Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

LITTERIS APOSTOLICIS*

ORDINARIIS, SACERDOTIBUS ET CHRISTIFIDELIBUS DIOECESIUM AC DITIONUM AMERICAE LATINAE PRIVILEGIA AC FACULTATES
AD DECENNIUM CONCEDUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Litteris Apostolicis sub anulo Piscatoris datis die XVIII m. Aprilis, an. MDCCCXCVII, rec. mem. Decessor Noster Leo Pp. XIII ad trentennium valitura Episcopis, presbyteris, christifidelibus Americae Latinae conspicua concessit privilegia, quae propterea transacto concessionis tempore nunc suo robore destituta sunt. Sed cum impensa, qua premimur, sollicitudo de Dominici gregis Nobis concrediti salute ad ea procuranda impellat Nos, quae in evidentem christifidelium utilitatem, feliciusque eorundem regimen noverimus redundare, privilegia memorata certo quodam modo renovanda existimavimus. At ob iuris canonici Codicis promulgationem et mutatas temporum rerumque condiciones, nonnullae desiderabantur immutationes in priscae concessionis tenore; ideoque novum schema privilegiorum, quae sunt nunc concedenda, Sacris Romanae Curiae Congregationibus, pro materia ad unamquamque spectante, propositum est atque ab eisdem recognitum. Nunc autem, audita praesertim dilecti filii Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis a Secretis Sacrae Congregationis Consistorialis relatione, exhibitas Nobiá Episcoporum Americae Latinae preces ultro libenterque excipientes, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a praecedenti facultatum recensione illis, quae haud necessaria videbantur vel in iuris canonici Codice iam continebantur, privilegiis ablatis, praesentium Litterarum tenore ad proximos decem annos, ab harum Litterarum data computandos, prorogamus facultates, quas omnibus et singulis dioecesium ac ditionum Americae Latinae Ordinariis, sacerdotibus et christifidelibus, ut infra, tribuimus. Earundem vero facultatum tenor sequens est:

1) Ordinarii locorum parochis vel missionariis, in regionibus seu locis in quibus ob magnam distantiam vel ob aliud impedimentum eisdem perdifficile sit, ex fontibus baptismalibus, ubi asservatur, desumere et secumferre aquam Sabbato Sancto et Pentecoste benedictam, possunt facultatem concedere aquam baptismalem benedicendi ea breviore formula, quae, a rec. mem. Decessore Nostro Paulo III missionariis in Peruvia apud Indos concessa, nunc in Appendice Ritualis Romani legitur.

2) Parochi et missionarii, si propter temporis defectum improbamque defatigationem vel aliis gravibus de causis omnes adhibere pro baptismo adultorum praescriptas caeremonias haud facile valeant, solis ritibus qui in Constitutione rec. mem. Pauli Pp. III Altitudo die 1 m. Iunii an. MDXXXVII data designantur, uti licite poterunt, praevio tamen Ordinarii consensu.

3) Item Ordinarii locorum deputare possunt, ad Sacramentum Confirmationis administrandum, sacerdotes quantum fieri potest in aliqua dignitate ecclesiastica constitutos, vel munere Vicarii foranei fungentes; nunquam vero simplices sacerdotes commorantes illis in locis in quibus praedictum Sacramentum administrandum erit; servata nova Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum Instructione pro simplice sacerdote ex Sedis Apostolicae delegatione Sacramentum Confirmationis administrante.

4) Iidem Ordinarii ad assistendum nuptiis iuxta formam a iure statutam delegare possunt sacerdotes¿ qui Missionum causa ad evangelizandos fideles vel ad aliud exercitium pietatis implendum in longinquas regiones, a parochiali aede dissitas, pergunt, iisdem Missionibus perdurantibus, absente Ordinario, vel parocho, vel Vicario cooperatore, atque iis servatis, quae, prouti res ferat et loci ac temporis condiciones observari permittant, matrimonii celebrationi ad normam Codicis iuris canonici canonis 1919 et seq. praemitti debent; facta tamen huius Apostolici indulti expressa mentione in unoquoque casu et iugiter firmis sacrorum canonum praescriptionibus tum de iuribus parochi servandis tum de inscriptione in libris paroecialibus facienda.

5) Ordinarii pariter dispensare valent super matrimonialibus iuris dumtaxat ecclesiastici impedimentis, a quibus Sancta Sedes dispensare consuevit, exceptis proinde impedimentis, quae ex sacris Ordinibus maioribus vel ex affinitate in linea recta consummato matrimonio proveniunt: excepto quoque ob rei gravitatem impedimento de quo in canone 1075 nn. 2, 3; exceptis denique mixtae religionis et cultus disparitatis impedimentis, nisi speciales,a Suprema Sacra Congregatione Sancti Officii facultates obtentae fuerint.

Pariter veniam iisdem facimus decernendi atque declarandi legitimam prolem nupturientium, dummodo ipsa in adulterio ne sit concepta: facta tamen in unoquoque casu, etiam in concedendis dispensationibus, huius Apostolici Indulti expressa mentione.

6) Fidelibus autem matrimonium contrahentibus largimur ut quocumque anni tempore nuptiarum benedictionem accipere possint, dummodo illis temporibus, in quibus ab Ecclesia nuptiae prohibentur, a nimia pompa abstineant; cauto tamen ut, si extra Missam benedictio nuptialis concedatur, formula in appendice « de Matrimonio » Ritualis Romani adhibeatur.

7) Concedimus pariter ut sacra Olea etiam antiqua, non tamen ultra duos annos, adhiberi possint, dummodo ne sint corrupta et nova vel recentiora sacra Olea, peracta omni diligentia, haberi nequeant.

8) Ordinarii permittere queunt sacerdotibus usum altaris portatilis, ita tamen ut huiusmodi usus sit tantum in fidelium bonum, atque illis in locis in quibus ecclesiae vel publica oratoria desint, aut paroecialis ecclesia sit longe distans, non vero in mari; dummodo celebrationis locus sit decens atque honestus, super petra sacra celebretur, et parochi ceterique sacerdotes, quibus haec facultas tribuetur, Sancti Evangelii explicatione vel catechesis traditione fideles Sacro adstantes instruant.

9) Ordinarii concedere possunt sacerdotibus facultatem celebrandi in navi sacrosanctum Missae Sacrificium, durante dumtaxat tempore itineris, dummodo locus, in quo Missa peragenda est, nihil indecens aut indecorum praeseferat, mare aut flumen sit adeo tranquillum, ut quodcumque e Calice effusionis sacrarum Specierum periculum absit; atque alter sacerdos, superpelliceo indutus, si adsit, celebranti presbytero adsistat.

10) Omnibus autem Americae Latinae christifidelibus permittimus ut a dominica Septuagesimae usque ad festum Sanctorum Apostolorum Petri ac Pauli praecepto annuae Confessionis et Communionis satisfacere possint.

11) Iisdem christifidelibus largimur, si loca inhabitent ubi prorsus impossibile vel saltem admodum sit difficile ad confessarium accedere, ut lucrari queant Indulgentias ac Iubilaea, quae Confessionem, Communionem et ieiunium requirunt, dummodo, servato ieiunio, sint corde saltem contriti, addito firmo proposito admissa, quamprimum poterunt, confitendi.

12) Denique largimur ut in causis tam criminalibus, quam ceteris quibuscumque forum ecclesiasticum concernentibus, quae in rem iudicatam iam non transierint, fieri possit appellatio in tertia instantia ad alterum Metropolitam vel Episcopum eiusdem provinciae, viciniorem ei a quo primo fuit lata sententia; integra tamen manente facultate ad Apostolicam Sedem, ad iuris tramitem, recurrendi.

Haec suprascripta, ut spirituali bono christifidelium in Americae Latinae regionibus degentium quantum in Domino possumus prospiciamus, concedere existimavimus, abrogatis deletisque auctoritate Nostra Apostolica omnibus et singulis Indiarum Occidentalium privilegiis quocumque nomine vel forma a Sancta Sede prius concessis. Contrariis quibuslibet, etiam speciali et individua mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX m. Aprilis an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp.

554-557

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana