Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD  IOANNES*

VENERABILIS DEI FAMULA THERESIA A IESU INFANTE, MONIALIS PROFESSA ORDINIS CARMELITARUM EXCALCEATORUM, BEATA RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quod Ioannes vidit in monte Sion virgineum agmen sequi Agnum quocumque ierit et suavissimum audivit edere canticum quod nemo poterat dicere, luculenter demonstrat quanti apud Deum habeatur intemerata virginitas, ea nimirum vivendi ratio angelicae potius quam humanae naturae consentanea. Omnium singulare hoc evangelicae gratiae munus, post magnam Virginem Dei parentem, quae merito virginalis decoris auctor est habita, plures candidis amictae stolis in Ecclesia Dei studiose retinuerunt puellae, quae fluxis mundi voluptatibus et illecebris caelestia gaudia numquam peritura antetulerunt. Quapropter in Ecclesia catholica purpuréis martyrum rosis intertexta sunt nivea virginum lilia, ita ut ex iis splendidissima nectatur illa corona, qua immaculata Christi sponsa gaudet redimiri. In istiusmodi puellarum virginum agmine hac nostra aetate praeclare excelluit Theresia a Iesu Infante, monialis professa, Carmelitarum Ordinis decus et ornamentum, quae consummata brevi implevit tempora multa, devotumque caelesti Agno virginalem candorem magna cumulavit eximiarum laude virtutum. Alensonii, intra fines dioecesis Sagiensis, nata est Serva Dei, postrema novem hberorum, Aloisio Iosepho Stanislao Martin et Maria Zeba Guérin parentibus, qui tum fortunae bonis tum magna christianae pietatis laude summopere commendabantur, die secunda mensis ianuarii anno MDCCCLXXIII, et quarto mensis eiusdem die lustralibus aquis ablutae puellae Mariae Pranciscae Theresiae nomen fuit. Quo tempore Dei Famula in lucem est edita, pater, honestissimo auriñcis commercio satis amplis opibus partis, totum se familiae educationi devoverat, quo pio in opere sociam et adiutricem nactus est uxorem, quae traditur habuisse in votis ut filiae, quas quinque susceperat, Deo virginitatem dicarent; quod reapse alia post aliam praestitere. Hoc in pietatis domicilio, vix bimulae puellae primum rationis diluculum emicuit, continuo visa est rapi virtutis pulcritudine, eamque, ne Iesu Infanti displiceret, omni studio coepit adamare. Vix quartum aetatis annum excesserat, cum immatura dilectae genetricis mors acerbo infantulae animum dolore perculit, et nativam iucunditatem prorsus ademit. Maiores natu sorores Paulina et Leonia educandae Theresiae curam susceperunt, quae ipsis, sicut erga matrem iam fuerat, morigeram sese in omnibus praebuit atque obsequentem. Puerilibus nugis et ludis etiam licitis abstinens, in secretum domi recedens caelestium contemplatione delectabatur. Ut, amissa coniuge, filiarum custodiae atque institutioni melius prospiceret, cum universa familia pater Lexovium migravit, eaque in urbe monialibus Ordinis S. Benedicti venerabilis Dei famula in disciplinam datur. Experrecto super aetatem ingenio uberes in studiis progressus fecit, praesertim in historicis; catechesim autem adeo egregie didicit, ut parva magistra appellaretur. Acri memoria praedita, integrum De Christi imitatione librum ad literam retinuit, et sacras Scripturas non minus calluit, dum omnia christianae pietatis officia persolvebat sic ad pietatem et modestiam composita, ut ceteris exemplo esset et incitamento ad imitandum. Interea gravi afficitur morbo, cuius indoles vel medentes fugit; fuitque non inconsulta familiarium opinio, infirmitatem illam fuisse mah daemonis arte immissam, praesentientis quantas a puella clades foret relaturus; eandemque opinionem post fusas ad Beatam Virginem preces mirabilis ac subitanea sanatio confirmavit. At miro flagrans erga Deum amore puella iamdiu esuriebat caelestes dapes, sed iuxta dioecesis leges a suscipienda Eucharistia aetatis causa - nondum enim attigerat decimum annum - adhuc removebatur. Tandem auspicata illuxit octava dies mensis maii anni MDCCCCLXXXIV, qua datum ei fuit ardens votum implere et, incredibili perfusa gaudio, dulciter illacrymans, amoremque ore spirans, Angelorum Pane recreata est. Paulo post sacro Confirmationis chrismate inungitur ad recipienda Spiritus Sancti dona satis superque matura. Illis quidem annis venerabilis Ancillae Dei maiores natu sorores, mundo valedicentes et familiam relinquentes, se in Carmeli claustra abdiderunt. Discessus sororum a paterna domo gravi puellam dolore affeoit, opportunumque genitoris eius consilium visum est e Benedictinarum gynaeceo Theresiam revocare, ut domi quod de studiorum curriculo ei absolvendum supererat, expleret. Sed, in hac vitae conditione, et infirmae corporis valetudini et animaeangoribus obnoxia fuit puella: spiritus ariditate devexata, saepe erumpebat in lacrymas, assidua iugiter prece Deum rogans ut vias suas ostenderet. Et oranti fiholae suae benignas aures praebuit Deus. Nocte enim natali Salvatoris nostri, anno MDCCCLXXXVI, dum sollemni sacro piissime adstat, Theresia continuo a quibusque intimis angoribus sese liberari sentit, metus abire omnes atque ad novos sensus impetus animi effundi. Inde ad sanctitatis semitam decurrendam ut gigas exsultare visa est, pietatis caritatisque opera vividiore studio complecti, atque in Carmelitica claustra coepit cogitare. Piissimus pater, qui i am Deo tres filias donaverat, licet acerbissimum discidii ferret dolorem, non renuit tamen Theresiam voti compotem reddere; sed ecclesiastici moderatores puellam vix quindecim annos natam se rigidissimae religiosae vitae posse mancipare omnino negarunt. Sancti tenax propositi directe ad Romanam Sedem venerabilis Serva Dei statuit provocare, et una cum genitore civium suorum Romam peregrinantium agmini se mis cuit. Ut in conspectum stetit Nostri praedecessoris Leonis XIII Pontificis, naturali devicta timiditate, sese ad eius pedes proiecit, animique sui votum aperuit; sed Pontifex ad Superiorum placitum supplicantem remisit. Tanta frustrata spe, acerbissimum dolorem aequo animo tulit heroica virgo et divinae voluntati acquievit, donec Episcopus, tanta permotus virtute, optatam ei veniam largitus est. Quare, die ix mensis aprilis anni MDCCCLXXXVIII, Carmelitica claustra Lexoviensis civitatis ingreditur Ancilla Dei, adepta tandem quod tanto amore concupiverat. Tyruncula vel a primis initae religiosae vitae diebus statim apparuit adeo in sanctitate probata, ut magistra tyronibus praeposita numquam se tam piam alumnam habuisse fateretur. Nuncupatis religiosis votis die VIII mensis septembris anni MDCCCLXXXX, Theresia a Puero Iesu maluit vocari, quasi ipso nomine significaret peculiare illud sanctitatis genus ad quod summa navitate contendit, ad perfectionem illam quae quasi infantia spiritualis appellatur, iuxta increatae Sapientiae praeceptum: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum (Matth., XVIII, 3). Et sane ut infans in complexu matris tuto requiescit, ita se divinae Providentiae totam commisit Ancilla Dei. Simplex sicuti columba nidificans in summo ore foraminis, suspexit unice in caelum; candidam in baptismate susceptam stolam usque immaculatam servavit. Triennio post professionem votorum, asceterii Lexoviensis Antistitae Agneti a Iesu, ipsius Servae Dei germanae sorori, visum est se non posse meliore ratione tyronibus instituendis prospicere, quam si iisdem praeficeret Theresiam, titulo et munere magistrae adiutricis eidem tributo. Sic viginti annos nata Ancilla Dei gravissimum suscepit pondus instituendarum tyronum, quod ad obitum usque retinuit, et singulari prudentia suique abnegatione, non minus quam uberrimo cum spirituali fructu, commissum munus obivit. Totam se alumnarum bono devovens, mater illis erat et soror; angelicam prae se ferens suavitatem, pia, mitis, huinilis, obediens, disciplinae observantissima, quae verbo docebat confirmabat exemplo. Virtutum omnium laude florens fervido excelluit in Deum amore et, ad instar divi Francisci Asisiensis, perpetuus amoris canticus in eius anima personabat. Numeris quidem intimos sensus tradidit et carmina non invenusta finxit, ut divini amoris mysteria concelebrant. Superioribus quoque iubentibus, ad plurimorum aedificationem et salutem, ut viam illis ostenderet quae ad plenitudinem amoris adducit, quae ipsa fecerat et docuerat scripto commisit; et in hoc vitae commentario, in praesens per universum orbem diffuso, rec. mem. decessor Noster Pius PP. X nitere in exemplum virtutes et fere spirare animam Lexoviensis virginis asserere non dubitavit. Sed iam vitae Servae Dei finis appropinquabat et fecisse Dominus ipse visus est finem praesagio quod homines ceperant de puella animi candore et ipsa forma angelis simillima, eam nempe non posse diutius in humanis commorari. Cum enim explevisset tertium supra vigesimum aetatis annum, pulmonum tabe corripitur, quin tamen de arctissima communis religiosae vitae ratione quidquam remitieret, donec lectulo decumbere, viribus deficientibus, coacta est. Menses quinque dirissime excruciata, hilari vultu et miranda patientia, pati pro Christo et dissolvi cupiens et cum Christo esse, saevos dolores pertulit. Caelestis amoris igne consumi potius quam morbo visa est, et Ancillae Dei decumbentis lectulus religiosae familiae universae sanctitatis cathedra fuit, donec, die trigesima mensis septembris anni MDCCCLXXXXVII, caelesti visu recreata, placidissimo exitu ad caelestis Sponsi nuptias convolavit. Funebribus iustis rite solutis, in Lexoviensi coemeterio condita est; sed brevi sanctae virginis nomen in toto catholico orbe coepit celebrari, factumque est sepulcrum eius gloriosum (Isa., XI , 10). Percrebrescente igitur fama sanctitatis, caelestibus confirmata signis et miraculis, penes sacrorum rituum Congregationem causa agitari coepta est de caelitum honoribus Ancillae Dei decernendis. Ut de .virtutibus eius inquireretur tum Lexovii tum Romae tabulae de more conditae sunt; omnibusque probationibus iuridice sumptis ac rite perpensis, rec. mem. decessor Noster Benedictus PP. XV sollemni decreto, decimo nono kalendas septembris anno MDCCCCXXI edito, sanxit Theresiae a Iesu Infante virtutes heroicum attigisse fastigium. Absque ulla mora inita deinde est actio de miraculis quae ea deprecante divinitus peracta ferebantur, omnibusque de iure absolutis, Nos ipsi, tertio idus februarias vertentis anni MDCCCCXXII prolato decreto, de duobus miraculis constare pronuntiavimus. Porro cum de heroicitate virtutum nec non de duplici miraculo iam esset prolatum iudicium, illud supererai discutiendum num venerabilis Dei Famula inter Beatos caelicolas tuto recensenda foret. Id praestitit venerabilis frater Noster Antonius Cardinalis Vico, Episcopus Portuensis et Sanctae Eufinae, causae relator, in generalibus comitiis coram Nobis in Vaticanis aedibus, die sexta martii mensis huius anni, habitis; omnesque tum Cardinales sacris tuendis ritibus praepositi, tum qui aderant Patres Consultores, unanimi suffragio affirmative responderunt. Nos vero Nostram aperire mentem distulimus, donec, in tanti momenti re, iteratis precibus caeleste lumen impetraremus.

Quod cum impense fecissemus, auspicatissima die qua sancti Patriarchae Iosephi, inclyti Beatae Mariae Virginis Sponsi Ecclesiaeque Patroni festum agitur, huius quidem anni, eucharistico litato Sacrificio, adstantibus eodem Episcopo Cardinali Antonio Vico, causae relatore et sacrorum rituum Congregationi Praefecto, nec non dilectis filiis Angelo Mariani, Promotore Fidei generali, et Alexandro Verde, sacrorum rituum Congregationis Secretario, tuto procedi posse decrevimus ad sollemnem venerabilis Servae Dei Theresiae a Iesu Infante Beatificationem.

Quae cum ita sint, Nos, moti precibus universi Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, auctoritate Nostra apostolica, harum Literarum vi, facult a t em facimus ut venerabilis Serva Dei Theresia a Iesu Infante, monialis professa ipsius Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, Beatae nomine nuncupetur, eiusque corpus et lypsana sive relliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur. Praeterea eadem auctoritate Nostra apostolica concedimus ut de illa, recitetur Officium et Missa celebretur singulis anni diebus de Communi Virginum cum orationibus propriis per Nos approbatis. Eiusmodi vero Missae celebrationem et Officii recitationem fieri dumtaxat concedimus in dioecesi Baiocensi et Lexoviensi atque in templis omnibus et oratoriis, quibus ubique terrarum utitur Ordo Carmelitarum Excalceatorum, ab omnibus fidelibus tam saecularibus quam regularibus qui Horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missam attinet, ab omnibus sacerdotibus ad tempia in quibus festum agitur conf mentibus. Denique largimur ut sollemnia Beatificationis eiusdem venerabilis Dei Famulae Theresiae a Iesu Infante in dioecesi ac in templis supradictis celebrentur cum Officio et Missa duplicis maioris ritus; quod quidem neri praecipimus diebus per Ordinarium designandis intra annum postquam eadem sollemnia in patriarchali Basilica Vaticana fuerint celebrata.

Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii sacrorum rituum Congregationis subscripta et Praefecti sigillo munita sint, in disceptationibus etiam iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significatione his ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis aprilis, anno MDCCCCXXLII, Pontificatus Nostri secundo.

P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 5, pp. 202-207

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana