Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

DECESSOR NOSTER*

PRIMARIAE OPERAE APOSTOLICAE A IESU CHRISTO OPERARIO SEDES PRAECIPUA A CIVITATE GENEVENSI AD ALMAM URBEM TRANSFERTUR SUB IURISDICTIONE MAGISTRI GENERALIS O. P.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Decessor Noster rec. mem. Benedictus Pp. XV, Litteris Apostolicis sub anulo die VIII mensis Aprilis anno MDCCCCXXI datis, Operam Apostolicam a Iesu Christo Operario, canonice institutam in paroeciali ecclesia ad Sanctae Clotildis in urbe Genevensi, in Primariam sive Centralem cum consuetis privilegiis erexit; eiusdemque nunc Primariae Operae ut sedem centralem transferre dignemur, Nos enixis precibus rogat parochus Genevensis ad Sanctae Clotildis, qui studiosus ipsius Operae moderator est. Refert quidem ipse curio Apostolicam eandem Operam a Iesu Christo Operario Religiosorum Patrum Ordinis Praedicatorum praesertim labore habuisse incrementum; proindeque ipsius Operae curam eisdem Patribus Praedicatoribus peropportune committendam esse. At cum Ordinis laudati non exstent sedes sive domus intra Genevensis dioecesis fines, probante quoque Lausannensium, Genevensium ac Eriburgensium Episcopo, Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Sacrae Congregationi Concilii praepositis, hisce Litteris, auctoritate Nostra apostolica, centrum seu sedem praecipuam Primariae Operae Apostolicae a Iesu Christo Operario nuncupatae ab ecclesia Genevensi paroeciali Sanctae Clotildis ad hanc almam Urbem Nostram transferimus, ita ut ex nunc et in posterum eadem Primaria Opera sub iurisdictione Magistri generalis Ordinis Praedicatorum posita apud eiusdem Magistri Generalis domum sive sedem exsistat.

Haec, quae ad emolumentum praelaudatae Operae provehendum in Domino statuimus, mandamus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quoquam, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 1, pp. 99-100

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana