Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

FAESULANAE DIOECESIS*

SANCTUARIUM B. M. V. GRATIARUM IN OPPIDO «SAN GIOVANNI VALDARNO» DIOECESIS FAESULANAE, HONORIBUS BASILICAE MINORIS AUGETUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Faesulanae dioecesis intra fines in oppido a Sancto Ioanne Vallis Arnensis nuncupato sanctuarium exstat seu insigne oratorium Deo Optimo Maximo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis Gratiarum. Sanctuarium ipsum suam duxit originem ex veteri quodam sacello, saeculo quinto decimo exeunte, exorto, quod postea, saeculo praecipue sequenti, ampliatum est atque operibus artis perspicuis ornatum; saeculo vero praeterito decimo nono instauratum decoratumque ac tandem est completum. Eodem in sanctuario, quod copiosis quidem et divitibus supellectilibus sacris praeditum relhquiisque insignibus locupletatimi est, sacerdotes loci, qui numero ac dotibus apti eidem sunt addicti, sacras functiones per annum continenter peragunt, animarum ministerio funguntur, cum haud parvo christifidelium tum oppidi a Sancto Ioanne praedicti tum regionis finitimae spirituali emolumento. Ipso quoque in sanctuario, indulgentiis privilegiisque honestato, confraternitates seu piae societates, sociorum numero conspicuae exstant; et saepe earundem societatum cura turmatim christifideles ad sanctuarium conveniunt peregrinantium more ex variis Tusciae locis ad opem auxiliumque implorandum Virginis Gratiarum, cuius vetusta Imago eodem in Vallis Arnensis oratorio colitur. Ultro libenterque propterea precibus concedere volumus, quas venerabilis frater Faesulanus Episcopus una cum Capitulo ecclesiae suae cathedralis et toto sive regulari sive saeculari clero dioecesis, vota commendans fidelium ac magistratuum regionis, ad Nos enixe admovet ut memoratum templum Mariale, sive sanctuarium, dignitate Basilicae minoris augere dignemur. Conlatis itaque consiliis cum dilecto filio Nostro Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Scalaris, Sacrorum Rituum Congregationis Propraefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum oratorium sive sanctuarium Beatae Mariae Virginis Gratiarum in oppido Sancti Ioannis Vallis Arnensis intra dioecesis Faesulanae fines titulo ac dignitate Basilicae minoris decoramus, nec non privilegiis atque honoribus, quae iuxta Sacrae Rituum Congregationis decreta sacris aedibus hoc titulo auctis de iure competunt.

Haec largimur decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 58

7-588

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana