Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD CHRISTIANI*

INSULA DE HAINAN IN SINIS IN MISSIONEM SUI IURI SERIGITUR

 

Ad futuram rei memoriam. — Quod christiani gregis bono utilitatibusque spiritualibus provehendis conducat, id opportune maximeque curandum Nobis munus apostolicum suadet, quod Nobis, licet immeritis, a divina Providentia commissum est. Quapropter cum rogati simus ut insulam de Hainan, intra fines apostolici vicariatus de Pakhoi positam, ad christianas res melius inibi provehendas in Missionem sui iuris erigeremus, huiusmodi postulationibus annuendum existimavimus. Abhinc enim nonnullis annis insulam ipsam, venia a Sancta Sede impetrata, Vicarius Apostolicus de Pakhoi tunc temporis exsistens, curis concredidit Patrum Congregationis Sacrorum Cordium Iesu et Mariae, vulgo de Piepus nuncupatae; et revera studio sollertiaque eorundem Patrum, Deo favente, catholica religio in eadem insula haud levioris momenti incrementa habuit. Delegatus quoque Apostolicus Noster in Sinis amplissimo suo suffragio hanc condendam novam independentem Missionem commendat; ac propterea, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab actuali vicariatu apostolico de Pakhoi in Sinis insulam de Hainan, suis hodiernis limitibus constitutam, separamus, atque ex eadem novam independentem Missionem constituimus, quam eodem nomine de Hainan nuncupandam, curis Patrum Congregationis Sacrorum Cordium, quos laudavimus, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum committimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac defliiiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari Contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Aprilis anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp.652-653



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana