Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM TU*

DESIGNATUR ABBAS ET ORDINATUR REGIMEN NOVAE ABEATIAE SANCTI PAULI DE OOSTERHOLTO IN HOLLANDIA

 

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Cum tu, Abbas ad Sancti Pauli de Wiciaco, in dioecesi Atrebatensi in Gallia, Congregationis Gallicae Ord. S. Benedicti alumnus, nunc degens in Hollandia in civitate de Oosterholto Bredanae dioecesis intra fines, exponendum Nobis curaveris, perspecto statu religiosae domus S. Pauli de Oosterholto, quam modo Nos pro benevolentia Nostra erga Ordinem Divi Benedicti in abbatiam erigere dignati sumus, ad persequendum opus, quod in eadem domo, usque ad recentem in abbatiam erectionem, dependente ab abbatia Sancti Pauli de Wiciaco, tu, dilecte fili, uti Abbas eiusdem Sancti Pauli de Wiciaco monasterii viginti circiter annis constanti studio aggressus est, te in votis admodum habere, ut de Nostra venia, dimisso titulo Abbatis ad Sancti Pauli de Wiciaco, novae huic abbatiae Sancti Pauli de Oosterholto uti Abbas et Ordinarius eodem Nostra auctoritate praeficiaris: Nos, ut diuturno labori tuo meritum tribuamus praemium, votis his concedendum ultro libenterque  existimavimus. Audito igitur dilecto filio Nostro Camillo S. R. E. Diacono Cardinali Laurenti, Praefecto Congregationi religiosorum sodalium negotiis praepositae, omnibusque rei momentis attento seduloque studi perpensis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, volumus ac decernimus ut tu, praevia absolutione a vinculo de Apostolicae potestatis plenitudine facta, relicto titulo Abbatis S. Pauli de Wiciaco in Gallia, quo huc usque potitus es, praeficiaris novae abbatiae Sancti Pauli de Oosterholto in Hollandia, illiusque sis rite primus de regimine Abbas atque Ordinarius, servatis adamussim iuris et Constitutionum praescriptis. Ad componendum vero statum iuridicum monachorum ambarum abbatiarum, qui usque ad erectionem novae huius in Hollandia abbatiae omnes erant de iure monachi unius gallicae abbatiae Sancti Pauli de Wiciaco, et ad servanda tam iura ac Ubertatem uniuscuiusque monachi secundum Gallicae Congregationis constitutiones, quam bonum et necessitates utriusque monasterii, pariter, Nostra auctoritate, per praesentes decernimus: ut unusquisque monachus stabilitus sit ipso facto, ac sine ullo speciali instrumento, in illo monasterio in quo manebit die promulgationis Literarum erectionis novae abbatiae, nisi autem in scriptis declaraverit velle se altero in monasterio stabiliri: ut per quinque annos, a die eiusdem promulgationis computandos, nullus monachus ad normam praecedentis dispositionis, in una ex duabus abbatiis de iure stabilitus, in altera autem de facto manens, in primam transire, mitti, vel vocari possit, nisi de consensu duorum Abbatum quorum interest. Demum cum nominationis tuae in primum Abbatem novae abbatiae de Oosterholto effectus fuerit vacatio sedis abbatialis de Wiciaco, praecipimus ut sedi ita vacanti regulariter provideri possit; et ad eligendum ad normam sacrorum canonum ac constitutionum Congregationis Gallicae, suum novum Abbatem, validum sit plenaque auctoritate polleat, in quantum indiget, regulare capitulum Sancti Pauli de Wiciaco.

Haec volumus atque decernimus benevolentiam Nostram erga inclytam Benedicti familiam significantes; ceterum non dubitamus quin te auspice ac moderatore, nova haec abbatia ad Sancti Pauli de oosterholto in Hollandia et monachorum numero, et bonorum operum ornamento succrescat, et feliciter floreat. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 5, pp. 177-

178

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana