Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

PATERNA SANE SOLLICITUDO*

AD RR. PP. DD. IOSEPHUM MORA Y DEL RIO, ARCHIEPISCOPUM MEXICANUM CETEROSQUE MEXICANAE REIPUBLICAE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS:
DE INIQUA CONDICIONE ECCLESIAE IN MEXICO ATQUE DE NORMIS AD CATHOLICAM ACTIONEM IBIDEM PROMOVENDAM.

 

Paterna sane sollicitudo, qua Nos, pro supremo munere, quod divinitus obtinemus, omnes quotquot sunt ubique terrarum christifideles prosequimur, omnino postulat, ut, quos potissimum videamus maiore aegritudine aftectos adeoque communis Patris studiosiore cura egentes, eos peculiari quadam voluntate diligamus. Huiusmodi autem, impensissimas curas, vixdum ad Beati Petri Cathedram evecti sumus, in vos, venerabiles fratres, perlibenter contulimus, quos talibus vexationibus pressos comperissemus, quales in populo civili cultu atque humanitate ornato omnique fere ex parte catholico fieri plane dedeceret. Porro quam iniqua sint iussa et praescripta, quae apud vos a gubernatoribus Ecclesiae infestis in catholicos Mexicanae Reipublicae cives sancita sunt, vix attinet vobis dicere, qui cum eorum imperio iam diu gravemini, probe nostis ea tam longe abesse ut ,« ordinatione rationis » nitantur et ad commune bonum, sicuti decet, conferant, ut, contra, ne legis quidem nomine digna videantur. Merita igitur laude Decessor Noster f. r. Benedictus XV vos honestavit, curri, eas leges iuste sancteque recusando, sollemnem expostulationem fecistis, quam Nosmet ipsi non tam per has Litteras ratam habemus quam Nostram facimus. Quam quidem ad publicam expostulationem improbationemque eo magis movemur, quod acrius in dies ab iis, qui apud vos rei publicae praesunt, bellum in catholicam Religionem producitur, atque ita profecto ut, quicquid Nobis ad Mexicanum populum in pace stabiliendum experiri licuit ac licet, id inane prorsus evadat et inefficax, magno quidem cum dilectissimae civitatis vestrae detrimento. Nemo enim ignorat, Delegatum Nostrum, quem vos, abhinc duobus annis, magnis quidem obsequii laetitiaeque significationibus excepistis, omni sane iustitiae fideique ratione posthabita, tamquam hominem incolumitati Reipublicae nociturum, e civitate ista expulsum fuisse, gravissima sane iniuria cum Nobismet ipsis, tum Episcopis universaeque Mexicanae genti inusta. At si a publica tum improbatione deliberate Nos continuimus - quam quidem iure meritoque res postulavisset - et patienter diuque iniuriam tulimus atque a vobis flagitavimus ut aequo item animo vosmet ferretis, id non modo studio pacis, quo movebamur, tribuendum erat, sed ardentissimae etiam spei, quam paterno animo fovebamus, fore ut Reipublicae gubernatores optima manifestaque iura Delegati Nostri agnoscerent et ultro faterentur. Enimvero haec animi Nostri facilitas et moderatio haud infelicem exitum habuit, cum istius civitatis Moderatores aperte polliciti sint, se Delegatum Nostrum excepturos deque eiusdem dignitate et amplissimo munere nihil detractaros. Iam facile intelligitis, quam molestus Nobis acciderit novus ille prorsus inopinatusque nuntius, eosdem supremos civitatis Moderatores, recepta in se officia inusitato more posthabentes [1], venerabilem fratrem Seraphinum Cimino, quem Delegatum Nostrum Apostolicum apud se recepissent, occasionem nactos eius discessus, ob infirmam valetudinem, e Mexicana regione, a reditu, nulla iusta causa rationeve, prohibuisse.

Quapropter istius rei publicae Moderatores, Delegatum Nostrum reiieiendo, ipsum ministerium Nostrum, quod uti pacis munus omnes fere Civitatum Rectores apud se recipiunt, omnino repudiare conantur, et ad iniustam rationem reipublicae tractandae se vertunt, ut ea comprobant, quae apud vos eveniunt cum maximo catholicorum civium detrimento. Acrius enim in dies infesta illa praescripta iussaque urgentur, quae si quidem serventur, iam eo ipso catholicis civibus non licet communibus iuribus uti et vel ipsa christianae religionis officia ac munera obire. Quam interea libertatem gubernatores catholicae Ecclesiae denegant, eam schismaticae sectae, quam « nationalem ecclesiam » vocant, ultro largiuntur; huius vero, cum sacris Romanae Ecclesiae iuribus repugnet, initia atque incepta fovent, dum vos Reipublicae infestos habent ea dumtaxat de caussa, quod avitae fidei patrimonium integrum atque incolume tuemini. At cum ob huiusmodi eventa summo maerore afficiamur, id unice animo Nostro haud parvum affert solacium, quod Mexicanum opulum videmus schismaticorum machinationibus strenue adversari; quam ob rem dum previdentissimo Deo plurimas grates agimus, placet sane vos, venerabiles fratres, cunctosque Mexicanae Reipublicae fideles amplissima laude decorare simulque adhortari vehementer ut catholicam Religionem tueri forti animo pergatis. Quae autem in sacro Consistorio die qua.rto decimo mensis decembris, superiore anno, coram amplissimo Purpuratorum Patrum consessu verba fecimus, ob aerumnas quibus vexabamini vehementer commoti, libet hic vobis iterando referre: « spem meliorum temporum concipere animo haud possumus, nisi e praesentare aliquo Dei miserentis auxilio, quod supplices cotidie imploramus, atque e concordi quadam laborum disciplina ad actionem catholicam in populo ipso promovendam ». Praecipua igitur consilia et monita Nostra eo unice spectant, ut vos paterno animo incitemus ad « actionem catholicam » magis magisque in dies mutua conspiratione et summa disciplina in grege curis cuiusque vestris concredito propagandam. Actionem catholicam, inquimus; etenim, in praesenti potissimum haud commoda rerum condicione, oportet omnino, venerabiles fratres, ut vos, simulque omnes e clero et ipsae catholicorum consociationes, a quovis politicarum factionum studio prorsus abstineatis, ea quoque de causa ut catholicae fidei adversariis ansam ne detis ad religionem vestram habendam pro parte aliqua faetioneque politica. Omnes igitur catholici Eeipublicae Mexicanae, qua tales, civilem partem nomine catholicam ne constituant; et Episcopi praesertim ac sacerdotes, uti laudabiliter iam instituerunt, nullam partem politicam sequantur neque dent operam ephemeridibus cuiuslibet politicae factionis conscribendis, cum munus suum ad omnes fideles, imo cives, necessario spectet. Huiusmodi sunt, venerabiles fratres, consilia et praescripta Nostra: quae quidem christifideles, ut debent, fideliter tenendo et in usum deducendo, haud prohibebuntur, quin civilia iura et munia exerceant ceteris civibus communia; imo etiam, cum sua fides, tum coniunctum Religionis et Patriae bonum postulant, ut eiusmodi iuribus et muniis ipsi optime utantur. At ne clero quidem licebit a re civili omnino vacare et civilium rerum curam sollicitudinemque deponere et abiicere; quin immo, etsi a quovis partium studio alienus, debet, pro sacerdotali officio, et dummodo sacro muneri nil inopportune detrahat, utilitates Civitatis suae provehere, scilicet non solum civilibus iuribus officiisque suis diligenter religioseque exercendis, verum etiam fidelium animis in exemplum recte conformandis, prout Dei et Ecclesiae leges exigunt, ita ut sua quisque publica munera studiose obeant. Ad nobilissimum hoc propositum assequendum, clero quidem vestro, etsi is debet, ut diximus et iterum atque iterum hortamur, a cuiusvis partis contentione liber esse et solutus, latus tamen patebit campus, in quo de religione et moribus, de animorum cultu ac de re oeconomica sociali sic curet, ut cives et praecipue iuvenes liberalibus studiis deditos et operarios ad catholice sentiendum agendumque instituat atque effmgat. Quod ipsum si vos, hortamentis Nostris fideliter respondentes, exsequendum sedulo diligenterque curabitis, Nobis plane persuasum habemus, fore ut gravissimae aegritudines quibus tamdiu angitur nobilissima Mexicana gens, feliciter aliquando, opitulante Deo, residant ac conquiescant. Caelestium interea munerum auspex singularisque benevolentiae Nostrae testis apostolica sit benedictio, quam tum vobis, venerabiles fratres, tum cuncto clero fidelibusque uniuscuiusque vestris et universo Mexicano populo amantissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis februarii, anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PIUS PP. XI


A.A.S., vol. XVIII (1926), n. 4, pp. 175-179

[1] Cfr. documenta ad calcem relata *.

*  Ad rem haec habentur documenta:

SEGRETERIA DI STATO
DI SUA SANTITÀ

Dal Vaticano, 5 settembre 1924.

Eccellenza,

Da persone che ho ragione di ritenere bene informate, ho appreso che qualora la Santa Sede nominasse un Delegato Apostolico pel Messico, cotesto Governo è disposto a permettere la sua entrata e permanenza nel paese, e concedergli l'uso della cifra e s'impegna, nel caso che nascesse qualche grave difficoltà, a non allontanarlo dal territorio, ma a domandare il suo ritiro alla Santa Sede.

Trattandosi di cosa che sta molto a cuore al Santo Padre, prego Vostra Eccellenza a volermi significare se tutto ciò è vero. Se la risposta sarà, come spero, affermativa, io notificherò senz'altro all'Eccellenza Vostra il nome della persona che il Santo Padre sceglierà all'ufficio di Delegato ed alla quale si daranno istruzioni opportune affinchè nella provvista delle Diocesi vengano nominati a Vescovi ecclesiastici non implicati nelle lotte apolitiche e che diano affidamento di dedicarsi, insieme al loro clero, al bene delle anime. Al medesimo Prelato si daranno anche le facoltà necessarie per mettersi in contatto, qualora le circostanze lo richiedano, con cotesto Governo.

Profitto volentieri dell'occasione per professarmi con sensi di alta stima e distinta considerazione

di Vostra Eccellenza devotissimo
P. CARD. GASPARRI.

A Sua Eccellenza
Il Sig. Licenciado AARON SAENZ
Segretario degli Affari Esteri
MEXICO

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana