Index   Back Top Print


 PIUS EPISCOPUS
SERVUS SEJRVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

SAEVIS AGITATA*

BEATIS IOANNI FISHER, ROFFENSI EPISCOPO,
ET THOMAE MORE MARTYRIBUS
SANCTORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Saevis agitata fluctibus Petri navicula, qua figuratur Ecclesia, nullo potest timore concuti, nulla frangi tempestate; ipse namque Christus Dominus per suum in terris Vicarium illam gubernat et incolumen ad portum perducit, etsi aliquando modicae fidei discipulis Ille dormitare videatur. Nulla equidem aetate tam grandis forsan exorta est tempestas contra catholicam Christi Ecclesiam, qualis sextodecimo saeculo in eam furenter saeviit, quo tempore Anglia quoque, Apostolicae Sedi eo usque fidelissima, quae iure optimo dos Mariae et Sancti Petri patrimonium appellabatur, magnificam illam christianae doctrinae et Ecclesiae regiminis unitatem perturbavit, quae visibile utique exstat maximum sanctae fidei argumentum. Attamen ne in illo quidem tanto discrimine Dominus Noster Iesus Christus inconsutilis vestis suae passus est discissionem, quin immaculatae Sponsae certam gloriosae instaurationis spem daret.

Tum etenim quamplurimi fortissimi viri et mulieres pro catholica fide et potentiori Romanae Ecclesiae principalitate, propter quam, ut Sanctus Irenaeus asserit, necesse est omnem convenire ecclesiam, fortiter asserenda, effuso sanguine, mortem oppetere non dubitarunt; quos inter praeclarissimi eminent bini dilectissimae Nobis Anglorum gentis filii, quorum alter sacrorum administrorum, alter laicorum hominum decus et ornamentum, Iohannes Fisher, S. R. E. Cardinalis et Roffensium Episcopus, et Thomas More, Magnus Angliae Cancellarius, qui quidem in Anglicae historiae caelo tamquam sidera fulgent et, continuo enarrantes veracem patriae avitam gloriam, pro auspicatissimo ad fidei unitatem et ad Patris domum errantium reditu Deum nunc maximopere adprecantur. His quidem hodie beatissimis Martyribus supremos Caelitum honores tribuere benignissimus Deus Nobis, pro supremo quo fungimur apostolico munere, concessit eosdemque ad pietatis, fortitudinis et amoris potissimum erga Apostolicam hanc Sedem exemplum christifidelibus proponere; atque, cum nobilissima Anglica Natione et universa Christi Ecclesia gaudio haud tenui exultantes, libenti animo Nostris his Decretalibus Litteris eorumdem Martyrum volumus in perpetuum consecrare memoriam.

Breviter igitur, uti mos est, dicemus de utriusque Christi Athletae vitae curriculo et glorioso martyrio, nec non de actis universis, quae eorum hanc glorificationem ad iuris tramitem praecesserunt.

Beverlaci, in Anglia, anno millesimo quadringentesimo undeseptuagesimo, parentibus Roberto et Agnete, mercatoribus satis ditibus, ortum duxit loannes Fisher. Vix septem annos agens, genitore orbatus, matris et vitrici curis docilis fuit. Apud quemdam sacerdotem in rudimentis est eruditus et inter aequales ingenio et labore praestitit. Academiam subinde Cantabrigiensem celebravit et litteris, dialecticis, philosophicis omnibusque artibus liberalibus egregie vacavit; anno autem millesimo quadringentesimo octogesimo septimo baccalaureatu in artibus donatus fuit et, triennio post, magister creatus ac totius academiae nomine unus ex duumviris, seu procuratoribus, est adlectus. Sacerdotio auctus, sacrae theologiae tanto studio operam dedit, ut totius Universitatis Cantabrigiensis primus haberetur, atque doctoris et magistri laurea die quinta Iulii, anno millesimo quingentesimo primo donatus fuerit.

Doctrina ac virtute excellens, Collegii Michaelhouse Rectoris munere functus est, in quo alumnorum animos non scientiae tantum, sed et vitae praeceptis summa cum peritia informavit. Professor dein et procancellarius Universitatis Cantabrigiensis collegarum omnium suffragiis nominatus est, quod munus usque ad annum millesimum quingentesimum tertium grata cunctorum admurmuratione diligentissime obivit.

Quum porro eius pietatis et doctrinae fama longe lateque extra quoque illius Academiae fines evulgata esset, Margarita, Henrici Septimi Regis mater, Ioannem Fisher suum et familiae spiritus moderatorem selegit; quare, cunctis quibus in Academia fungebatur muniis renunciatis, per aliquot annos sese totum obtulit ad pietatis officia ac potissimum ad illud honorificum quidem at grave munus persolvendum, uberrimis a regia familia fructibus susceptis.

Rex ipse Henricus Septimus suae aestimationis pignora pientissimo sacerdoti saepenumero praebens, eum Regii Consilii participem elegit. Quo tempore, cum sacra studia in Anglia defervere viderentur, ad erudiendos etiam laicos in religionis rebus, Ioannes Regis matri suasit, ut in urbe Cantabrigiensi duo magnifica collegia, alterum Iesu Christo Servatori, Sancto Ioanni Evangelistae alterum dicatum, institueret. Ipse autem duas theologiae cathedras, Cantabrigiae unam, Oxonii alteram, et plures graeci et latini idiomatis cathedras fundavit et ipsam Universitatem Cantabrigiensem restauravit; in qua, iam ab anno millesimo quingentesimo quarto cancellarii munere quotannis donatus, decennio post eiusdem Universitatis perpetuus cancellarius nominatus est.

Humanis itaque divinisque disciplinis doctissimus, eximia virtute praeclarus, animarum salutis zelo ac studio divinum praedicandi verbum succensus, omnibus universae Angliae episcopis carissimus, ab Henrico Septimo Rege anno millesimo quingentesimo quarto Roffensis Episcopus adlectus et a Iulio Secundo, Antecessore Nostro, apostolicis litteris confirmatus est.

In pastorali munere obeundo prudentissimus ac vigilantissimus, gregem sibi creditum contra Lutheri tum grassantes errores praemuniendnm curavit, sive singulas suae dioecesis paroecias saepe invisendo, sive cetera pastoralia munera diligentissime obeundo, sive praecipue hereticam pravitatem verbo et scripto acriter confutando. Quae quidem ad extremam usque senectutem sedulo et continuo peregit, quamquam adversa valetudine ac nimia corporis debilitate laborabat.

Labori et orationi continuo intentus, corpus abstinentia, ieiuniis, ciliciis, disciplinis aliisque mortificationibus castigabat. Quanta autem erga proximum exardesceret caritate ex eius in pauperes et aegrotos benevolentia eruitur, quos saepe in tuguriis invisebat, cibos et eleemosynas iis elargiebatur, ita ut merito aegrotorum medicus, claudicantium baculus, viduarum defensor, pupillorum tutor, peregrinorum hospes humanissimus haberetur.

Ardentissimo insuper in Deum amore flagrabat; et cum Sacrum faceret saepe ex eius genis lacrimae fluere visae sunti Iesu nomen tam in precibus fundendis, quam in familiari sermone dulciter resonabat; de litteris rebusque divinis conversari adamabat; mortis meditationem frequenter recogitabat et, ne unquam animo suo illiua memoria excederet, tam in altari in quo celebrabat, quam domi mortui alicuius calvariam habere cupiebat, dicere solitus mortis memoriam numquam sibi importunam esse.

Sermone mansuetus, temperatus, modestus; at in rebus ad Deum et Erclesiam pertinentibus, quas tunc temporis quidam perturbare coeperunt, praeter consuetudinem, vehemens, intrepidus et heroice fortis erat.

Quae quidem fortitudo animique magnitudo tunc maxime emicuit tum in matrimonii nullitate oppugnanda, quam Henricus Octavus Rex, vesano Annae Bolenae amore captus, contra Catharinam Aragonensem legitimam uxorem contendere coepit, tum in Romanae Ecclesiae primatu asserendo et vindicando. Ipse namque, dum fere omnes ex primoribus, iam inde ab initio, Regis volun'iati morem gererent, primus omnium Ioannes Fisher iniquo eius proposito restitit, atque strenuus legitimi connubii defensor nullis artibus a patrocinanda iusta Catharinae causa distrahi potuit. Postquam vero iniqua iudicum sententia contumax Regina declarata fuit, unus Ioannes, non absque magno suae vitae discrimine, coram legatis et ipso Rege sistens, die vigesima octava mensis Iunii, anno millesimo quingentesimo undetricesimo, ne animam suam perderet et suam Regi ostenderet fidelitatem, cunctis rationibus mature perpensis, se obligatione teneri asserendi ac demonstrandi Henrici et Catharinae matrimonium nulla potestate, neque divina neque humana, dissolvi posse animose declaravit; atque addidit Christi discipulum oportere et Ioannis Baptistae Praecursoris esse sectatorem, qui pro connubii sanctitate asserenda mortem oppetere non dubitaverit.

Quibus verbis ira concitus Rex, quippe qui Herodi tam aperte aequaretur, iniuriosis quidem verbis, sed inanibus argumentis respondit; atque maiori exarsit odio, quum infensis catholicae religioni legibus, quae gradatim ferebantur, fortissimus Episcopus pro suo munere obsistere nitebatur. Tum igitur, primo illum, una cum duobus aliis Episcopis, in carcerem detrudi iussit, Octobri mense, anno millesimo quingentesimo tricesimo, ob repudiatam ab eo iniustam de beneficiis ecclesiasticis legem, a qua ad Summum Pontificem appellaverat; postea vero, cum Ioannes in cleri anglicani consessu audacter ignavum cunctorum suffragium pro binis divortii legibus, tum etiam ipse solus adversatus esset, in custodiam traditus est Episcopi Vintoniensis a quinta die mensis Aprilis anni millesimi quingentesimi tricesimi tertii usque ad tertiamdecimam insequentis mensis Iunii, qua die ad dilectum suae dioecesis gregem liber redditus est.

Sed paulo post proditionis crimine accusatus, absens carcere et bonorum publicatione damnatur; qua tamen poena in pecuniariam multam ab ipso rege ob accusationis futilitatem commutata, ipse libertati restituitur. Sed iam exinde Anna Bolena, kalendis Iuniis eodem anno regio diademate redimita, suum in sanctissimum Praesulem, qui Catharinae Reginae causae et Ecclesiae iuribus, supremae potissimum Romani Pontificis auctoritati constantem servabat fidem, acerrimum gerere odium pergebat, et nullam ei dabat requiem. Londinium itaque Ioannes, a schismatico Archiepiscopo Cantuariensi accitus, ut sacrilegum tum lege praescriptum emitteret iusiurandum, strenuissime abnuit profiteri tum Regis cum Anna Bolena nuptias prolemque exinde susceptam legitimas esse, tum omnigenum in Anglos et Hibernos spiritualem principatum, quem ausu temerario sibi Rex arrogasset.

Quare ea ipsa die vigesima prima mensis Aprilis, anno millesimo quingentesimo quarto et tricesimo, in Londinensis Turris carcerem coniectus est; ibique fortis Christi athleta, una curo Thoma More, iam supremum expectabat certamen. Interea Novembri mense eiusdem anni lex in Anglia solemniter lata est de supremo Regis spirituali principatu, quem, uti supra diximus, Henricus iam antea sibi vindicaverat, eademque capitali poena sancita est. Tunc ad invictum Ioannis animum pervincendum plures a Rege missi sunt Episcopi et proceres laici; sed incassum omnino cedebant tentamina omnia adhibita, quae inter mendacium, quo impudenter affirmabatur Thomas More et ipse requisitum iusiurandum praestare statuisse. Igitur secunda die Ianuarii mensis, insequenti anno, dioecesis Roffensis vacans declaratur, eiusque Antistes cunctis episcopalibus privilegiis spoliatur; die vero septima Maii mensis, subdole iterum interrogatus fidenti animo declaravit Regem nullo modo caput esse supremum Ecclesiae Anglicanae.

Qua declaratione a perfidia viris coram uno tantum teste extorta, Rex tamen nondum Ioannem condemnare audebat. Sed, cum Paulus Tertius, Antecessor Noster, invictam Episcopi constantiam eiusque in Sanctam Sedem fidem honorare volens, eum Presbyterum Cardinalem, titulo Sancti Vitalis, in sacro Consistorio, die vicesima Maii mensis habito, creavisset, acerbiori accensus ira, non solum transmissum cardinalicium galerum illi tradi vetuit, sed Apostolicam Sedem iniuria affici iussit in ecclesiis, et dixisse fertur se interim curaturum ut Ioannes capite, cui galerus ille imponeretur, careret, seu, ut alii enarrant, se illius caput, ut galerum acciperet, Romam mittendum curaturum. Itaque Christi Martyr, tot iam fatigatus incommodis et privationibus, morbo tentatus, a sacramentis quoque suscipiendis crudeliter prohibitus, die decima septima insequentis mensis ad tribunal trahitur de proditione accusatus ob negatum saeculari Principi supremum, quem uni competit Romano Pontifici, spiritualem principatum. Quum vero ipse fortis in Dei et Ecclesiae iuribus asserendis tutandisque perseveraret, infami proditorum morte damnatur; quam paenam Rex postea in capitis obtruncatione commutavit. A tribunali exiens laetus visus est quasi e convivio exire; eumque ad carcerem redeuntem magna comitata est fidelium caterva illacrimans eiusque benedictionem implorans.

Quatuor post dies, quos Dei Famulus in summa animi tranquillitate ardentesque ad Deum preces effundens transegit, suprema triumphalis diei lux tandem advenit.

Arcis praefectus summo mane, die vicesima secunda Iunii, in festo S. Albani, Angliae Protomartyris, nuncium de supplicio mox illi subeundo ad captivum attulit eumque hortatus est, quibusdam ambagibus usus, ut, cum senex esset nec per aetatem diu vivere posset, non inique ferret, si illo die ante meridiem iuxta regis decretum vita esset ista privandus. Senex vero serenus respondit se Regi gratias libenti animo persolvere, eo quod capitis sententia a vitae caducitate et angustiis se liberaret; atque petiit ut aliquantulum somno etiam indulgere posset; a quo post duas et amplius horas demum excitatus, quasi ad nuptias iturus, optimis suis vestibus indui voluit et circa horam nonam, e carcere egressus, sanctum Evangelii librum quem secum tenebat aperiens, illos Sancti Ioannis versiculos legit: Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant Te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum. Ego Te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam, et nunc clarifica me Tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud Te.

Quam maxime his verbis recreatus, in locum supplici vectus est; et, in theatro consistens, firmus et intrepidus frequentem populum allocutus, Christiani fratres, inquit, ecce huc veni pro Ecclesiae Catholicae fide moriturus; Deo autem gratias ago, quod, eo sustentante, hactenus valde praesenti animo fui, nullam neque trepidationem, nec mortis horrorem persentiens. Quare vos omnes rogo ut me precibus vestris ad Deum fusis adiuvetis, ut in ipso mortis articulo firmus et in fide catholica constans permaneam; Deumque immortalem enixe deprecor ut pro infinita sua bonitate et clementia Regem eiusque regnum salvum et incolume servet; ipsique Regi sanum et salutare consilium in omnibus suppeditet ac suggerat. His aliisque eius generis magna animi alacritate, decora venerandaque gravitate, animo laeto et iucundo ac firma claraque voce prolatis verbis, genibus ftexis alias ad Deum fudit preces, quas inter hymnum Te Deum et psalmum In te, Domine, speravi.

Hinc vir sanctus et innocens, manibus et oculis ad caelum sublatis, collo super trabem posito, carnifici obtulit caput. Quod uno ictu facile abscissum, illico in ponte Londinensi, ubi aliquot iam pendebant Carthusianorum Monachorum capita, qui paucos ante dies pro catholica fide primatuque Romani Pontificis mortem et ipsi obierant, in sublime erectum fuit et post dies quatuordecim in Tamesim impie proiectum.

Ita invictus fidei heros, Ioannes Fisher, duplici purpureo ostro amictus, qui iure Ioanni Baptistae Praecursori comparatur, martyrii palmam assecutus est.

Quindecim post dies eodem mortis genere, eademque nobilissima causa, martyrum corona decoratus fuit Thomas More, Magnus Angliae Cancellarius, de cuius quoque sancta vita et glorioso martyrio pauca dicere oportet.

Londini, anno millesimo quadringentesimo duodeoctogesimo natus est ille patre Ioanne advocato et matre Agnete Graunger. Sub rigida parentum custodia et educatione, docilis puer, obediens amabilisque succrevit; vivido iam a pueris enituit ingenio et vix adolescens inter Ioannis Morton, Cardinalis Archiepiscopi Cantuariensis et Anglici Regni Cancellarii, familiares receptus, tantam apud eum aestimationem sibi comparavit, ut Cardinalis dicere soleret mirabilia quaedam se de puero illo praesentire, et paulo post Oxonium mitteret ut in celebri illa Studiorum Universitate bonis artibus incumberet.

Ibi, perillustribus professoribus Thoma Linacre et Gulielmo Grocyn docentibus, quam maxime profecit, praesertim in lingua latina addiscenda, quam exinde eadem facilitate qua patria lingua loquebatur, eamdemque eleganter conscribebat; graecum quoque sermonem impense coluit, et gallicum etiam; nec non historiam, geometriam, mathematicam et musicam. Sed pater, iuris peritus et advocatus princeps, filium quoque talem fore cupiebat; paucos igitur post annos eum Londinum reverti iussit, ut iurisprudentiae studiis incumberet et advocati titulum obtineret. Quo tempore plures habuit in ecclesia divo Laurentio dicata de Civitate Dei Sancti Allgustini orationes, in quibus praeclarum insimul se exhibuit oratorem, philosophum, historicum et poetam. Dum autem bonis artibus et iuridicis studiis operam dabat, catholicae religionis scientiam atque pietatem virtutesque optime excolebat; in foro vero celebrando, ab avaritia omnino alienus, integerrimae iustitiae ac suavissimae caritatis iura mire componere studebat.

Iuvenis adhuc franciscanum ordinem, postea sacerdotalem statum amplecti cogitavit; per quatuor circiter annos apud Carthusianos Londini commoratus, eorum vigiliis, precibus et austeritatibus consociari consuevit. Cilicium tunc induit, quod per totam inde vitam certis diebus ac temporibus gerebat, et severe seipsum flagellabat; magna eius erga Deum pietas, erga proximum caritas, erga seipsum temperantia, frugalitas, mortificatio fuit; sic sobrie, iuste et pie in hoc saeculo vivebat. Confessarii sui consiliis adhaerens, septem et viginti annos natus, Ioannam Colt uxorem duxit, a qua quatuor liberos habuit: Margaritam, Caeciliam, Elisabeth et Ioannem; sex autem post annos, uxore vita functa, quo melius liberos curare posset, viduam Alicem Middleton duxit, quacum iugiter mira vixit concordia.

Circa annum millesimum quingentesimum vicesimum quartum haud procul a Londino urbe, in colle ad Tamesim, Chelsea vulgo nuncupato, suum fixit domicilium, in domo ampla et ornata, oratorio et bibliotheca instructa, ibique una cum suis et propinquis artium litterarumque studio et pietate vitam transibat, atque, ad amicitiam natus factusque, benevolentissime excipiebat aniicos; quare eius domus merito domicilium musarum et omnium virtutum et caritatum appellabatur.

Praecipua vero eius cura fuit liberos ac nepotes non litteris tantum, sed religionis magis scientia erudire; mane ac vespere una simul cum familia Deo preces perfundere numquam praeteribat; ad mensam sedentibus asceticos libros, ut in claustris fert usus, legendos curabat et intimos lectionis sensus quandoque explicabat; diebus festis, una cum suis, sacris functionibus adstare iisque suum ipse ministerium exhibere, omnium spreto respectu, non erubescebat; nulla tandem virtus erat, pientissimo christiano viro digna, quae in eo non excelleret.

Liberalium artium, uti supra diximus, studiosissimus, atque humanis divinisque litteris doctissimus, plura scripsit volumina, ad veritatem tuendam pietatemque fovendam, et plurimas epistolas, in quibus ipse, vere haereticis molestus, uti sese appellari solebat, nonnisi fidem et religionem contra novatorum errores invicto animo defendit.

Quum itaque apud omnes, et Regem ipsum Henricum Octavum, ob suam eximiam doctrinam ac praeclaras virtutes summa auctus esset aestimatione, publicis tractandis negociis adhiberi coeptus est; ac primum in regni concionem adscitus est; dein anno millesimo quingentesimo quintodecimo apud Belgas et biennio post in Galliam legatus missus est; insequenti anno arcani regii consilii particeps, deinde Praeses (anglica lingua Speaker) in consilio publico, Cancellarius Ducatus Lancastrensis ac tandem, Octobri mense anno millesimo quingentesimo undetricesimo Magnus Angliae Cancellarius ingenti totius regni laetitia renuntiatus est.

In quibus omnibus muneribus obeundis eximia fide ac diligentia refulsit, et quo maiori dignitate, auctoritate, honore extollebatur, eo magis modestia, integritate, patientia et humanitate iugiter atque mirifice praecellebat, unum illud prae oculis habens Regi et populo, sed magis Regum Regi omni studio inservire.

Res ita placide procedere videbantur, quando Henricus, insano, uti supra enarravimus, erga Annam Bolenam amore captus, omnino volebat, ut Catharina Regina illegitime sibi matrimonio coniuncta declararetur; Thomam idcirco pluries de divortio interrogavit; qui, quum de matrimonii huiusmodi cum Catharina contracti validitate eiusque indissolubilitate minimedubitaret, impio Regis placito numquam adhaesit, neque aliter se gessit, quum, pro sua conscientia, ut a Senatu iniqua de cleri submissione lex reiicieretur una cum Stephano Gardiner, Episcopo Wintoniensi, totis viribus adlaboravit, et quum Henricus Rex supremum se Anglicanae Ecclesiae caput ab omnibus haberi et appellari contendebat. Postquam vero perspexit Regem obstinato animo velle cum Anna Bolena nuptias inire, et favorabilem de hac re a Studiorum Universitatibus et a Senatu sententiam habere, ne quid contra Dei et Ecclesiae leges agere cogeretur, Cancellariae officium, quod proxima post Regem dignitas erat, magno bonorum omnium moerore, sponte resignavit, die sextadecima Maii mensis, anno millesimo quingentesimo tricesimo secundo.

Apud suos iam inde quietam agebat vitam et, ad pietatem, spiritualia colloquia sacramque lectionem iugiter animum attendens, ad supremum quod praevidebat luctamen assidue se comparabat, quum biennio post, mense Februario, de vulgato libello contra Regis divortium accusatus, in iudicium trahitur; sed ipse se se ita defendit, ut, etsi catholicam fidem candide professus sit, accusationem tamen a se prorsus reiicere potuerit. Sed, regis ira in eum saevius percrebrescente, minis affectus est ut secundas Regis nuptias ipse legitimas adprobaret; sed Thomas aperte negavit, et Nortfolciae Duci verba ei recolenti: Indignatio Principis mors est, firmiter prompteque respondit: Nihil aliud, Domine, praeter id?... Inter te ac me hoc unum discrimen adest, nisi quod ego forsan hodie moriar, tu autem cras forsan morieris.

Interea Londini, die quarta Aprilis mensis, eodem anno, Sabato Sancto, nuntium pervenit de favorabili Summi Pontificis Clementis Septimi sententia super Henrici Regis cum Catharina Regina matrimonii validitate; ad insequentem autem diem tertiamdecimam Thomas coram iudicibus arcessitur, ut iusiurandum praestaret circa legem de regia in Anglia successione, qnod negationem quoque complectebatur supremae Romani Pontificis auctoritatis. Ille se paratum quidem esse declaravit ad ordinem successionis regiae agnoscendum, minime vero quod statutum fuerat circa nullam in Anglia Pontificiam auctoritatem.

Paucos post dies, decima septima nempe Aprilis, in Turri T. Londinensi captivus includitur.

In carcere usque ad mortem, ad sextam nempe diem Iulii mensis subsequentis anni millesimi quingentesimi tricesimi quinti, detentus, nec omnimodae tentationes et humanae rationes, lacrimae potissimum suorum ac tenerrimus Margaritae filiae amor eiusque fletus ac lamentationes, nec omnium bonorum suorum publicatio, nec amicorum ac praestantium civium argumenta, nec adversariorum contumeliae ac minae, nec carceris foeditas ac saevitia, nec fames, nec persecutio, nec imminens mortis periculum eum a proposito removere atque conturbare potuerunt; qu,in immo hilari animo erat, et opusculum, cuius inscriptio: Quod mors pro fide non sit fugienda, scribere non dubitavit, ita ut eius captivitas continua fidei professio et verum iam martyrium haberetur.

Interea, promulgata quam antea diximus lege de supremo spirituali Regis primatu, additaque capitali poena contra renuentes, Anna Bolena in Morum acrius commovere regem numquam cessabat; quare Henricus Thomae iuramentum lege praescriptum omnino voluit, quod Morus apertissime refutavit.

Kalendis igitur Iuliis,anno millesimo quingentesimo tricesimo quinto, coram tribunali sistitur, de proditione accusatus ob denegatam sacrilegae legi de Regis in Anglia spirituali primatu submissionem; ob scriptam ab eo epistolam Ioanni Fisher, in qua silentium illi suaserit; atque ob id quod dixerit legem illam de proditione gladio ancipiti esse similem; ut si quis obtemperaret, animam suam perderet, qui vero aversaretur, corporalem vitam amitteret. Contra quas accusationes etsi Thomas optime sese defendisset, atrocissimae tamen proditorum morti damnatus est. Qua sententia perlata, quae postea in capitis obtruncationem a Rege fuit commutata, Thomas ad exonerandam suam conscientiam, libere quid de lege illa sentire apertissime dixit atque magnifica oratione iudices compellavit, ita de violatis Dei et Ecclesiae iuribus, deque spirituali in universum christianum orbem Romani Pontificis primatu disserens, ut vere dici posset: Spiritum ei dedisse quid loqueretur. Quam fidei professionem conclusit iniquis iudicibus Sanctorum Stephani et Pauli adprecans sortem, ut quemadmodum Paulus, olim Stephani persecutor, modo eius in caelesti gloria consors, ita ipse et illi modo discordes in hoc mundo, in futuro saeculo pariter futuri sint concordes et perfecta caritate unanimes.

Carceri itaque restitutus, postremos suae vitae dies piis meditationibus et precibus, suique corporis flagellatione distentus transegit; die autem quinta Iulii ad Margaritam filiam suam cilicium et flagellum transmisit una cum epistola carbone scripta, in qua tenerrimos pro suis omnibus et amicis animi sensus depromit, simul cum gaudio pro causa tam nobili moriendi, spiritum proferens plane divinum ac nisi caelestia sapientem animumque prorsus tranquillum. Inseguenti die, uti ardenter desideraverat, in pervigilis nempe S. Thomae Cantuariensis et Ss. Apostolorum Petri et Pauli die octava, ille, cum summo mane sibi nuntiatum esset Regis iussu ante horam nonam capitalem sententiam exsecutioni mandatum iri, Regi gratias egit, et passionem Domini continuo meditans, e carcere tamquam ad festum properans, rubeam crucem manu tenens, exivit, et ad supplicii locum ductus est. Ibi frequentem populum adstantem alloquutus, se in Ecclesia et pro Catholicae Ecclesiae Fide, Regis fidelem ministrum, in primis tamen Dei Omnipotentis, mori protestatus est; carnifici deinde gratias agens, eumque amplexatus, cunctos rogavit ut Deum pro eo et pro Rege suo deprecarentur, ac postea flexis genibus psalmum Miserere pientissime recitavit; quo dicto, laetitia perfusus ac magni animi alacritate carnifici obtulit caput; et ita, quemadmodum paucis ante diebus Ioannes Fisher, etiam Thomas More pro christiani coniugii sanctitate, pro Romani Pontificis spiritualis principatus praerogativa Christi Martyr occubuit. Sacrum caput illud iussu regis ad pontem Londinensem palo affixum et post fere integrum mensem in subiectum flumen proiiciendum, Margarita filia pretio a carnifice recuperavit; corpus vero in oratorio divi Petri in Turris colle, ubi et corpus Episcopi Roffensis, conditum est, quem in vita amicum, socium Thomas in martyrii palma dignissimum habere meruit.

Ubi haec, quae hucusque etsi pressius enarravimus, per catholicum orbem delata sunt, non est mirum Ioannem Fisher et Thomam More, non solum ob eximiam vitae sanctitatem eorumque praeclare gesta, sed multo magis ob utriusque gloriosam mortem sanguine pro catholica fide effuso, optimo iure in sanctorum Christi Martyrum numero iam usque ab eorum depositionis primordiis, sicuti alios plurimos, qui eo tempore eademque causa fortiter in Anglia mortem subierunt, habitos esse. Vix namque ipsis demortuis, Paulus Tertius, Decessor Noster, ad Carolum Quintum Imperatorem et ad Franciscum Primum Regem Christianissimum, Litteris die vicesima sexta Iulii anno millesimo quingentesimo tricesimo quinto datis, haec scribere non dubitavit: Ecce subito Henricus, quod non sine maximo dolore referimus,... Roffensem sanctitate conspicuum, doctrina celebrem, aetate venerabilem, illius regni ac totius ubique cleri decus et ornarnentum, ultirno supplicio per carnificem noxiorum ac sontium publice affici fecit. Omnia... quidem Nobis maxime deflenda, sed causa, mortis gravius deploranda est. Siquidem pro Deo, pro catholica religione, pro iustitia, pro veritate vir sanctissimus occubuit: cum non solum unius tantum et particularis iura, ut olim Thomas Archiepiscopus Cantuariensis, sed  universalis Ecclesiae tueretur. Multos quoque alios clericos et religiosos earndern ob causam partim Supplicio affecit, partim affecturus pro certo habetur; inter quos Thomam Morum, non quidem clericum sed laicum, doctrina tamen litterarum sacrarum excellentem et veritatem asserere ausum, connumerant.

Eosdem Martyres, una cum aliis plurimis ea tempestate pro orthodoxa fide occisis, Antecessores quoque Nostri maximis celebrarunt praeconiis, videlicet Gregorius Tertiusdecimus Apostolicis Litteris Quoniam divina e bonitati, nono kalendas Maias anno millesimo quingentesimo undeoctogesimo datis, Xystus Papa Quintus in Constitutione Apostolica Afflictae et crudeliter, die tertia Septembris anno millesimo quingentesimo octogesimo sexto data; Urbanus Octavus Apostolicis Litteris Non semper terrena felicitas, anno millesimo sexcentesimo vicesimo sexto, die trigesima Martii datis. Benedictus vero Quartusdecimus in aureo suo opere De Servorum Dei Beatificatione et Beatorum Canonizatione confert exempla plurimorum Martyrum, qui sub Henrico VIII et sub Elisabetha, Angliae Regina, mortui sunt, quique nomen Martyrum habent apud Scriptores Ecclesiasticos, licet numquam fuerint introductae causae de eorum martyrio in Sacrorum Rituum Congregationem; atque de binis Nostris Christi Athletis scite locutus est. De Ioanne Fisher haec habet: Iam omnibus notum est, eum editis libris catholicae fidei pietatern illustrasse, pravas opiniones haereticorum, et maxime Martini Lutheri egregio volumine confutasse, carceribus tandem inclusum una cum Thorna More, iussu Henrici Octavi, Angliae Regis, ex praestanti viro et Rege in feram et monstrum mutati, caput securi impavide obtulisse, abnuentem assentiri legi, qua Rex se dixit supremum Ecclesiae caput appellandum esse et habendum; de Thoma vero haec scribit: Si fas veteribus recentiora admiscere, prodesse posse videtur exemplum Thomae More Martyris, licet adhuc non vindicati. Editum tuerat a Senatu Anglicano decretum, quod Thomas adprobare non poterat, de Rege videlicet capite Ecclesiae Anglicanae; et ex hoc, et aliis ipsi oppositis iudex inferebat, cum decreto regni hostiliter adversari, Regis potestatem abnegare, laesae maiestatis reum esse. Cancellarius qui More successerat et Nortfolciae Dux eum compellarunt, promittentes veniam a Rege, si, ut ipsi aiebant, voluisset resipiscere, et animi pertinaciam deponere. Morus autem ad hanc reposuit: Amplissimi viri, magnas quidem ex animo huic humanitati vestrae gratias ago; Deum tamen omnipotentem enixius rogo, ut in hac orthodoxa, qua sum, sententia ita me confirmet, ut usque ad mortem in ea perseverem.

Sed non solum tamquam veri Christi Martyres habiti sunt et appellati strenui isti Fidei et Romanae Ecclesiae principatus adsertores a coaevis et posteris, quos inter quam plurimi praeclarissimi viri, sanctitate vitae et doctrina conspicui, rerum civilium periti, historiographi, humanistae, theologi, non pauci etiam catholici nominis hostes adnumerantur, verum etiam eos veneratione prosequuti sunt, praeeunte Summo quem supra memoravimus Pontifice Gregorio Tertiodecimo, qui plura in eorum honorem indulsit, quae ad publicum ecclesiasticumque cultum pertinent.

Quin etiam hic Pontifex potestatem fecit horum Martyrum lipsana in consecrandis altaribus adhibendi, quando veterum Sanctorum Martyrum reliquiae non suppeterent; et is, qui pingendas curavit in templo S. Stephani ad Caelium Montem de Urbe Christi Martyrum passiones, permisit etiam ut in templo Collegii Anglorum de Urbe, Ss. Trinitati divi Thomae Cantuariensis nomine dicato, omnes qui a prima Angliae conversione ad hodiernum usque diem ex hac natione pro fide mortem perpessi sunt, pulcherrimis in templo huius Collegii imaginibus, cuiusdam Georgii Gilberti impensis, Nicolaus Circinianus pictor exprimeret, uti in Collegii Annalibus sub anno adnotatur.

Quarum picturarum, quae hostili manu, decimo octavo saeculo exeunte, penitus destructae fuere, ectypa anno millesimo quingentesimo octogesimo quarto Romae ex privilegio eiusdem Pontificis aeneis tabulis cusa sunt; in tabula autem vicesima septima haec Ioannis Fisheri et Thomae Mori martyria illustrantur eorumque haec elogia leguntur: Ioannes Fischerus Episcopus Roffensis, in Anglia, Cardinalis declaratus, vitae et doctrinae integerr. laude clariss. ab Henrico VIII quod Pont. auctoritatem tueretur capite plectitur. — Thomas Morus eques auratus, summo regni magistratu perfunctus, prudentia, eruditione, morum innocentia et suavitate insignis, ob eandem causam eiusdem Regis iussu securi permttitur. Ambo Anglicanae reipublicae lumina: alter sacri, alter laici ordinis decus.

Quae quidem omnia, cum in publica Urbis ecclesia et sub ipsorum Romanorum Pontificum vigilantia fierent, nonni si publicum iisdem Martyribus praestitum cultum probant.

Huiusmodi cultus ad tempora usque nostra plus minusve, continuo vero, perseveravit; iure igitur meritoque cl. m. Leo Tertiusdecimus, Praedecessor Noster, propter peculiaria Romanorum Pontificum indulta, relate ad antiquiores Angliae Martyres, qui ab anno millesimo quingentesimo trigesimo quinto ad annum millesimum quingentesimum octogesimum tertium pro Fide catholica et pro Romani Pontificis in Ecclesia Primatu, mortem obierunt, et quorum Passiones, auctoritate Gregorii XIII Pont. Max, in Templo Ss.mae Trinitatis Anglorum de Urbe olim depictae, et Romae anno millesimo quingentesimo octogesimo quarto, cum privilegio eiusdem Pontificis, aere cusae sunt, constare de indulto publico ecclesiastico, sive de casu excepto a Decretis sa. me. Urbani Papae VIII, per Decretum Sacrorum Rituuro Congregationis, die vigesima nona Decembris, anno millesimo octingentesimo octogesimo sexto, sacra Thomae Episcopo Cantuariensi Martyri, cuius fidem et constantiam hi beati Martyres tam strenue imitati sunt, solemniter declaravit, ac proinde quinquaginta quatuor Martyres istos, quorum nomina, in primis quidem Ioannis Fisher et Thomae More, in Decreto ipso numerantur, Beatorum honestavit honoribus.

Nos autem Apostolicis Litteris Atrocissima tormenta, quintadecima die mensis Decembris anno millesimo nongentesimo undetricesimo datis, centum triginta sex alios Christi pugiles, omnes in Anglia ab anno millesimo quingentesimo quadragesimo primo ad annum millesimum sexcentesimum octogesimum pro catholica, apostolica, romana Fide ac successorum Beati Petri Apostoli primatu crudelissime necatos, Beatos solemniter declaravimus. Litteris vero Pro tuenda veritate, insequenti vicesimasecunda die eiusdem mensis datis, Ioannem Ogilvie quoque, pro eadem causa in Scotia interemptum, Beatum renunciavimus.

Sed, adventante iam a gloriosa Beatorum Ioannis Fisher et Thomae More morte quatercentesimo anno, cl. m. Franciscus Bourne Cardinalis, Archiepiscopus Westmonasteriensis, nuper e vivis ereptus, et cum eo, mira consensione et praegrandi numero, praeclari dignitate viri, S. R. E. Patres Cardinales, omnes Angliae, Scotiae, Hiberniae Archiepiscopi et Episcopi cum suo quisque clero et populo, plurimique alii totius catholici orbis sacrorum Antistites, Studiorum Universitates, Collegia, Seminaria, Religiosorum Sodalitates, innumerique alii, ad ducenta millia et amplius, quos inter praeclari quoque acatholici viri, enixas Nobis supplices preces porrexerunt, ut ad Canonizationis honores hos duos praestantissimos Beatos Martyres elevaremus.

Quae vota Nos libentissime excipientes, Sacrae Rituum Congregationi mandavimus ut eorumdem Beatorum martyrii acta severissimo prius iudicio cribrarentur, eo quia peculiaris haec quaestio, cum causa de cultus confirmatione pertractata fuit, utpote in casu tunc temporis iure non requisita, habita non fuerat. Comprobata igitur, per eiusdem potissimum Sacrae Congregationis Sectionem Historicam, utriusque herois martyrii tum materialis tum formalis, ex parte nempe tum utriusque victimae tum tyranni, evidentia, die undetricesima mensis Ianuarii decurrentis anni coram Nobis Generalis Congregatio habita est, in qua a dilecto Filio Nostro Raphaele Carolo S. R. E. Cardinale Rossi, Causae Ponente seu Relatore, dubium propositum est disceptandum, an constaret de Beatorum Ioannis Cardinalis Fisher et Thomae More martyrio eiusque causa et de signis seu miraculis post indultam iisdem Beatis venerationem in casu et ad effectum de quo agebatur. Quumque omnes quotquot aderant Patres Cardinales, Officiales Praelati et Consultores suum quisque tulissent suffragium, Nos tamen Nostrum iudicium ad insequentis mensis diem decimam pandendum decrevimus, maioris luminis copiam in tanti momenti re interim adprecaturi. Qua die apud Nos arcessitis dilectis Filiis Nostris Camillo Cardinale Laurenti, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, ac praefato Cardinale Causae Relatore, nec non dilectis Filiis Alfonso Carinci, eiusdem Congregationis a Secretis, et Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali, sacroque religiose peracto, sollemniter ediximus: Ita evidenter constare de martyrio et causa martyrii Beatorum Ioannis Cardinalis Fisher et Thomae More, ut, concessa a signis seu miraculis omnique alia opportuna et necessaria dispensatione, procedi possit ad ulteriora.

Eadem autem servata forma, die tertia Martii Nos ipsi tuto procedi posse ad eorumdem Beatorum canonizationem decrevimus.

Ut vero in tanto negotio a Praedecessoribus Nostris constitutus servaretur iuris ordo, primum quidem venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales, kalendis pr. el. mensis Aprilis, in Consistorium secretum apud Nos in Palatio Apostolico Vaticano convocavimus, in quo Nos ipsi adstantes Purpuratos Patres allocuti, praecipuam prius diximus consilii huius causam, ut eorum, scilicet, sententiam rogaremus de Beatis Martyribus Ioanne S. R. E. Cardinale Fisher, Episcopo Roffensi, ac Thoma More, Magno Angliae Cancellario, sanctitudinis palma decorandis. Qua allocutione habita, dilectus Filius Noster Camillus S. R. E. Cardinalis Laurenti, S. Rituum Congregationis Praefectus, disertum de utriusque Beati vita ac martyrio sermonem habuit, et sedulo recensuit acta universa, quae in Causa eorumdem Canonizationis Sacra Rituum Congregatio, praevio accurato examine, admisit et approbavit; Nos vero singulorum Patrum Cardinalium suffragia exquisivimus et accepimus; quibus votis laetanter exceptis, publicum indiximus Consistorium, quarta insequenti die eiusdem mensis tenendum, pro solemni Causae huiusmodi Canonizationis peroratione.

In quo quidem Consistorio perorationem hanc dilectus Filius Augustus Milani, Collegii Advocatorum Sacrae Aulae Consistorialis Decanus, egregie dixit; Nosque respondere iussimus optare vehementer, ut beati illi Caelites supremis honestentur honoribus, eo vel magis quod non solum novo sic militans Ecclesia decore et gloria affici possit, verum etiam quod Beati illi, apud Deum suffragatores atque patroni, omnes christifideles, imprimisque eives suos, catholieae religionis ad mortem usque tuendae firmitudinem, mortalis huius vitae contemptum christianamque edoceant morum integritatem et a Deo impetrent, ut imperiosa Anglorum gens Romana Fide, quae una immutata veritate alitur et in Beati Petri cathedra solidatur, in exemplum iterum praestet atque eniteat; novoque hoc sanctitatis fulgore perculsa, ad hoc catholici nominis veluti centrum animum convertat, unde, Romano Pontifice Gregorio Magno auspice, christiana praecepta christianumque cultum tam libenter aceeperit. Id quidem ex horum Beatorum Martyrum vita in totius orbis luce collocata, ex eorumque supplici prece sperare diximus.

Verumtamen, ut rite omnia ex Apostolicae Sedis more fierent, non prius laetabilem optatamque sententiam Nostram edicere velle diximus, quam in Consistorio Semipublico, quod vocant, Purpuratorum Patrum, Patriareharum ceterorumque sacrorum Antistitum, hae de causa coeuntium, suffragia exquisierimus ac probaverimus. Interea omnes adhortati sumus ut, ad rem tanti momenti digne decernendam, menti Nostrae Sancti Spiritus lumen per admotas ad Deum preces conciliarent.

Ad nonam igitur diem subsequentis Maii mensis Consistorio hoc semipublico a Nobis indicto, curavimus ut datis Litteris non viciniores tantum Episcopi, sed remotissimi quoque de tanta solemnitate certiores fierent, et, si sibi esset facultas, sententiam suam etiam ipsi dicturi, Nobis adessent; iussimus insuper unicuique eorum compendium vitae et actorum in Causa Canonizationis Beatorum Ioannis Cardinalis Fisher et Thomae More expediri, ut, re cognita et perpensa, suam quisque possent Nobis aperire sententiam; atque die illa Nos in Palatii Apostolici Vaticani Aula Consistoriali venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales sacrorumque Antistites omnes, qui advenerant, antea allocuti, quid de proposita causa sentirent ac singillatim Nobis significare vellent ab iis exquisivimus. Exceptis autem omnium suffragiis, summo affecti sumus gaudio, quod omnes perspeximus non modo consensisse. Nobiscum, sed id etiam libentissime fecisse. Decrevimus igitur ex communi sententia eiusmodi Causam in Petriana Basilica solemni ritu perficere; et canonizationi huic celebrandae proximam diem undevicesimam huius mensis Maii praefiximus, futurum omnino confisi, ut eventum istud, Anglorum gentis universique catholici orbis laetitia excipiendum, non parum equidem ad Ecclesiae decus utilitatemque sit conlaturum. Rogavimus insuper ut incensissimas cuncti preces supplicationibus Nostris adiicerent, ut sanctitatis auctor atque altor Deus mentem Nostram moveret ac dirigeret. De quibus ut iuridica acta conficerentur ab adstantibus Protonotariis Apostolicis de more mandavimus.

Cum ergo praesignata a Nobis dies advenerit, quam plurimi tam saecularis quam regularis cleri ordines, Romanae Curiae Praesules et Officiales una cum venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis et Abbatibus, in Vaticanam Basilicam magnifice ornatam et ingenti populi stipatam frequentia, convenerunt; quibus devota supplicatione praeeuntibus, Nos quoque illam adivimus; atque, devote adorato Augustissimo Sacramento, ad Cathedram Nostram perreximus ibique sedimus.

Tum dilectus Filius Noster Camillus Laurenti, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus et huic procurandae Canonizationi praepositus, per dilectum Filium Augustum Milani, Advocatorum Consistorialium Collegii Decanum, instanter, uti mos est, postulavit, ut bini illi Martyres in sanctorum album adscriberentur; quod cum iterum et tertio, instantius videlicet et instantissime postulatum sit, Nos, iterum atque iterum superno lumine ferventissime una cum omnibus adstantibus implorato, supplices mentes animosque ad Caelites novensiles erigentes; ab iisdemque enixis precibus id potissimum contendentes, ut aberrantes populos, eos nominatim qui novo hodie honestantur decore, ad Ecclesiae Matris gremium feliciter reducantur, ubi numquam fallitur christianae fidei veritas, numquam divina refrigescit caritas, numquam sanctitatis restinguitur iubar, ex illa tandem veritatis cathedra, ubi Beatus Petrus... in propria sede et vivit et praesidet, perentorium hoc edictum pronunciavimus: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et christianae religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra; matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio, Beatum Ioannem Fisher, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, et Beatum Thomam More, laicum, Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus statuentes ab Ecclesia universali illorum memoriam quilibet anno, die eorum natali, nempe Ioannis die vigesima secunda Iunii, et Thomae die semta Iulii inter Sanctos Martyres pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Precibus autem a praefato S. Consistorii Advocatorum Decano Nobis eiusdem Cardinalis Procuratoris nomine oblatis annuentes, Decretales has de eadem Canonizatione Apostolicas sub plumbo Litteras expediri, a Protonotariis vero Apostolicis ad perpetuam eius memoriam instrumenta confici iussimus.

Gratiis insuper de tanto beneficio Omnipotenti Deo peractis, ae primum novensilium Sanctorum Martyrum ab Ipso Deo patrocinio invocato, plenariam adstantibus omnibus indnlgentiam impertivimus. Pontificale deinde Sacrum solemni ritu inchoavimus atqne post evangelicam lectionem Clerum et Populum homilia allocuti sumus, in qua breve de iisdem Sanctis Martyribus praeconium teximus atque non solum adstantes, qui venerabundi aderant, sed et omnes, quos ubique gentium habemus in Christo filios, iterum iterumque adhortati sumus, ut ad eorum virtutes imitandas, ad eorumque sibi universaeque Ecclesiae patrocinium implorandum mentes animosque converterent; et hoc potissimum auspicati sumus, ut instantibus precibus a Deo contendant, ut scilicet, hisce interpositis caelestibus suffragatoribus, Anglica gens, «eorum intuens emitum conversationis, imitetur fidem» atque adeo ad Nos redeat «in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei». Qui a Nobis, inquimus, adhuc dissident, intento animo considerent veteres suae Ecclesiae glorias, quae Romanae huius Ecclesiae fastos referunt summeque adaugent, perpendant iidem, quod optamus vehementer, Apostolicam hanc Sedem iam diu ipsos omnes empectare praestolarique, non in alienam domum, sed in propriam, tandem aliquando redituros. Qua homilia a Nobis perlecta, Deo propitio, Sacrum solemne absolvimus.

Omnibus itaque mature perpensis, quae inspicienda erant, certa scientia, apostolicae potestatis plenitudine, omnia et singula quae supra memoravimus confirmamus, roboramus atque iterum statuimus et decernimus, universaeque Ecclesiae Catholicae denunciamus: mandantes insuper ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii apostolici subscriptis et sigillo munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Si quis vero Decretales has Litteras Nostras definitionis, decreti, adscriptionis, mandati, statuti et voluntatis Nostrae infringere, vel eis ausu temerario contraire praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum

Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo tricesimo quinto, die undevicesima mensis Maii, Dominica quarta post Pascha, Pontificatus Nostri anno quarto decimo.

Ego PIUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Ego IANUARIUS Episcopus Ostiensis et Albanensis Cardinalis GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE, Decanus Sacri Collegii.

Ego DONATUS Episcopus Sabinensis et Mandelensis Cardinalis SBARRETTI.

Ego Fr. THOMAS PIUS Ord. Praed. Episcopus Portuen. et S. Rufinae Cardinalis BOGGIANI, Cancellarius S. R. E.

Ego HENRlCUS Episcopus Veliternus Cardinalis GASPARRI.

Ego CAIETANUS tituli S. Agathae Gothorum Presbyter Cardinalis BISLETI.

Ego ALOISIUS tituli S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis CAPOTOSTI, Datarius.

Ego LAURENTIUS tituli S. Pancratii Presbyter Cardinalis LAURI, Maior Poenitentiarius.

Ego Fr. ALEXIUS HENRICUS M., O. S. M., tituli S. Susannae Presbyter Cardinalis LÉPICIER.

Ego PETRUS tituli Sanctae Mariae Transtyberim Presbyter Cardinalis SEGURA y SAENZ.

Ego EUGENIUS tituli SS. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis PACELLI.

Ego FRANCISCUS tituli S. Mariae Novae Presbyter Cardinalis MARCHETTI SELVAGGIANI.

Ego Fr. RAPHAËL CAROLUS tituli S. Praxedis Presbyter Cardinalis ROSSI.

Ego IULIUS tituli S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SERAFINI.

Ego ANGELUS MARIA tituli S. Mariae de Victoria Presbyter Cardinalis DOLCI.

Ego PETRUS tituli S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FUMASONI BIONDI.

Ego CAMILLUS S. Mariae Scalaris Protodiaconus Cardinalis LAURENTI.

Ego ALEXANDER S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis VERDE.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card.BOGGIANI
Cancellarius S. R. E.

CAMILLUS Card.LAURENTI
S. R. C. Praefectus

 Ioseph Wilpert, Collegii Protonot. Apost. Decanus
Dominicus Spolverini, Archiep. tit. Larissen., Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XXVIII (1936), n. 6, pp. 185-204

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana