Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

CARITATE CHRISTI COMPULSI

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE PRECATIONIBUS PIACULISQUE SS.MO CORDI IESU EXHIBENDIS IN PRAESENTIBUS HUMANI GENERIS AERUMNIS.

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Caritate Christi compulsi, Catholicae Ecclesiae filios atque adeo cordatos homines universos, Encyclicis Litteris Nova impendet die II mensis Octobris anno superiore datis, incitavimus ad piam quandam amoris ferendaeque opis contentionem, qua teterrima mala e rei oeeonomicae discrimine emanantia hominumque societatem undique prementia nonnihil sublevarentur; quam quidem invitationem Nostram, miro quodam animorum ardore consensuque, omnium liberalitas navitasque excepit. Attamen rerum angustiis in dies ingravescentibus, hominum agmina otio coaeto afliictorum vix non ubique excreverunt; quibus incommodis cum seditiosi homines in suae quisque factionis utilitatem abutantur, hinc fit ut publica ipsa instituta praesentissimum in discrimen adducantur, tumultusque rerumque omnium eversionis periculum gravius usque civili consortioni impendeat. Quae cum ita sint, eadem Christi cantate excitati, vos omnes iterum, venerabiles fratres, fidelesque vobis conereditos, universos demum homines compellamus, singulos adhortantes ut, viribus amice consociatis, calamitatibus quibus civilis societas nunc premitur atque vel gravioribus in posterum ingruentibus, quacumque possunt ope, obsistere contendant.

Diuturnam acerbamque aerumnarum seriem, infelicem peccati hereditatem, perpendenti, quibus hominis lapsi in hac mortali peregrinatione veluti stationes connotantur, vix, post diluvium, tot tantisque et animi et corporis angustiis humanum genus tam alte tamque communiter tentatum occurrit, quantis in praesentia exagitatum conquerimur; cum vel teterrimae calamitates cladesque, qua rum vestigia in nationum annalibus vitaque perstant sempiterna, modo hanc modo illam gentem funestaverint. Hac vero tempestate, hominum genus universum cum pecuniae caritate tum rei oeconomicae angustiis adeo comprimitur, ut, quo magis se expedire nititur eo inextricabilius se irretitum experiatur; ex quo fit, ut iam nulla sit natio, nulla Civitas, societas aut familia nulla, quae vel ipsa calamitatibus levius gravius non obruatur, vel aliena ruina in praeceps raptari non videatur. Quin immo ii ipsi, pauci profecto, qui cum ingentissimis divinis praediti sint, mundi gubernacula regere videntur; li, porro perpauci, qui immodico quaestui servientes, tantorum malorum, magnam partem, causa et fuerunt et sunt; ii ipsi — inquimus — haud raro iisdem lisce malis inhoneste obruuntur primi, plurimorum bona fortunasque in suam perniciem rapientes; adeo ut, tremendum in modum, de orbe terrarum universo comprobatum videamus, quod de singulis flagitiosis hominibus Spiritus Sanctus ea sententia edixerat: « Per quae peccat quis, per haec et torquetur » (1).

Cui dolendae rerum condicioni intimo ex animo ingemiscentes, quadam veluti necessitate compellimur eosdem Sanctissimi Cordis Iesu amoris sensus, pro Nostra tenuitate, efferendi, illud et Nos inclamantes: « Misereor super turbam » (2). At vero radix ipsa, ex qua tristissima repetitur rerum condicio, multo magis deploranda; etenim si nullo non tempore Spiritus Sancti sententia, per Paulum Apostolum promulgata, aptissime rei congruere visa est, « radicem » videlicet « omnium malorum cupiditatem » esse (3), at nune quam maxime. Nonne enim illa fluxorum bonorum aviditas, quae vel ab ethnico Poeta iure merito « curi sacra fames » sugillata est; nonne sordidum illud suarum tantum rerum studium, quo unice movente persaepe sive singulorum sive societatum inter se necessitudines instituuntur; nonne denique cupiditas, quocumque demum nomine aut forma appelletur, in causa potissimum est, cur hominum genus ad extremum discrimen adductum miserantes conspiciamus? Hinc siquidem mutuae suspicionis surculi, cuiuslibet humani commercii vigorem enervantis; hinc invidiati faces, sibi damnt, aliena bona imputantis; hinc sordes proprii amoris immodici, omnia in sui unice commodum ordinantis ac subiicientis, aliorum commodo, nedum neglecto, conculcato; hinc denique iniqua rerum perturbatio imparque bonorum partitio, qua fit ut civitatum opes in perpaucorum hominum privatorum manibus coacerventur, qui — ut superiore anno Encyclicis Litteris Quadragesimo anno monuimus — immenso cum populorum detrimento, totius orbis commercia ad suum libitum moderantur.

Quod si legitimo in patriam studio abutens debitaeque erga suam Nationem pietatis sensus plus aequo extollens (quam quidem pietatem rectus christianae caritatis ordo, nedum improbet, at suis normis sanctam vivacioremque efficit), nimius id genus sui suorumque amor in mutuas inter populos rationes ac necessitudines subrepserit, nihil iam erit tam abnorme, quod culpa carere non videatur; adeo ut quod facinus a privatis hominibus perpetratum omnium iudicio vituperandum haberetur, idem, patriae caritatis causa interposita, et honestum et laude dignum censeatur. Hinc divinae legi fraternae caritatis, qua gentes populique omnes devincti in unam familiam coalescunt sub uno Patre qui in caelis est, odium succedat necesse est omnibus exitiale; in re autem publica gerenda leges sacrae, cuiuslibet civilis vitae cultusque norma, conculcentur; firma iuris fideique fundamenta evertantur, quibus res publica innititur; tradita denique a maioribus instituta corrumpantur atque oblitterentur, quae in Deo colendo eiusque lege firmiter servanda vigentem usque civitatum florem columenque tutissimum reponebant.

At vero — quod malorum omnium periculosissimum dixeris — cuiusvis ordinis eversores, sive « communistae» sive alio nomine appellantur, in tanta morum perturbatione gravissimas rei oeconomicae angustias exaggerantes, eo vires summa audacia intendunt, ut, quolibet freno a cervicibus excusso legisque cum humanae tum divinae vinculis praecisis, in religionem omnem ipsumque in Deum bellum atrocissimum commoveant; illud sibi proponentes ut ex hominum mente, vel inde a tenellula aetate, notitiam sensumque religionis radicitus exstirpent; cum probe sciant, divina lege doctrinaque ex hominum mente deleta, nihil iam sibi arrogare non posse. Atque ita, quod numquam usquam legiinus accidisse, oculis cernimus impios homines, nefando furore agitatos, vexilla contra Deum religionemque omnem ubique gentium terrarumque impudenter extulisse.

Quod si numquam, cursu temporum, improbi viri defuere, neque qui Deum esse negarent, ii tamen et numero perpauci, singuli ac singulares, impium suam mentem apertius prodere vel metuebant vel inopportunum putabant. Quod divino spiritu afflatus innuisse Psaltes videtur iis verbis: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus » (4); quasi videlieet huiusmodi impium induxerit, veluti in multitudine solitarium, negantem quidem Factorem suum Deum esse, hoc tamen scelus intimo in animo eomprimentem. Verum, hac nostra aetate, perniciosissimus hic error, late iam in vulgus propagatus, in ipsas populares scholas insinuatur palamque se in theatris manifestai: quo autem latius usque possit effluere, eiusdem fautores vel a recentissime inventis, cinematographieis, quas dicunt, scenis, grammophonicis ac radiophonicis concentibus sermonibusque, opem petunt; propriis officinis librariis praediti, opellas omnibus linguis exaratas excudunt, pompas agunt triumphantium more, suaeque impietatis monumenta et documenta publice proponunt. Nec satis; at in factiones politicas, oeconomicas, militares distributi areteque consociati, per suos praecones qua comitiis, qua imaginibus tabellisque, ceterisque omnibus quibus sua placita clam palam possint in omnes ordines, coetus, trivia diffundere, impigre in tam scelestum opus incumbunt; cui ulterius provehendo, suarum studiorum Universitatum auctoritate operaque suffulti, illud tandem nervosa industria pervincunt, ut incautos in suum gregem cooptatos validissime constringant. Quam navitatem adeo sollertem in nefariae causae commodum collocatam Nobis eonspicientibus, menti labiisque ultro subit maestissima illa Christi Domini querela: « Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt » (5).

Age vero, tam iniquae factionis duces auetoresque, hodiernam rerum omnium inopiam in suam rem derivantes, toti sunt ut nefandis cavillationibus Deum religionemque apud plebem, tamquam tantorum malorum causam, criminentur; Christi Servatoris Crux ipsa sacrosaneta, humilitatis paupertatisque insigne, cum hodiernae imperandi libidinis insignibus componatur; quasi videlicet religio cum tenebricosis illis conventiculis, quae tantam orbi universo molem molestiarum intulerunt, amico foedere consociaretur. Atque hac ratione, nec sine exitiali exitu, eontendunt ut victus cotidiani decertationes postulationesque praedii proprii possidendi, aequae mercedis, honesti domicilii, eius denique vitae condicionis, quae hominem non dedeceat, cum bello nefario in Deum permisceant. Adde quod iidem, modum omnem exeedentes, legitimas naturae appetitiones effrenasque cupiditates iuxta reputent, dummodo impiis consiliis institutisque suis id conducere videatur; perinde ac leges aeternae divinitus promulgatae ab hominum felicitate discreparent, cuius potius sint certissimae effeetrices custodesque, aut vires humanae, utut novissimis artium inventis instructae, contra Dei Optimi Maximi potentissimam voluntatem, novum orbi rerum ordinem eundemque potiorem adducere valerent.

Iamvero, quod sane dolendum est, homines paene infiniti, rati se pro vietu cultuque dimicare, notione veri funditus eversa, huiusmodi commentis adhaerentes, in Deum religionemque convieiis invehuntur; neque in unam catholicam religionem, verum in eas omnes, quae Deum adspectabilis huius mundi auctorem agnoscunt rerumque omnium moderatorem supremum. Seetae autem clandestinae, suapte natura, semper Dei Ecclesiaeque hostibus — quicumque demum li sint — adiumento esse paratissimae, vesano huie odio, unde nullius ordinis civilis aut quies aut felicitas, at certa civitatum ruina proficiscitur, novos usque igniculos addere conantur.

Itaque nova haee impietatis forma, praepotentium hominis libidinum habenas dum laxat, impudentissime conclamat pacem aut felieitatem fore nuilam in terra, dum religionis ultimum vestigium radieitus non fuerit exturbatum, ultimusque religionis assecla obtruncatus. Quasi vero mirabilem illum concentum, quo creata omnia « enarrant gloriam Dei » (6), aeterno silentio premi posse opinarentur.

Optime novimus, venerabiles fratres, hos omnes conatus in irritum esse cessuros, cum prodi dubio futurum sit ut stato a se tempore « exsurgat Deus et dissipentur inimici eius » (7); novimus portas inferi nunquam praevalituras (8); novimus divinum Redemptorem, ut de eo praenuntiatum est, « terram virga oris sui » pereussurum et « spiritu labiorum suorum » impium interfecturum (9); atque horrendam sane miseris illis hominibus horam futuram, qua ineident « in manus Dei viventis » (10).

Hanc autem Nostram supremae Dei Ecclesiaeque vietoriae inconcussam spem quotidie confirmat (quae infinita est Dei Bonitas!) nobilis ille, quem ubique gentium et in quovis societatis ordine cernimus, innumerabilium animorum ardor in Deum se ferentium. Validissimus profecto Spiritus Sancti aftlatus nulle terras omnes concursans, iuvenilia potissimum pectora ad sublimiora ehristianae legis culmina assequenda allicit, eaque, supra vanam hominum observantiam elevans, ad quaevis vel maxime ardua facinora instruit; divinus sane afflatus, inquimus, animas omnes, vel invitas, concutit, iisque intimam iniiciens sollicitudinem, iis quoque Dei sitim ingerit, quae hanc sitim fateri non audent. Etiam Nostram ad laicos homines invitationem, qua eos in agmina Actionis Catholieae vocavimus ut apostolatus hierarchici participes fierent, ubique terrarum dociles magnanimique exceperunt plurimi; et tam in urbibus quam in pagis augescit in dies eorum numerus, qui ad christianas leges propugnandas et secundum eas totam rei publicae vitam componendam dum totis viribus nituntur, intemeratae vitae exemplis sua ipsi dieta confirmare contendunt.

Verum, tantam impietatem, tantam sanctissimorum institutorum conculeationem, tantam immortalium animarum cladem, tantum denique divinae Maiestatis contemptum cernentibus, Nobis temperare non possumus, venerabiles fratres, quin acerrimum, quo premimur, dolorem effundamus; Nostramque vocem Apostolici pectoris vi extollentes, divina iura conculcata et mortalium animi, qui Deo prorsus indiget, sanctas appetitiones defendamus; idque vel eo magis quod hae turmae diabolico spiritu furentes non declamationibus tantum, sed viribus omnibus coniunctis nef aria sua consilia quam primum exsequi conantur. Vae humano generi, si Deus, a creatis ab se naturis tanto contemptui habitus, hisce vastationis fluctibus apertum cursum permitteret, iisque, tamquam flagellis ad puniendum mundum, uteretur!

Necesse est igitur, venerabiles fratres, ut indefesse opponamus « murum pro domo Israel » (11), vires omnes nostras nos quoque in unum solidumque agmen contra iniquas phalanges coniungendo, non minus Deo quam humano generi infensas. In hac enim pugna, de maximo, quod humanae libertati ineundum proponi possit, disceptatur consilio: aut pro Deo aut contra Deum; en rursus deliberatio, in qua universi orbis sortes continentur; in quavis enim re, in re politica et Oeconomica, in moribus, disciplinis, artibus, in Civitate ac domestica civilique consortione, in Oriente et Occidente, ubique haec deliberatio occurrit, cuius consectaria summum prorsus momentum habent. Atque ita fit, ut vel ipsi sectae illius magistri, quae mundi naturam sola materia constare effutiens, Deum non esse iam pro certo se ostendisse iactabat, de Deo disceptationes, quem iam se de medio abstulisse putaverint, iterum iterumque instituere adigantur.

Itaque omnes, tam privatos homines, quam civitates, in Domino prorsus, obtestamur, ut, cum tam gravia agitentur consilia, tam grandia pro humani generis incolumitate ineantur discrimina, sordidum sidia et illud ponant proprii tantum commodi inordinatique sui amoris studium, quod acerrimas quasque obtundens mentes, incepta quaelibet etiam nobilissima obtruncat, quae extra arcta propriae utilitatis septa vel minimum exsilire videantur; coniungantur omnes, gravia quoque, si opus fuerit, damna subeuntes, ut se atque hominum societatem sospitent universam. Qua in animorum viriumque coniunctione primas profecto sibi vindicare debent, qui christiano gloriantur nomine, illustria aevi apostolici exempla recolentes, cum « multitudinis credentium erat cor unum et anima una » (12); sed etiam omnes, quotquot Deum agnoscunt sincereque atque ex animo reverentur, in idem suam conferant operam, ut ingens, quod cunctis imminet, periculum ab humano genere propulsetur. Dei enim agnitione, tamquam firmo cuiusvis civilis ordinis fundamento, cum humana quaelibet auctoritas innitatur necesse sit, nosque a qui omnium rerum legumque omnium perturbationem ac resolutionem nolunt, ii strenue contendant oportet, ne religionis hostes sua consilia, tam vehementer palamque conclamata, exsequantur.

Neque illud Nos latet, venerabiles fratres, in hac pro aris pugna etiam humana quaevis legitima arma esse adhibenda, quae precibus: nobis praesto sint. Idcirco Nos, claris s. m. decessoris Nostri Leonis XIII vestigiis inhaerentes, Encyclicis Litteris Quadragesimo anno pro magis aequa bonorum terrestrium partitione tam strenue propugnavimus, ea omnia indicantes, quibus efficacissime hominum societatis universae sanitas vigorque, eiusque membris laborantibus quies et pax reddi possint. Cum enim vehementissimum honestae cuiusdam felicitatis etiam in terris adipiscendae studium ab ipso universarum rerum Conditore in mortalium animis satum sit, nunquam christiana lex legitimos nisus ad veram scientiam ulterius promovendam et ad altiora usque hominem recto calle provehendum non benevolenter agnovit, non fovit actuosissime.

Quoniam vero, venerabiles fratres, adversus hoc, satanicum prorsus, in religionem odium, quod illud « mysterium iniquitatis » a S. Paulo commemoratum (13) in mentem redigit, sola humana praesidia et hominum providentiae non sufficiunt, Nos apostolico Nostro ministerio deesse arbitraremur, si hominibus mira lucis mysteria ostendere recusaremus, quae una reconditam custodiunt vim effrenatas tenebrarum potestates subiugandi. Age vero, cum redux Christus Dominus e Thaboris splendoribus, puerum a daemonio vexatum sanasset, discipulis, qui illum liberare non potuissent, demisse petentibus: « Quare nos non potuimus eiicere illum? » illud sane memorandum respondit: « Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium » (14). Quam divinam monitionem, venerabiles fratres, nostrorum quoque temporum magis adamussim aptandam esse putamus, quippe quae nisi « per orationem et ieiunium » et ipsa repelli non possint.

Memores igitur nostrae angustis limitibus definitae naturae, nosque a summo rerum Auctore omnino pendere probe conscii, ad precationem in primis confugiamus. Fide novimus quanta sit demisse, fidenter, perseveranterque precandi vis: nulli enim unquam alii bono operi Deus omnipotens tam amplas, tam communes, tam sollemnes promissiones adnexas voluit, quam admotis sibi precibus: « Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur » (15). « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis » (16).

Quid autem nostra precatione dignius, quid adorandae Illius personae aptius, qui unus est « Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus » (17),  quam impetrare ne fides in unum Deum vivum et verum exsulet a terra? Talis precandi ratio iam ex parte habet in semet ipsa id quod petit: nam ubi quis orat, ibidem ille cum Deo coniungitur iamque per hoc vivam Dei memoriam in terris efficit. Et re quidem vera, qui orat, ipso sui demisso corporis habitu, suam in omnium rerum Conditorem ac Dominum fidem palam profitetur; quoties vero non privatim sed communiter hoc praestat, per id ipsum supremum et summae potestatis Dominum agnoscit, non modo singulis hominibus sed universae etiam humanae societati imperantem.

Quam iucundum sane caelo terraeque spectaculum praebet Ecclesia orans, cum, totos continenter dies noctesque totas, psalmi divino afflatu conscripti concinantur in terris: nulla per diem computetur hora, quae propria non consecretur liturgia; nulla humanae vitae aetas, quae suum non habeat locum in gratiarum actionibus, laudibus, precibus, piaculis communis huius obsecrationis mystici corporis Christi, quod est Ecclesia. Atque ita precatio, quemadmodum divinus ipse Redemptor spoponderat, Deum hominibus praesentem facit: « Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (18). 

Ipsam praeterea aerumnarum causam, quam superius commemoravimus, auferet precandi studium; inexplebilem dicimus temporalium bonorum cupiditatem. Nam qui orat, in exeelsum suspicit, ad caelestia nempe bona, quae meditatur atque exoptat; se totum abdit in mirum contemplandum ordinem a Deo statutum, in quo nulla adest vanae gloriae libido, nulla maioris usque celeritatis vana contentio; atque ita aequalis illa operis quietisque compensatio quasi sponte restituetur, quae ab hodierna societate, magno cum totius vitae et physicae et oeconomicae et moralis detrimento, penitus abest. Etenim si qui ob nimiam rerum confectarum copiam in otium egestatemque sunt adacti, debitum ii precationi tempus dare vellent, brevi et opus et rerum prolatio intra rationabiles fines constringerentur, eaque contentio quae humanum genus nunc in binas ingentesque pro fiuxis rebus pugnantium acies dividit, in nobilem pacificamque transiret concertationem ad caelestia aeternaque bona consequenda.

Hac itidem ratione tantopere expetitae paci sterneretur via, ut pulchre insinuai beatus Paulus, ubi precandi praeceptum cum sanctis et pacis et omnium hominum salutis desideriis coniungit: « Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (19).

Pro omnibus postuletur pax, sed iis potissimum in quos gravissimum recidit munus regendi homines; nam quo patto suis gentibus pacem dare possint, quam in se ipsi non habeant? Precatio autem ipsa est, quae, docente Apostolo, pacis donum afferre debet; precatio nimirum, quae ad Patrem caelestem eundemque omnium hominum patrem, habetur; precatio, quae communes exprimit magnae illius familiae sensus, quae cuiuslibet nationis regionisque transgreditur fines.

Qui in quavis re publica eundem Deum rogant ut Ipax habeatur in terris, non li sunt homines qui inter gentes discordiae faces iniiciant; qui divinam Maiestatem precando honorant, non li sunt qui dominandi cupiditatem in suam gentem inferant illumque inordinatum foveant patriae amorem, quo singuli populi suam cuiusque rem publicam sibi Deum faciunt; qui denigile «Deum pacis et dilectionis » (20) continenter respiciunt eumque supplices adeunt per Christum, qui est « Pax nostra » (21), ii profecto non acquiescent donec pax illa, quam mundus dare non potest, ab omnium bonorum Datore « hominibus bonae voluntatis » (22) tandem adveniat.

Paschalium illa gaudiorum nuncia, salutatio « Pax vobis » (23), qua Christus Dominus Apostolos suorumque discipulorum primitias compellavit, quaeque exinde identidem in sacra Ecclesiae Liturgia resonare consuevit, eadem hodie, si unquam alias, hominum animos angustiis oppressos attollere sursum solarique debet.

Verum cum precatione poenitentia quoque coniungatur oportet: studium videlicet poenitentiae et christianae poenitentiae usus. Id nos docet divinus Praeceptor, qui ante omnia poenitentiam ipsam inculcavit: « Coepit Iesus praedicare et dicere: Poenitentiam agite » (24). Id praeterea docemur et acceptà a maioribus doctrinà et historia Ecclesiae universa; magnis in calamitatibus, magnis in populi christiani aerumnis, quandocumque divini auxilii maior premebat necessitas, christifideles, vel sua sponte vel saepius a sacris Pastoribus exemplo et hortatione incitati, utraque arma in vita spirituali validissima semper arripuerunt: precationem et poenitentiam. Sacro illo sensu, quo christiani plebs visi a discordiae satoribus transversa agatur, sponte ducitur, quique nihil aliud tandem est quam « sensus Christi » ab Apostolo commemoratus (25), numquam Christi fideles in huiusmodi rerum adiunctis non illico persenserunt suum cuiusque animum ab admissis esse mundandum, ideoque et intime dolere, et sacro se tribunali sistere et externis quoque piacularibus exercitiis divinae Iustitiae facere satis numquam non contenderunt.

Nos equidem non fugit, idque vobiscum, venerabiles fratres, vehementer lamentamur, nostris temporibus ipsam piaminis et poenitentiae nedum notionem at ipsum nomen apud complures haud parum amisisse pristinae suae virtutis, qua olim magnanimos ciebant sensus et ad fortia impellebant suscipienda, quippe quae hominibus fide alte imbutis sacro Christi eiusque Sanctorum sigillo insignita apparerent; nec desunt qui externas corporis afflictationes inter obsoletas res amandare velint; ne quid dicamus de hodierno homine libero seu autonomo, quem vocant, qui poenitentiam quamlibet ut servile quid superbe contemnit. Nec mirum sane: quo magis enim in Deum fides debilitatur, pronum est ut eo magis primaevi peccati ac pristinae hominis contra Deum rebellionis notio obfuscetur atque evanescat, multoque magis iam nulla piaculi poenitentiaeque necessitas persentiatur.

Nos vero, venerabiles fratres, pro pastorali munere, haec nomina sanctasque res summo in honore habere utque habeantur curare, iisque germanam notionem nobilitatemque servare indemnem, atque adeo, quod pluris est, ut ad vitae christianae usum eaedem applicentur contendere debemus. Hoc a Nobis expostulat ipsa, quam propugnamus, Dei Religionisque defensio, cum poenitentia suapte natura ordinem morum agnoscat restituatque, qui lege aeterna, id est Deo ipso, innitatur. Qui Deo piamina offert pro peccato, is sanctas esse profitetur supremas morum leges, earumque obligandi vim atque in violatores animadvertendi ius agnoscit.

In perniciosissimis profecto nostrae aetatis erroribus ille est annumerandus, qui nefario ausu mores a religione seiungit, quodvis seilicet legibus subducens fundamentum. Qui quidem mentis error praetermitti quadantenus poterat fortasse minusque exitiosus videri, cum inter paucos continebatur, cumque in Deum fides commune totius humani generis patrimonium adhuc erat, adeo ut ii quoque qui eam iam non profiterentur aperte, tacite tamen opinione admittere cogerentur. At nulle, cum atheismus etiam populares inficit coetus, atrocia illius erroris consectaria quotidiano usu tanguntur et obviam occurrunt passim. Pro morum lege, quae, sublata in Deum fide, decidat pariter necesse est, vis bruta imponitur omnium iura conculcans. Antiquam agendi fidem atque honestatem mutuique commercii probitatem, vel ethnicorum rhetorum ac poetarum laudibus tantopere commendatam, excipiunt nunc sordida lucri studia, quibus incensi complures sua aliorumque negotia impudenter passim perfideque agunt. Et sane, quî possunt humana consistere commercia, quî vim nancisci pactiones, ubi nullum sit conscientiae vadimonium? Quodnam autem conscientiae sit vadimonium, ubi nulla sit in Deum fides, nullus Dei timor? Hoc enim sublato fundamento, omnis morum decidit lex, nihilque impedire poterit quominus gradatim, at necessario, praecipites ruant gentes, familiae, res publica, ipseque humanae vitae cultus.

Poenitentia itaque salutare armorum est genus, quibus utuntur strenui Christi milites pro universo morum ordine propugnando restituendoque dimicare eupientes: armorum est genus, quod ad omnium malorum radicem resecandam descendit, cupiditatem dicimus corruptibilium divitiarum inhonestarumque vitae voluptatum. Piacula sponte suseipiens, iucundis rebus vel aegre abstinens, variis poenitentiae operibus indulgens, christianus homo vere magnanimus abiectas cupiditates coércet, quibus ad morum normam transgrediendam allicitur. Quod si idem divinae legis studio atque fraterno amore tam vehementer flagrat, quantum sane debet, tum non modo pro se suisque luendis commissis poenitentiae dat operam, sed etiam aliena peccata in se suscipit expianda, grandia Sanctorum exempla imitatus, qui ad totius suae aetatis peccatorum poenas ferendas, piaculares se hostias saepenumero exhibebant; imitatus quin immo divinum Redemptorem, Agnum Dei factum, « qui tollit peccatum mundi » (26).

Nonne, venerabiles fratres, in hoc poenitentiae studio pacis quoque mysterium abditur? « Non est pax impiis » (27) inquit Spiritus Sanctus, qui ordini a natura atque adeo ab eius Conditore statuto semper contradicunt et repugnant. Tunc solummodo, quando hic ordo restitutus erit, quando omnes gentes illum ultro fideliterque agnoverint et servaverint, quando intimae populorum rationes et mutuae cum aliis nationibus necessitudines hoc nitantur fundamento, tunc solummodo firma in terris pax haberi poterit. At optatam hanc firmae pacis auram nec pacis foedera nec sollemniores pactiones, nec communes populorum conventus aut consultationes, nec Civitatum rectorum nobiles sincerique conatus adducere poterunt, nisi prius sacra naturalis divinaeque legis iura sint agnita. Nullus oeconomiae publicae moderator, nulla virium ordinandarum et componendarum peritia, societatts rationes pacifice extricare poterit, nisi prius in ipso oeconomiae ambitu lex moralis, Deo conscientiaque innixa. triumphet. Hic nervus praecipuus totius roboris tam politicae quam oeconomicae populorum vitae; hoc pretium omnium certissimum, quo firmo, reliqua omnia nutare non possunt, quippe quae immutabili aeternaque Dei lege, validis sima seilicet auctoritate, solidentur.

At poenitentia et singulis hominibus firmam affert pacem, eos a terrenis fiuxisque bonis abducens, ad aeterna sustollens, eosque vel in mediis angustiis aerumnisque constitutos, illa donans pace, quam mundus, quibusvis divitiis voluptatibusque suis, dare non potest. Nonne unus ex iucundioribus laetioribusque concentibus, qui in hac lacrimarum valle unquam sint exauditi, notissimum illud est Sancti Francisci « Canticum colis seu creaturarum »

Atqui eius auctor, scriptor, cantor austerissimis Christi asseclis est profecto annumerandus; illum dicimus Assisiensem pauperculum, qui nihil prorsus possidebat in terra, quique in corpore suo, macie consumpto, cruenta Domini crucifixi stigmata pertulit. Precatio igitur et poenitentia duo sunt validi spiritus, nobis hac aetate a Deo dati, ut miseram humanitatem, huc illuc sine duce errantem, ad ipsum reducamus; qui causam primam praecipuamque omnis perturbationis defectionisque — rebellionem scilicet hominis in Deum — dissipent atque expient. Sed ipsae gentes ad summam tandem deliberationem vocantur; ut nimirum, aut his benevolis beneficisque spiritibus se credant et humiles dolentesque ad Dominum suum misericordiarumque Patrem revertantur; aut in manus hostis Deum adversantis, id est vindietae spiritualisque ruinae, se totos illudque modicum quod adhuc in terris maneat beatitatis residuu m coniiciant.

Nihil ergo aliud restat quam ut miserum hunc mundum, qui tam copiosum sanguinem effudit, tot aperuit tumulos, tot insignes res delevit, tot denique hominibus pane operaque interdixit; nihil, inquimus, aliud restat, quam ut hune mundum amantissimis sacrae Liturgiae vocibus compellemus: « Convertere ad Dominum Deum tuum! ».

Iamvero, ad hanc precum operumque piacularium conspirationem quamnam vobis, venerabiles fratres, occasionem opportuniorem indicandam nanciscamur quam sollemnem diem, qui iam imminet, Sacratissimo Iesu Cordi dicatum? Cuius cum sit nota peculiaris — quemadmodum Encyclicis Litteris Miserentissimus quattuor abhinc annis datis copiose demonstravimus — hominum scelerum expiandorum studium caritate incitante, in omnibus Orbis templis perpetuum, sacro anniversario recurrente, publice tot flagitia, quibus Cor illud divinum impetitur, piaculis reparanda decrevimus.

Equidem confidimus futurum ut hoc anno, die divino Cordi sacra, Ecclesiae filii universae certatim in flagitia expianda divinaque impetranda dona studiosius incumbant. Qui frequentissimi ad Eucharisticam mensam accedentes, et circum altaria provoluti, humani generis Redemptorem sub Sacramenti velis delitescentem venerantes — quod proinde, venerabiles fratres, in omnibus templis ea die sollemniter exponendum curabitis — in illud Cor misericordissimum, omnium humanorum dolorum aculeos in se expertum, molem angorum, quibus afficiuntur, effundant; fidemque suam firmam, certam spem, ardentem caritatem profitentes, idem Cor Sanctissimum, validissimo patrocinio Virginis Deiparae, omnium gratiarum Mediatricis, interposito, pro se suisque, pro patria, pro Ecclesia, pro Christi Vicario ceterisque Pastoribus, eiusdem gravissimi animarum regiminis in partem adscitis, fervide deprecentur; itemque pro fratribus de eadem fide sive consentientibus, sive dissentientibus, sive impietatis aut infidelitatis labe infectis, ac pro ipsis denique Dei Ecclesiaeque hostibus, ut tandem et convertantur vivant.

Quod precandi studia m voluntatemque expiandi per Octavam totam, quo liturgico privilegio Sacratissimi Cordis festum Nos ipsi insignitum voluimus, fovere pergant omnes: quibus diebus illa semper animo menteque spectantes, quae superius enucleate attigimus, eas virtutum pietatisque exercitationes peragant, quae, pro rerum locorumque adiunctis, vobis, venerabiles fratres, vel indicandae vel decernendae videantur: « ut misericordiam consequamur jet gratiam inveniamus in auxilio opportuno » (28).

Hac vero Octava — quam equidem toto terrarum orbe expiandis flagitiis, sanctae severitati, cupidinum refrenationi, peculiaribusque supplicationibus dicatam cupimus — spectaculis, ludicris, corporisque deliciis, quamquam alioquin honestis, christifideles abstineant; qui vero maiore bonorum copia perfruuntur, christianae austeritatis memores, a consueto vitae licet moderato cultu nonnihil subducant quod egenis largiantur, cum liberales in pauperes largitiones suis admissis redimendis divinaeque misericordiae sibi conciliandae maxime conducant. Qui autem vel in egestate versantur, vel, ob operum intermissionem, mercede imminuta angustius nune vivere coguntur, eadem et ipsi christianae austeritatis disciplina informati, rerum defectus — quibus a temporum tristitia ipsàque rerum condicione laborant, quam iisdem providentissimus Deus, arcano quidem at certe benignissimo consilio, in civili societate assignavit — patienter Dei amore studeant tolerare; penuriaeque aerumnas, graviores nulle profecto ob communes angustias quibus omnes exercentur, e Dei manu obsequenter fidenterque accipientes, mentem animumque ad divinum illud exemplum omnibus propositum attollant, Christum crucifixum; porro reputantes, etsi opus laborque pro maximis vitae praesidiis recte aestimetur, tamen hominum salutem Dei patientis amore constitisse, eo certissimo solacio animum erigant: se suis angustiis doloribusque, christiana virtute toleratis, temporibus pacis misericordiaeque maturius reducendis operam efficacissimam posituros.

Audiet profecto divinum Cor Iesu Ecclesiae suae voces supplicationesque, dicetque tandem Sponsae amatissimae, tot dolorum angorumque cumulo afflictae atque ingemiscenti: «Magna est fides tua! Fiat tibi sicut vis » (29).

Hac freti fiducia, quam Crucis firmai commemorato, humanae redemptionis et signi et instrumenti pretiosissimi, cuius hodierna die gloriosam Inventionem recolimus, vobis, venerabiles fratres, clero populoque vobis commisso, orbi denique catholico universo, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die III mensis Maii, in festo Inventionis S. Crucis, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI

 


(1) Sap., XI, 17.

(2) MAtC., VIII, 2.

(3) Cfr. 1 Tim., VI, 10.

(4) Ps. XIII, 1, et LII, 1.

(5) 1 Luc., XVI, 8.

(6) Ps. XVIII, 2.

(7) Ps. LXVII, 2.

(8) Cfr. MATTH., XVI, 18.

(9) Cfr. Is., XI, 4.

(10) Hebr., X, 31.

(11) EZECH., XIII, 5.

(12) Act., IV, 32.

(13) II Thess., II, 7.

(14) MATTIL, XVII, 18-20.

(15) MATTH., VII, 7-8.

(16) IOAN., XVI, 23.

(17) I Tim., II, 5.

(18) MATTH., XVIII, 20.

(19) I Tim., II, 1-4.

(20) II Cor., XIII, 11.

(21) Ephes., II, 14.

(22) Luc., II, 14.

(23) IOAN., XX, 19, 26.

(24) MATTH., IV, 17.

(25) Cfr. I Cor., II, 16.

(26) IOAN., I, 29.

(27) Is., XLVIII, 22. 

(28)  Hebr., IV, 16.

(29) MATTH., XV, 28.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana