Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

DECESSOR NOSTER*

DOMUS O. S. BENEDICTI CONGREGATIONIS SOLESMENSIS APUD OOSTERHOLTUM, INTRA FINES DIOECESIS BREDANAE, IN ABBATIAM SUB TITULO S. PAULI ERIGITUR.

 

 Ad futuram rei memoriam. — Dilectus filius Ioannes de Puniet, Abbas ad Sancti Pauli de Wiciaco, in dioecesi Atrebatensi in Gallia, Congregationis Gallicae Ordinis Sancti Benedicti, in praesens degens in civitate de Oosterholto, intra fines dioecesis Bredanae in Hollandia, refert ad Nos praedictum monasterium in Gallia, in dioecesi Atrebatensi, ab abbatia Sancti Petri de Solesmis anno rep. sal. MDCCCLXXXIX fundatum sub titulo ad Sancti Pauli de Wiciaco (Wisques) in prioratum conventualem die 1 mensis Martii anno MDCCCLXXXXV erectum fuisse. Civiles autem ob leges anno MDCCCCI latas, ad Galliam relin quendam monachos esse coactos, qui se primum in Belgicam regionem receperunt, dein in Hollandiam, ubi penes Oosterholtum (Oosterhout) monasticas aedes condiderunt. Haud multos post annos auctum monachorum numerum feliciter permisisse prioratus erectionem ad abbatialem dignitatem, a Praedecessore Nostro Pio X rec. mem. factam per rescriptum Apostolicum die xxvin: mensis Septembris anno MDCCCCX obsignatum. Sed novus abbatialis hic titulus de iure pertinebat ad domum antea fundatam in Gallus, idest ad prioratum S. Pauli de Wiciaco, quae tantum de facto ac de necessitate ex circumstantiis specialibus orta, tunc temporis in Hollandia constituta reperiebatur, additque idem Ioannes de Puniet, semetipsum die xii mensis Novembris eiusdem anni MDCCCCX, iam antea conventualem Priorem, canonice electum fuisse in primum Abbatem. Attamen edocet Nos ipse Abbas, volventibus annis, nonnullos monachos a memorato Abbate suo missos, in Galliam rediisse et patriam domum Wiciacensem anno MDCCCCXX repetiisse, ibique regularem vitam de integro instaurasse. Ast huic instaurationi sequutam esse divisionem conventus et constitutionem duarum domorum religiosarum sub uno eodemque Ordinario et ad unam eandemque abbatiam pertinentium; inde plures difficultates et quaestiones ortas, quarum solutio ac definitiva compositio perardua primum visa est, sed ad quam nunc praestat, interposita Nostra auctoritate devenire, potissimum cum utraque domus, tam prior Gallica, quam recens Hollandica, uberrima ceperint, Deo favente, incrementa. Adsunt enim hodie in domo Wiciacensi plus quam viginti monachi chorales, ex quibus quindecim sollemniter professi; sexaginta vero quinque monachos habet altera domus Oosterholtensis, alios chorales, alios conversos. In utraque domo optimam spem praebet tyronum novitiatus; et quod ad rem familiarem utraque, propria dotatione instructa, secura ac libera vivit. His perspectis utriusque domus condicionibus, cum facile argui possit easdem mutuo inter se auxilio non amplius indigere et propriam plenamque independentiam consequi exinde posse, cum superenunciatus Abbas Ioannes de Puniet enixas Nobis humiliter adhibuerit preces ut religiosam domum apud Oosterholtum sitam in abbatiam erigere dignemur, Nos votis his concedendum ultro libenterque existimavimus. Audito igitur dilecto filio Nostro Camillo S. E. E. Diacono Cardinali Laurenti, Praefecto Congregationis Negotiis religiosorum sodalium praepositae, omnibusque rei momentis attento seduloque studio perpensis, inspecto potissimum felicissimo statu domus apud Oosterholtum positae, quae qualitatibus est omnibus instructa a iure et a constitutionibus Congregationis Gallicae requisitis ut abbatiali dignitate valeat augeri, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, memoratam domum apud Oosterholtum in Hollandia, Bredanae intra dioecesis fines positam, in Abbatiam erigimus titulo Sancti Pauli de Oosterholto, ita ut pertineat ad Congregationem Gallicam seu S. Petri de Solesmis O. S. Benedicti, cuius et membrum sit et habeatur ad normam sacrorum canonum et constitutionum eiusdem Gallicae Congregationis.

Haec volumus, mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 1, pp. 101-10

3

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana