Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

LEODIENSIS DIOECESIS*

TITULUS ET HONORES BASILICAE MINORIS TRIBUUNTUR SANCTUARIO CAPRIMONTENSI BEATAE MARIAE GRATIARUM, ORDINIS CARMELITARUM EXCALCEATORUM, INTRA FINES DIOECESIS LEODIENSIS

 

 Ad perpetuam rei memoriam. — Leodiensis dioecesis intra fines Carmelitarum Discalceatorum exstat, e religiosa provincia Brabantina, conventus Caprimontensis, cui annexum est templum sive sanctuarium Nostrae Dominae vulgo de Cìièvremont nuncupatae. Fertur eodem in Caprimontensi colle sub titulo Sanctae Mariae de Castronovo iam a saeculo septimo ecclesiam eidemque adiectum monasterium haud parvi momenti exstitisse; at templum huiusmodi, quod privilegiis divitiisque imperatores, Episcopi principesque auxerant, cum monasterio et castro, decimo exeunte saeculo solo aequatum est. Feliciter vero eodem in loco Patres e Societate Iesu, ex Anglia depulsi, circa annum MDCLXX exiguum oratorium erexerunt, in quo publicae venerationi expositam parvam Beatae Mariae Virginis statuam, quae in ulnis Iesum Infantem gestat, conlocarunt; et cum illuc brevi tempore non modo exLeodiensi dioecesi sed e continenti etiam regione fideles Deiparam, in simulacro caprimontensi, veneraturi frequentes convenerint, Patres e Societate Iesu quam memoravimus, de Episcopi consensu aptum sacellum, anno Domini MDCLXXXVIII exstruendum curarunt, quod postea, anno MDCXCVIII, etiam ampliarunt. Illud parvum sacellum per duo fere saecula peregrinorum more christifideles pie studioseque lustrarunt; sed, die III Septembris an. MDCCCLXXVII, votis populi clerique concedens Leodiensium Episcopus tandem lapidem fundamenti novae exaedificandae ecclesiae posuit, quae Carmelitarum curis tradenda esset. Anno tantum MDCCCLXXVIII Carmelitae Discalceati in conventus Caprimontensis possessionem venere; quo ex tempore sollerter sanctuarium Beatae Mariae Gratiarum de Chévremont, domui suae adiectum, quoquo pacto explendum enixi sunt. Sacra aedes, quam anno MDCCCXCIX mense Septembri Leodiensium Episcopus tunc temporis exsistens consecravit, stylo gothico confecta, molis amplitudine et artis operum excellentia maxime decora est; in eaque parvam statuam fideles venerantur Beatae Mariae Virginis Matris Gratiarum, in ipso colle caprimontensi a Patribus Societatis Iesu conlocatam, et quam, nomine ac mandato Nostro, anno MCMXXIII Leodiensium Episcopus pretioso diademate sollemniter redimivit. Haec animo repetentes, cum dilectus filius Noster Cardinalis Mechliniensium Archiepiscopus, una cum venerabili fratre Leodiensium Episcopo, valde suffragio suo commendet vota Prioris conventus Caprimontensis, ex Ordine Carmelitarum Discalceatorum, qui, nomine, tam Capituli sui conventus quam Provincialis eiusdemque Consilii, nec non Moderatorum maiorum Ordinis laudati, Nos enixe rogaverit ut hoc anno, vertente quinquagesimo ab eiusdem conventus initiis ac proinde quinquagesimo expleto a fundatione ecclesiae conventui ipsi adnexae, eandem sacram aedem titulo privilegiisque Basilicae minoris cohonestare dignaremur, Nos optatis hisce concedendum ultro libenterque existimavimus. Quapropter, conlatis consiliis cum venerabili fratre Nostro Antonio S. B. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationis Praefecto, apostolica  Nostra auctoritate, praesentium Litterarum vi, perpetuumque in modum, ecclesiam sive sanctuarium Beatae Mariae Virginis titulo Matris Gratiarum, vulgo de Chèvremont nuncupatae, conventui Oaprimontensi Carmelitarum Excalceatorum adiectam, intra fines Leodiensis dioecesis, titulo ac dignitate Basilicae minoris decoramus, cum omnibus privilegiis atque honoribus quae huius tituli iuxta decreta ac morem propria sunt. Porro haec largimur, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritum que ex nuuc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV Augusti an. MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 5, pp. 183-

185

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana