Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

ARCHIEPISCOPALI IN URBE*

TITULO ET HONORIBUS BASILICAE MINORIS AUGETUR TEMPLUM S. JOSAPH AT EPISCOPI ET MARTYRIS, IN CIVITATE MILWAUKIENSI

Ad perpetuam rei memoriam. — Archiepiscopali in urbe Milwaukiensi templum exstat insigne Deo dicatum in honorem Sancti Josaphat Episcopi et Martyris; eidemque templo adnexa est animarum cura pro linguae polonicae christifidelibus, quae Fratribus Minoribus Conventualibus e religiosa provincia Sancti Antonii Patavini in America septentrionali concredita est. Nunc autem tam Milwaukiensium Archiepiscopus quam Sinus Viridis Episcopus, qui eandem Sancti Josaphat ecclesiam consecrant, una cum Ministro provinciae S. Antonii Patavini praefatae ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium, atque etiam cum Procuratore generali laudati Ordinis Nos edocent Milwaukiense ipsum S. Josaphat Episcopi et Martyris templum amplitudine, structura praenobili, conspicuis artis operibus excellere, ita ut non modo inter archidioecesis Milwaukiensis praecipua sacra aedificia, sed totius quoque Americae Septentrionalis merito adnumeretur. Adlectus ecclesiae est item Ordinis conventus, in quo numerosi vivunt Fratres Minores Conventuales, qui sollerter nitideque incumbunt in paroeciale ministerium, magno cum decore in templo eodem sacra implent munera, ac functiones liturgicas peragunt. Quapropter, cum praedicti viri enixas Nobis preces adhibuerint ut ecclesiam ipsam, quamvis eadem sit recentiore tantum tempore largitionibus conspicuis a Fratribus memoratis in paroecia collectis exstructa, titulo ac dignitate Basilicae minoris honestare dignemur: Nos, animo repetentes illud S. Josaphat templum in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus verae pietatis esse Polonorum monumentum, huius anni «Iubilaeo sacri occasione, benevolentiae Nostrae erga Polonos ipsos itemque sollertes erga Sodales Minores, quibus ecclesia est credita, significationem exhibendam ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui sacris tuendis ritibus praepositi sunt, ecclesiam in honorem Sancti Josaphat Episcopi et Martyris Deo dicatam in civitate et archidioecesi Milwaukiensi, conventui continentem Ordinis Fratrum Minorum Conventualium provinciae Sancti Antonii Patavini, Basilicae minoris titulo ac dignitate decoramus, privilegiis atque honoribus illi attributis, quae iuxta Apostolicas dispositiones templis hoc titulo auctis de iure competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec concedimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X m. Martii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 5

92-593



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana