS A PORTU MAURITIO CAELESTIS PATRONUS DECLARATUR SACERDOTUM QUI IN CATHOLICIS REGIONIBUS
AD SACRAS MISSIONES POPULARES INCUMBUNT.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Romani Pontifices Nostri decessores fidelibus peculiaria munera sive officia vitae christianae implentibus singulares caelestes Patronos adsignare consueverunt, quorum valido uterentur auxilio et sequerentur exempla, huiusmodi ad honorem illos e sanctis caelicolis engentes, qui in iisdem muneribus et officiis, dum vitam mortal em agerent, maxime excelluissent. Hoc ducti consilio piis precibus annuendum existimavimus dilecti filii Bernardini Klumper, Fratrum Minorum Ministri generalis, qui, amplissimo etiam fretus suffragio Purpurati S. R. E. Principis Orestis Cardinalis Giorgi, Nos instanter rogavit ut sanctum Leonardum a Portu Mauritio, Confessorem, Ordinis sui decus atque ornamentum, caelestem Patronum designare dignemur sacerdotum, qui sacris popularibus missionibus in regionibus catholicis operam navant. Et sane divus Leonardus, inter Fratres Minores cooptatus et sacerdotio auctus, impiger ac strenuus divini verbi praeco, fere omnes Italiae regiones et urbes sacris expeditionibus lustravit. Vir potens in opere et sermone coram Deo et populo, atque electissimus in vinea Domini operarius, celeberrimus concionibus innumeras conversiones operatus est, efficacia verbi non minus quam sanctitate vitae sordentes in vitiorum caeno homines ad poenitentiam adducens. Expedit ergo ut sacerdotes, qui christiano populo verbum facere student, tanti apostolici viri haereant vestigiis ipsoque caelesti gaudeant Patrono. Quamobrem, audito venerabili fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, sanctum Leonardum a Portu Mauritio, Confessorem, in caelestem apud Deum Patronum peculiarem sacerdotum, qui ad sacras populares missiones in regionibus catholicis ubique terrarum incumbunt, eligimus et constituimus.

Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, «ritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII martii, anno MOMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

 P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 196-197

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana