Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE CATHOLICO*

SEPARATO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO NATALENSI, ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE « SWAZILAND », IN AFRICA MERIDIONALI.

 

Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus Nos admonet supremi apostolatus officium, quod, commissum Nobis divinitus, in terris obimus. Hoc ducti consilio ultro libenterque annuendum censuimus precibus oblatis Nobis a dilecto filio hodierno Priore generali Ordinis Servorum Beatae Mariae Virginis, qui haec, quae sequuntur, Nobis exponenda curavit. Sodales scilicet Ordinis sui, iam inde ab anno MDCCCCXIV evangelizationis opus in orientali parte vicariatus apostolici Natalensis in Africa meridionali incepisse, sub iurisdictione filius Vicarii Apostolici, et apprime in regione vulgo dicta Swaziland; nunc vero, quo maiora religionis incrementa in illo territorio facilius promoveantur, sibi in votis admodum esse, ut praedicta Missio, curis suorum alumnorum concredita, in praefecturam apostolicam per Nos erigatur. Quare, collatis consiliis cum V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico Natalensi regionem de Swaziland subtrahimus sive dismembramus, eamdemque in praefecturam apostolicam sub nomine de Swaziland erigimus. Hanc autem novam praefecturam apostolicam curis sacerdotum praedicti Ordinis Servorum B. M. V. committimus; et statuimus ut eadem comprehendat totum territorium de Swaziland, atque a sequentibus hmitibus circumscribatur: nempe ad orientem a possessionibus Lusitanis et a Tongoland; ad meridiem a praefectura de Zululand; ad occidentem et ad septentrionem a vicariatu apostolico Transwaalensi.

Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere,, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, à quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis aprilis, anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 201-202

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana