Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTOPERE NOBIS*

DE MECHLINIENSI INSTITUTO MUSICAE SACRAE PROVEHENDAE

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantopere Nobis recta liturgici cantus ac musicae sacrae institutio cordi sit, vel. ex iis perspici licet, quae recens per Constitutionem Apostolicam Divini cultus sanctitatem decrevimus ac statuimus. Siquidem omnino compertum habemus cum ad salutares cogitationes piosque motus in adstantium animis excitandos, tum ad augendam sanctissimorum Ecclesiae rituum maiestatem, plurimum valere ac posse sacros concentus, si modo rite adhibeantur, varia supplicationum verba superno quasi fulgore illuminando. Quapropter quotquot data opportune opera, nobilissimum eiusmodi disciplinam provehunt, debita eos honestare laude consuevimus. Iamvero cum nuper didicerimus Institutum Mechliniense musicae sacrae provehendae, quod dilectus filius Iulius Van Nuffel scite prudenterque moderatur, in eo esse ut quinquagesimum agat celebretque annum, ex quq feliciter initium cepit, temperare Nobis non possumus quin laetitiam moderatoris ceterorumque, qui ad Institutum ipsum pertinent, participando augeamus, eisdemque de promeritis, neque paucis sane neque levioris momenti, comparatis vehementer gratulemur. Id enim illis laudi dandum, omni scilicet contentione curavisse ut, quae a Nobis et a decessoribus Nostris hoc in genere praecepta sunt, ad effectum apposite diligenterque adducerentur, atque eo continenter spectasse ut alumnorum animi, ad exquisitum bonorum artium sensum atque iudicium instituti, ad christianae etiam vitae usum conformarentur ac pleniore catholicae Ecclesiae doctrina, sacrarum quidem disciplinarum omnium effectrice ac fundamento, imbuerentur. Ut igitur huiusmodi frugiferum inceptum impensius quam antea, si quidem fieri potest, moderatores adiutoresque Instituti persequantur, ex hac ipsa laudabilis eventus celebratione alacritatem sumant; eisdemque stimulos adiiciat apostolica benedictio, quam in caelestium munerum auspicium paternaeque benevolentiae Nostrae pignus Moderatori cunctisque ipsius Mechliniensis Instituti magistris atque alumnis peramanter in Domino impertimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 654-655



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana