Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MONASTERIUM SPEINSHARTENSE*

PERANTIQUA PRAEMONSTRATENSIS ORDINIS ABBATIA B. M. V.
DE « SPEINSHART », INTRA FINES DIOECESIS RATISBONENSIS, RESTITUITUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Monasterium Speinshartense, in dioecesi Ratisbonensi et in territorio Bavariae situm, anno MCXLV in honorem Beatae Mariae Virginis fundatum et Ordini Praemonstratensi traditum est a comitibus de Reifenberg, primis religiosis viris ex abbatia Wiltinensi illuc advocatis. Sub visibili caelestis Patronae tutela monasterium idem floruit alumnorum suorum pietate, virtute, doctrina et benef actis; et singularem tum Romanorum Pontificum decessorum Nostrorum, tum Princi198 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale pum virorum, tum denique christianae plebis, benevolentiam sibi comparavit. Privilegiis spirituahbus auctum, munificis donis ornatum, licet ab Hussitis anno MCOCCXXVIII per nefas fuisset vastatum, tamen ingens amplitudine molis, etiam opibus adeo crevit, ut dignum a decessore Nostro Pio PP. II habitum sit, quod, iuxta vota Capituli generalis anni MCCOCLIX, in abbatiam erigeretur. Auspicata illa occasione constat, per Apostolicum Legatum S. B. E. Cardinalem Bessarionem illius abbatiae Praeposito pontificaba insignia fuisse tradita. Grassante reformatione anno MDLVI Speinshartensis abbatia suppressa fuit, sed post saeculum, anno MDCLXI, in possessionem suae domus religiosi redierunt et triginta post annos, idest anno MDCXci, in pristinum restituta est abbatia. Continuo, sapientia Praelatorum et doctrina ac pietate alumnorum, talem ipsa abbatia splendorem nacta est, qualem numquam antea obtinuerat, donec, anno MDCCCIII, per nefandam saecularizationis legem, una cum expulsione Ordinis Praemonstratensis ab omnibus Germaniae finibus, Speinshartensis abbatia occubuit. Diversas in manus dispertita sunt bona eius, et ecclesia conventualis anno MDCCCViii in paroeciam oppidi Speinshartensis conversa est. Ex eo tempore, licet regionis incolae reditum canonicorum Praemonstratensium exoptarent et saepius respicerent in proximiorem Ordinis eiusdem abbatiam,, videlicet in Teplensem, illius religiosos quasi divino numine designatos intuentes ad antiquum restituendum monasterium, tamen ad nostros usque dies numquam a civili gubernio Praemonstratensis Ordinis alumnis in Germaniam remeandi facta est potestas. Nunc vero, cum post immane europaeum bellum mutatus sit reipublicae status, dilectus filius Gilbertus Helmer, Abbas Teplensis, Ordinis Praemonstratensis, in Tcheco-.slovachia, sapienti ductus consilio cogitavit aliquod recuperare e praeclaris illis Ordinis sui monasteriis, quae olim in Germania magna cum populi * utilitate floruerant ante iniquam, quam memoravimus, suppressionem; et, favente Deo, corrogatisque undique munificis largitionibus tam clericorum quam laicorum praestantissimorum, auctore atque auspice Eatisbonensi Ordinario, ipsi Teplensi abbatiae intima semper familiaritate coniunctam Speinshartensem abbatiam, una cum monasterio et continenti fundo, anno MCMXXI coëmere potuit. Idem Teplensis Abbas, eodem anno, festivitate sanctissimi Virginis Eosarii, nempe praecipuo oppidi eiusdem festo die, primos e sua Teplensi abbatia religiosos viros ad Speinshartense coenobium adduxit, quos ovantes gratulantesque cives exceperunt, adstantibus et prudentibus tam Vicario generali Eatisbonensi cum suo clero, quam civilis gubernii curatoribus. Die autem x VIII mensis octobris nuper elapsi anni MCMXXII paroecia Speinshartensis a loci Ordinario Praemonstratensibus concredita fuit, ac deinde, per authenticum civilis Bavariae Acta Pii PP. XI 199 gubernii instrumentum, ipsis tradita. Postea, die x x v i i sequentis mensis decembris, monasterium Speinshartense notarii publici instrumento tamquam persona iuridica a civili Bavariae auctoritate agnitum est, atque transitus monasterii cum adnexis hortis, agris et pratis in possessionem religiosorum Praemonstratensium publicis tabulis insertus fuit. Aedificium t am ecclesiae quam monasterii, utpote pulcherrimae artis opus, singulari cum cura a civili gubernio iugiter asservatum et restitutum, ita manet ut nullum inde oriri possit impedimentum quin ibidem bene ordinata communis religiosa vita statim iniri queat. Quae cum ita sint, cumque in praesens nonnulli candidati admissionem suam in Ordinis novitiatum ibidem postulaverint, memoratus Gilbertus Helmer, Abbas Teplensis, annuente ac probante Abbate Generali Ordinis Praemonstratensium, Nos instantibus precibus flagitavit, ut ipsam perantiquam Speinshartensem abbatiam, suprema Apostolica auctoritate, restituere dignemur. Nos autem, huiusmodi votis ultro libenterque annuentes, quod bonum, felix faustumque sit et universo Praemonstratensium Ordini bene vertat, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi praepositis pro religiosorum sodalium negotiis pertractandis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, abbatiam Beatae Mariae Virginis de Speinshart, Ordinis Praemonstratensis, in territorio Bavariae, intra fines dioecesis Eatisbonensis positam, cui omnia suppetunt, quae pro familia religiosa sustentanda requiruntur, cum proprio novitiatu et cum iuribus ac privilegiis olim eidem concessis (exceptis tamen privilegiis, quae referuntur ad temporalia ac territorialia ante saecularizationem propria) restituimus in integrum et plene restitutam declaramus. Praeterea decernimus ut Abbas Teplensis sic restitutae abbatiae Beatae Mariae Virginis de Speinshart sit ad tempus administrator, usquedum Ordinis Praemonstratensis Generalis Abbas tempus advenisse iudicaverit procedendi ad regularem novi Abbatis electionem. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, dictaeque abbatiae sic restitutae, nunc et in posterum satis superque suffragari; sicque rite iudicandum ac definiens dum esse, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV martii, anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

 P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 197-199

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana