Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIS FRATER*

TITULUS BASILICAE MINORIS CONFERTUR ECCLESIAE
SANCTAE MARIAE A MARI, CIVITATIS BARCINONENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Venerabilis frater Raymundus Guillamet y Coma, Episcopus Barcinonensem, sua suique cleri ac populi dioeceseos sibi commissae vota depromens, Nos enixis precibus flagitavit, ut ecclesiam in ipsa civitate Barcinonensi dicatam in honorem Virginis Deiparae vulgo de Santa Maria del Mar ad titulum et dignitatem Basilicae minoris evehere dignaremur. Nos autem, animo repetentes venerandam templi illius antiquitatem nec non structurae magnificentiam atque artis operum praestantiam; frequentiam simul sacrarum functionum divinique culltus splendorem; prae oculis pariter habentes actuosum ministerium tum paroeciale tum perinsignis beneficiariorum Conlegii, et plurium confraternitatum atque associationum religiosarum, quae inibi ipsius divini cultus splendorem adaugent; denique probe noscentes novissimis temporibus ipsam sacram aedem affabre fuisse et concinne instauratam, propediem vero ibidem sollemni ritu celebratum iri quartum centenarium recursum a prima erectione confraternitatis Ss.mi Corporis Christi, conditae ad instar illius quae in hac Alma Urbe ab anno MDVIII canonice exsistit, votis his annuendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, audito venerabili fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, ecclesiam Sanctae Mariae « a Mari » appellatam in inlustri civitate Barcinonensi exsistentem, ad Basilicae minoris titulum et dignitatem evehimus, illique privilegia omnia tribuimus, quae minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt.

Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XIV (1923), n. 7, pp. 338-339

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana