Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMANORUM PONTIFICUM*

ECCLESIA S. BASILII IN CIVITATE BRUGENSI TITULO
ET PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.

 

Ad perpetuam, rei memoriam. — Romanorum Pontificum decessorum Nostrorum insistentes vestigiis, quae in orbe catholico templa antiquitate, dignitate, artium monumentis excellere videantur, ea consuevimus peculiaribus honoris titulis ac privilegiis locupletare, ut ea populares continentium regionum, et qua maiore fieri potest, reverentia colant, et animorum ardore Deum precaturi in visant. Quam ob rem, cum venerabilis frater Brugensium Episcopus enixas ad Nos preces admovent, ut ecclesiae Brugensi, quae in honorem sancti Basihi Magni, Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, est Deo dicata in sua episcopali urbe, dignitatem, titulum ac privilegia Basilicae minoris, pro Nostra benignitate, impertiri dignaremur, Nos Antistitis ipsius optatis annuendum ultro libenterque existimavimus. Et revera novimus ecclesiam eandem inter praecipua tempia et monumenta eiusdem dioecesis Brugensis locum obtinere conspicuum; nam antiquitate, structura, artis operibus, supellectilis copia et magnificentia, sacris insignibusque relliquiis eadem fulget; praetereaque ad hunc usque diem non modo ex omni Belgio, sed ex finitimis quoque regionibus christifideles ad hanc sacram aedem Dei opem imploraturi turmatim confluunt. Cum igitur velimus Nos etiam christifidelibus tum Brugensis tum finitimarum dioecesium stimulos addere, ut maiore in dies prosequantur veneratione hoc templum, quod in honorem Sancti Basihi, Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, est Deo dicat um Brugensi in urbe: conlatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi Sacrorum Rituum praepositis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, templum Sancti Basili, Episcopi, Confessoris atque Ecclesiae Doctoris, quod supra memoravimus, dignitate ac titulo Basilicae minoris honestamus, cum omnibus honoribus, praerogativis, privilegiis, indultis, quae minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Haec statuimus, concedimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quid quam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X in mensis aprilis, anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 200-201

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana