Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MARTYRUM CORONA*

VENERABILIS DEI FAMULUS DER G0MIDAS KEUMURGIAN SEU COSMA DE CARBONIANO, PRESBYTER ET PAROCHUS ARMENUS, BEATUS RENUNTIATUR

Ad perpetuam rei memoriam. — Martyrum corona ab incunabulis Ecclesiae ad nostra usque tempora Christi relligio continenter redimita fulsit; ingenti enim numero ad catholicas veritates testandas martyres ubique locorum, omnique tempore, ex quacumque natione sanguinem suum fuderunt. Persecutores pariter ex quacumque exstitere natione, ordine, condicione, ac non modo adversam probati notique nominis Christi, sed etiam falsi fratres saepe fuerunt. Sic quidem evenit Servo Christi Cosmae de Carboniano, qui ex nobilissima ac tam inf elice Armenorum natione, opera praesertim primorum suae gentis, martyrium occubuit. Ex nobili genere, anno millesimo sexcentésimo quinquagesimo sexto natus est Constantinopolitana in civitate Der Gomidas Keumurgian, quem etiam vocant Cosmam de Carboniano. Adhuc adulescens, magistro quodam schismaticorum armenorum Praesule, in litteris valde profecit, atque acri ingenio donatus omnium cum laude in philosophiam aeque ac theologiam incubuit.

Suae gentis more postea duxit uxorem atque in omnibus pater familias christianus in exemplum adducendus fuit. Dein sacerdotio auctus atque ad Constantinopolitanum clerum adscriptus, adeo vitae integritate virtutibus que, quibus fulgebat, doctrina rei sacrae, quam alios docebat, sodalium, populique existimationem et reverentiam sibi conciliavit, ut, archipresbyterali dignitate insignitus, ecclesiae paroeciali Sancti Georgii Sulumanistiriensis a moderatoribus suis praepositus sit. Suscepto autem munere functus est sollertia studioque haud communibus; pietate vero in Deum perspicua, eximia in fideles caritate, instituto morum praestanti enituit; in divinarum Scripturarum lectione studioque sedulus, Deo tantum servire contendit ac veritatem addiscendam continenter quaesivit. Ob instantem profecto suum erga veritatem amorem, Dei gratia, catholicam religionem tandem cognoscere meruit, eandemque toto pectore amplecti.

Ex eo ipso tempore, plane divino consilio respondens, Apostolicam et Romanam fidem tuendam provehendamque curavit. Nil mirum propterea si ex vehementioribus atque errore magis irretitis schismaticis plures de medio tollere statuere Dei Servum, qui, argumentosus contionator atque insignis, ceteris nationis suae ut, schismate abiurato, ad romanam unitatem redirent facile suadebat. Animos quidem mentesque auditorum alliciebat tum optima contionandi methodo tum nitore vitae, quam in exemplum ducebat. Caritate erga proximum conspicuus, decem annos Venerabilis Dei Famulus pro spirituali Armenorum salute impense laboravit, angustiis vexationibusque spretis, quibus adversariisine intermissione vehementer illum angebant, iugiter totum Dei voluntati sese committens, aliquando etiam exoptans, ut omnes ad unitatem Fidei reducerentur, pro vera Iesu Christi doctrina mortem subire.

Eum tandem per vim rapiunt noctu de domo eius adversari ac milites turcarum a primoribus ducti factionis haereticorum, qui potissimum eiusdem mortem expetebant. Postridie vero non sine contumeliis, iniuriis verberibusque, crimine eversionis rerum turcarum accusatus, in carcerem conficitur. Pluries ad tribunalia ductus, coram magistratibus crimina falso sibi tributa facile dissolvit; at interea fortiter catholicam fidem ita confessus est, ut denique a quodam iudice, quem amplissimis muneribus haeretici subornaverant, capite damnatus sit. Oblatam sibi postea libertatem ea condicione ut ad Mahumetanorum relligionem transiret, atque honores, quos in praemium princeps turcarum, tanti viri virtute commotus, ei pollicebatur, viriliter recusavit. Die vero quinta Novembris anni millesimi septingentesimi septimi, sacra antea in carcere exhomologesi expiatus et Eucharistia refectus, fortis christianus et Christi Servus symbolum Apostolicum ex corde recitans, capite obtruncato, occisus est. Martyris corpus, funere conf ertissimo ad Graecorum templum delatum atque in a vitum sepulcrum honorifice humatum, pie dein invisere catholici et schismatici, qui ex ipsis gloriosi eiusdem obitus diebus ad nostra usque tempora non modo Venerabilis Servi Dei memoriam, sed eiusdem quoque reliiquias magna pietate studioque servarunt, tanquam reliiquias veri Christi Martyris, iam potentis apud Deum intercessoris ad obtinendas gratias invocandi.

His itaque attento studio perpensis, Nos ipsi undecimo Kalendas Maias vertentis anni millesimi nongentesimi vicesimi noni, die dominica tertia post Pascha, de ipsius Cosmae de Carboniano martyrio martyriique causa constare sollemniter decrevimus. Hoc autem Nostrum iudicium paraverant historicae notitiae ex authenticis documentis et iuratis testium depositionibus collectae, quas loco processus informativi rec. mem. Decessor Noster Pius Pp. IX habendas esse benigne indulsit; eisdemque accesserunt decretum huius Causae Introductionis, item conventus de more, antepraeparatorius, scilicet, die vi mensis Martii anno MDCCCCXXVIII habitus et praeparatorius die XV Ianuarii huiusmet anni coactus; ac demum Sacrorum Eituum generalis congregatio, quae die ix mensis Aprilis proxime praeteriti, in Aedibus Vaticanis coram Nobis convocata, communi sententia eorum qui convenerant, de eodem Famuli Dei martyrio ac de causa martyrii constare affirma vit. Super signis sive miraculis propterea dispensatum est. Qua re cum illud unum superes - set ut Sacrorum Eituum Gardinales et Consultores rogarentur, an, stante adprobatione martyrii causaeque martyrii, nec non dispensatione a signis sive miraculis, tuto procedi posse censerent ad sollemnem eiusdem Cosmae de Carboniano beatificationem, in generalibus comitiis die septima praeteriti mensis Maii, coram Nobis habitis tum iidem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales tum qui aderant Praelati et Consultores tuto procedi posse responderunt. Nos tamen in re tanti momenti mentem Nostram aperire eunctati sumus ut enixis precibus supernum antea lumen poseeremos. Quod quidem cum fecissemus Feria secunda Pentecostes, religiosissime litato Eucharistico Sacrificio, adstantibus dilecto filio Nostro Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, nec non dilecto filio Nostro Francisco Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Ehrle, Causae ponenti, Remque reverendus dominis Angelo Mariani, eiusdem Sacrorum Rituum Congregationis a Secretis, et Carolo Salotti, Fidei promotore generali, tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis Dei Famuli Cosmae de Carboniano beatificationem sollemniter ediximus. Quapropter precibus permoti Episcoporum ex Armenorum natione nec non catholicorum ex eadem nobilissima gente, auctoritate Nostra Apostolica concedimus ut Venerabilis Dei Servus Der Gomidas Keumurgian, alias Cosma de Carboniano nuncupatus, presbyter et parochus armenus, Beatus in posterum vocetur, eiusdemque corpus seu relliquiae publicae fidelium venerationi proponantur, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferenda; itemque permittimus ut eiusdem Dei Servi imagines radiis decorentur. Praeterea, eadem Nostra auctoritate, largimur ut quotannis de eodem Dei Famulo Officium recitetur de Communi unius Martyris cum Lectionibus propriis per Nos adprobatis, et Missa pariter de eodem Communi, servatis rubricis, cum orationibus propriis per Nos item adprobatis celebretur. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat concedimus in archidioecesi Constantinopohtana Armenorum, in qua Dei Famulus natus est ac migravit ad Dominum, nec non in omnibus templis ubique terrarum sitis, quae ad nationem Armenorum pertineant, ab omnibus fidelibus, tam saecularibus quam regularibus, qui Horas canonicas recitare teneantur, et quod ad Missas attinet, ab omnibus presbyteris ad templa continentibus, in quibus eiusdem Beati festum celebretur. Denique statuimus ut sollemnia Beatificationis eiusdem Venerabilis Dei Servi Cosmae de Carboniano, servatis servandis, in archidioecesi supradicta, die ab Ordinario designando, nec non in tempus praedictis peragantur intra annum ab iisdem sollemnibus in Sacrosancta Patriarchali Basifica Vaticana rite peractis. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ac decretis de non cultu editis ceterisque contrariis quibuslibet. Volumus autem, ut praesentium Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretam enunciatae Sacrorum Rituum Congregationis subscripta sint et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

                                                                                     P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status
.

A.A.S., vol. XXI (1929), n. 10, pp.482-485

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana