Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUUM EX*

IMMUTANTUR FINES DIOECESIS DE CHITTAGONG ET PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE ASSAM

 

Ad futuram rei memoriam.— Quum ex Apostolico munere, quo fungimur,Ecclesiarum omnium cura Nobis commissa fuerit, felici illarum statui ac prospero regimini pro re ac tempore consulimus. Iamvero cum venerabiles fratres Arcturus Le Pailleur, Episcopus de Chittagong in Indiis Orientalibus, et Aloisius Mathias, Praefectus Apostolicus de Assam, enixe Nos flagitaverint ut duos districtus civiles ad apostolicam praefecturam de Assam huc usque pertinentes ab ea dismembrarentur, et cum venerabilis frater Eduardus Mooney, Delegatus Apostolicus Indiarum Orientalium, petitionem praedictam gravissima sua commendatione roboraverit: Nos, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis attente perpensis, ad maiorem Dei gloriam christianique populi salutem, haec quae sequuntur, statuenda existimavimus. Nimirum motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, duos civiles districtus de Sylhet et Cachar a praefectura apostolica de Assam seiungimus sive dismembramus, ipsosque, iisdem servatis confiniis, dioecesi de Chittagong adiungimus sive incorporamus.Haec volumus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces, iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, dieXVIII mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 5, p.

180

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana