Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

MOTU PROPRIO

ROMANORUM PONTIFICUM*

DE PIO OPERE A PROPAGATIONE FIDEI AMPLIFICANDO

 

Romanorum Pontificum in hoc maxime versari curas planum est oportere, ut sempiternam animarum salutem, Iesu Christi regno per orbem terrarum dilatando, quaerant, quandoquidem divinus Ecclesiae Conditor apostolis suis sic mandavit : Euntes docete omnes gentes [1]; Praedicate Evangelium omni creaturae [2]. Id Petrus, id successores eius nunquam praetermiserunt : eamque ipsam ob causam, quo tempore experientiam virorum industria et labor, maria pervestigando, ignotas regiones invenerat, atque ad novos populos aditum hominibus apostolicis patefeoerat, decessor Noster illustris Gregorius XV, sapienter existimans, ut eius Acta loquuntur, « praecipuum pastoralis officii caput esse propagationem Fidei Christianae », sacram Congregationem Propagandae Fidei instituit, quo quidem immensum plane opus apostolatus apud infideles melius promoveretur. Huius enim Congregationis est cum missionarios in omnes partes dimittere eosque pro locorum rationibus disponere, tum personis institutisque et consilio et re praesto esse, omnia denique praestare, quaecumque, ad subveniendum Missionum necessitatibus, studium apostolatus ac multiplex Christi caritas suaserit. Quod vero proprie attinet ad rerum externarum subsidia, quae ad Missionum catholicarum bonum quamquam potissima non sunt, magnum tamen momentum habent, ea olim decessores Nostri largiter ipsi praebuerunt. Accedebat, ut principes christiani, opinione quoque adducti scilicet non exiguarum omnis generis utilitatum, quas suis regnis nationibusque obventuras sperabant, magnis easdem Missiones liberalitatibus adiuvarent. Nunc autem alia prorsus condicione ac fortuna haec Apostolica Sedes utitur, ut constat ; neque ei iam ad Ecclesiae sanctae fines proferendos multum; licet rerum publicarum largitate confidere.

Ceteroqui numquam fortasse alias tantus exstitit in populo christiano animorum motus ad provehendas Missiones, quantus nuper excitatum est, ex quo decessor Noster desideratissimus, Benedictus XV, Litteras Encyclicas Maximum illud ad orbem catholicum ea de causa dedit. Nimirum optimo diligentissimoque Pontifici tam acerba laborum ac dolorum perpesso, dumi diuturnum bellum mansit, ac deinde pace Europae suadenda propemodum defatigato, Dei benignitate hoc est oblatum solacii, ut in Africa, an Asia, in America certis argumentis prospiceret Evangelicae praedicationis successus multo felieiores, quam antea, mox futuros.

Nos vero quos eadem tenet atque alit exspectatio, Nostrum intelligimus esse rei nulla deesse ope, ob eamque causam curare perdiligenter, ut et quae ille sapientissime praescripsit, religiose serventur, et quibus Missionarii nostri subsidiis indigent ad melius elaborandum, ea illis abunde suppetant. Subsidia quidem, quae externis in bonis consistunt, solent religiosorum! familiae, pro suis quaeque Missionibus, ex populo christiano conquirere : populus autem, vel fidei amore caritatisque studio motus vel alio etiam honestissimo sensu, dat non invitus, atque in nonnullis nationibus affluenter. Verum neque haec stipes eorrogandi ratio accommodata est singularum Missionum necessitatibus, neque per eam licet aequabiliter atque ordine universas administrare Missiones maiore cum earum emolumento ac stabilitate.

Quaecumque igitur inventa sunt genera particularibus Missionibus opitulandi, Nos, aequo ac decessores Nostri, comprobantes, habemus in animo catholicarum Missionum universitati, certa ratione et via, ex catholici orbis collatione, consulere, ita quidem ut et corrogatae apud omines nationes ab omnibus, quotquot sunt, Ecclesiae filiis vel minutae stipes in unum acervum, universe Missionibus tuendis destinatum, colligantur, et haec pecunia omnis, potestati quidem arbitrioque comfmissa Nostro dumtaxat et Sacrae Congregationis Christiano nomini propagando, per delectos a Nobismetipsis viros, in omnes distribuatur Missiones, pro uniuscuiusque necessitate.

Iam vero cogitantibus Nobis quo pacto id propositum efiiciamus, feliciter occurrit praeclarum illud Lugdunense Opus a Propagatione Fidei nuncupatum, quod abhinc ipsis centum annis homines aliquot pietatis caritatisque laude spectatissimi condiderunt. Nemo est qui singularia promerita instituti huius ignoret; quod quidem inter Galliae catholicae recentiora ornamenta et decora numerari debet; hoc enim societatis vinculo colligati, mirabile est quam multi ex omni ora ac parte terrarum Missiones catholicas adhuc suo et stipis auxilio et piae precationis suffragio iuvare consueverint. Quapropter magnis pontificalis indulgentiae muneribus ac privilegiis Opus, de quo loquimur, cumularunt decessores Nostri, praecipueque Gregorius XVI Apostolicis Litteris Probe nostis die XV augusti MDCCCXL, et Leo XIII Epistola Encyclica Sancta Dei civitas die III decembris MDCCCLXXX, omnibus Episcopis universoque fidelium gregi honorificentissimis verbis commiendarunt. Nobis autem hoc loco dilaudare libet utriusque Consilii, Lugdunensis et. Parisiensis, a quibus gubernatur, prudentiam maxime et aequitatem in adiuvandis non iis tantum Missionibus, quas nobilissima Gallorum gens, pro tradito a maioribus Fidei sanctae custodiendae ac promovendae studio, usquequaque constitutas habeat, verum etiam, quas ceterae gentes, Iesu Christi spiritu in certamen honestissimum instinctae, condiderunt.

Ob eam igitur, quam memoravimus, causam, potius quam aliquid novi inveniamus, faciendum videtur, ut ipsum Opus Propagationis Fidei, sede eius in hanc almam Urbem, totius Ecclesiae caput, translata, aptius a Nobis reddatur ad mutata tempora, Nostraque ornatum auctoritate, Pontificale fiat instrumentum stipibus fidelium ad usum Missionum universarum colligendis. Idque Nos effecturi sumus eo libentius quia qui tum Lugduni tum Lutetiae Parisiorum huic Operi praesunt, datis ad Nos pientissimjs litteris professi sunt se, ut filios Ecclesiae observantissimos, magna amplexuros voluntate, quidquid posthac de re sibi suisque civibus carissima haec Sedes Apostolica decreverit. In quo quidem lectissimo viri se et catholica professione et Gallico nomine dignos praebuerunt, cum aperte ostenderint tanti apud se esse dare operam regno Iesu Christi in terris amplificando, ut ceteras res, vel quas recte meritoque diligunt, posthabere non dubitent. Nos vero huiusmodi animi habitum eumque non modo eorum proprium sed comimnmem catholicorum hominum ex Gallia, sic probamus ut in faciem Ecclesiarum vehementer commendemus.

Itaque de Apostolicae potestatis plenitudine, Motu proprio ei corta scientia, haec statuimus et sancimus:

I. Pium Opus a Propagatione Fidei, in novam formam redactum, iam nunc Romiae esto apud Sacram Congregationem de Propaganda Fide, ut ipsius Apostolicae Sedis sit instrumentum ad fidelium stipes undique cogendas easque erogandas in usum omnium Missionum catholicarum.

II. Operi universo Consilium, praesidebit, a Nobis per eandem Sacram Congregationem electum ex Clero earum nationum, quae sollemne habeant certam pecuniae vim in Opus conferre.

III. Natio Gallica, utpote quae ipsum Opus, de quo agitur, pepererit, atque in traducendis ad fidem barbaris utilissime semper laboraverit, Generalis Consilii praecipuo quodam iure particeps esto.

IV. Pium Opus itemque Generale Operis Consilium quem ad modum dirigi oporteat, gemina lege, his adiuncta Litteris, statutum est.

V. Consilia uniuscuiusque Nationis centralia, quae dicuntur, ad has Nostras leges, de sententia Generalis Consilii, sua ipsorum statuta exigant. Quod sicubi huiusmodi Consilia desiderentur, ea quam primum Episcopi instituenda curabunt. Ubi autem res iam simili instituto adsit, quamquam alio nomine, eorumdem erit efficere ut, omni sublato discrimine, ad hoc Opus redigatur, vehementer enim in hoc genere ad fructum interest, ubique, quantum locorum varietas patitur, teneri aequabilitatem.

Nos equidem, patrocinio freti Mariae Virginis Immaculatae, atque Apostolorum Principum Petri et Pauli, illius quoque magni Fidei Catholicae propagatoris, Francisci Xaverii, huius sodalitatis patroni caelestis, ex divina benignitate iam fore confidimus, ut quod decessori Nostro optatissimum fuit [3] hoc ipsum Opus a Propagatione Fidei, itemque alia duo a Sancta Infantia et a Sancto Petro Apostolo ad Cleri indigenae institutionem, quae Opera haec Apostolica Sedes agnoscit sua, laetabile iam capiant incrementum. Pro certo autem habemus Episcopos ceterosque sacrorum Antistites in hac causa omnem operam studiumque, apud suam quemque Ecclesiam, Nobis navaturos, adhibita in primis Consociatione Cleri Missionaria, quae dicitur: quam Consociationem, mirifice sane opportunam, Nobisque non minus ac decessori Nostro probatam, si quidem apud se desit, condere m¡aturabunt.

Quaecumque vero his Litteris statuta a Nobis sunt, ea omnia firma et rata esse iubemus, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die III mensis maii, in festo inventionis S. Crucis, MCMXXII, Pontificatus Nostri anno primo.

PIUS PP. XI

PII OPERIS A PROPAGATIONE FIDEI STATUTA GENERALIA

I. Pium Opus a Fidei Propagatione, quod inter alia in commodum Missionum instituta primum locum obtinet, unum ac vere catholicum est: consociatio scilicet omnium ex omni gente fidelium non solum ad orbis terrae evangelizationem coniunctis ad Deum precibus adiuvandam, sed etiam ad labores missionariorum stipe collata sustinendos, atque ad pecuniam a fidelibus oblatam Missionibus distribuendam.

II. Idem Pium Opus Lugduni in Gallia anno Domini 1822 constit u t um est: deinceps saepius a Romanis Pontificibus privilegiis ac donis spiritualibus cumulatum, denique a Summo Pontifice Pio divina Providentia Pp. XI Motuproprio die 3 maii 1922 edito ad dignitatem instrumenti Apostolicae Sedis evectum.

III. Quare Pium Opus proxime nititur auctoritate Sanctae Sedis unde suam vim roburque mutuatur; domicilium autem praecipuum Romae habet in aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, a qua, licet seiunctum, tamen pendet.

IV. Sodales Operis adscribuntur christifideles ubique terrarum degentes, qui duodecim saltem sint annorum atque in singulas hebdomadas vel vicesima m libellae partem (vulgo unum solidum), vel libellae quartam in singulos menses, vel libellas duas et sexaginta centesimas partes quotannis conferant: iidem praeterea quotidie semel Pater et Ave recitare debent, addita invocatione: Sancte Francisce Xaveri, ora pro nobis. Ii vero qui semel ducentas libellas solvunt, sodales in perpetuum adscribuntur. .

V. Pii Operis sodales in decurias vel centurias vel chiliarchias vel aliter pro locorum rerumque adiunctis distribuuntur.

VI. Pium Opus non tantum pecuniam a sodalibus oblatam, sed etiam ab aliis quibuslibet sponte allatam : stipendia quoque pro Missis celebrandis : atque etiam bona immobilia, resque pretiosas cuiusvis generis in commodum Missionum libentissime recipiet.

VII. Pii Operis administratio suprema est penes Consilium Superius Generale Romae consistens apud Sacram Congregationem de Propaganda Fide. Eidem praeest Secretarius pro tempore Sacrae Congregationis de Propaganda Fide qui ad id munus a Summo Pontifice expresse nominatur. Consilium vero iuxta statutas leges agit ac regitur.

VIII. In singulis nationibus, in quibus Pium Opus viget, constituentur Nationalia Consilia quae Consilio Superiori Generali consistenti in Urbe subiecta erunt. Eorum Praesides a Sacra Congregatione de Propaganda Fide, consideratis Episcoporum votis, eligentur.

IX. Consilium Superius Generale curabit:

1) ut apud omnes nationes, Episcopis adiuvantibus, Pium Opus rite instituatur, atque incrementum capiat, praesertim Consiliis Nationalibus institutis;

2) ut una eademque ratio servetur in subsidiis inter Missiones distribuendis;

3) ut congruenter naturae Pii Operis nova incepta pro regionibus diversa in unum componantur;

4) ut examini subiiciantur atque rata habeantur statuta, item rationum libri qui a Consiliis singularum nationum sibi oblati erunt;

5) ut pecunia a fidelibus oblata Missionibus aequabiliter distribuatur iuxta regulas a Sacra Congregatione de Propaganda Fide ad id statutas.

X. Pecunia collecta quotannis mense martio a Consilio Superiore Generali Missionibus distribuitur. Eidem Consilio Superiori Generali licet ad arbitrium Praesidis alias largitiones extra id tempus erogare.

XI. Omnes Missiones, nulla excepta, hac pecunia iuvantur, quae quidem, necessitatum ratione habita, omnibus aequabiliter distribuitur. De acceptis atque distributis stipibus quotannis in commentario Pii Operis referatur.

XII. Missionum necessitates Consilio Superiori Generali patefiunt cum ex certa notitia Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, tum ex responsionibus ad peculiare quaestionarium a Missionariis datis.

XIII. Consilia vero in singulis constituta nationibus curam habent:

1) ut Pium Opus in omnibus regionis dioecesibus rite condatur conditumque promoveatur;

2) ut Pii Operis natura atque proposita opportune evulgentur, praesertim libris vel foliis editis, singulorum populorum indoli congruentibus, inter quae Annales de Propagatione Fidei vernacula lingua confecti praecipui habendi sunt;

3) ut pecunia collecta in singulis dioecesibus recte administretur atque ad Consilium Superius Generale tuto mittatur.

XIV. In singulis autem dioecesibus Pii Operis Moderatores ab Episcopis eliguntur ob eam causam ut apud omnes paroecias, parochis instantibus, eiusdem Pii Operis incrementum curent, pecuniam a fidelibus oblatam colligant, eamque ad Consilium Nationale mittant.

XV. Pio Operi in singulis nationibus promovendo valde confert Consociatio Cleri Missionaria, quae eo spectat ut animos sacerdotum ad Pium Opus atque ad cetera huiusmodi opera promovenda excitet.

XVI. Congruenter fini ad quem Pium Opus est institutum, tum Consilium Superius Generale, tum Consilia Nationalia, tum etiam Moderatores dioecesani sedulo curabunt ut in adscriptorum animis per conciones supplicationesque sollemnes fides viva, pietas sincera, zelus animarum vigeant, unde Pio Operi divina munera ad uberes eius fructus concilientur.

STATUTA PRO CONSILIO SUPERIORE GENERALI
PII OPERIS A PROPAGATIONE FIDEI.

I. Consilium Superius Generale Pii Operis a Propagatione Fidei Romae sedem habet apud Sacram Congregationem de Propaganda Fide cui proxime subiicitur.

II. Idem constat Praeside, Vicepraeside, Secretario Generali aliisque membris tum ecclesiasticis tum laicis. Ii sunt:

1) Praesides Consiliorum quae in singulis nationibus constituta sunt;

2) nonnulli viri ecclesiastici Romae commorantes qui nationum ad Pium Opus plurimum conferentium singularum singuli personam gerent;

3) aliquot alii vel sacerdotes vel laici qui ob peculiarem rerum peritiam Pio Operi valde profuturi videantur.

III. Praeses Consilii Superioris Generalis est Secretarius pro tempore Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, qui tamen ad hoc munus Praesidis Pontificia auctoritate nominatur.

IV. Gallorum genti, apud quos Pium Opus ortum habuit quorumque praeclara merita in operibus missionalibus promovendis eminent, honos tribuitur duas sedes tenendi in Consilio Superiore Generali.

V. Ob easdem causas unus ex Gallicis Consilii membris fungetur munere Vicepraesidis Consilii Superioris Generalis.

VI. Sacra Congregatio de Propaganda Fide, Praeside excepto, Consilii membra, non neglectis Episcoporum optatis, ad. quinquennium instituit.

VII. Si quem ex Consiliariis inter Purpuratos Patres cooptari aut episcopali dignitate honestari contingat, is hoc ipso a Consiliarii munere cessat.

VIII. Consilii Superioris Generalis duo praecipue sunt : Pium Opus administrare atque pecuniam a fidelibus oblatam Missionibus rite distribuere.

IX. Ad prius quod attinet, Consilio Superiori Generali cum Consiliis singularum nationum concordissima ratio intercedit:

1) ut apud omnes nationes, Episcopis opem conferentibus, Pium Opus instituatur atque incrementum capiat;

2) ut una administrandi ratio servetur in Missionibus subsidiis adiuvandis;

3) ut congruenter naturae Pii Operis nova incepta pro regionibus diversa in unum componantur.

4) Praeterea Consilii Superioris Generalis est examini subiicere atque rata habere Consiliorum singularum nationum statuta: itidem rationum libros una cum pecunia quotannis sibi oblatos approbare.

X. Ad subsidia Missionibus rite distribuenda Consilio Superiori Generali curae est:

1) pecuniam in unum collectam in fundis tutis ac frugiferis collocare;

2) eandem pecuniam resve alias forte oblatas Missionibus aequabiliter distribuere secundum regulas a Sacra Congregatione de Propaganda Fide ad id statutas, in eum finem dumtaxat ut Christi regnum ubique gentium dilatetur.

XI. Praeses Pium Opus regit de pleno consensu Emi Cardinalis Praefecti Sacrae Congregationis de Propaganda Fide; praeest sessionibus Consilii Superioris Generalis eiusque deliberationes et decisiones gubernat.

XII. Vicepraeses, Praeside absente, eiusdem partes implet; praeterea Praesidi in communicationem laboris suas vires confert quasi proximus ac studiosissimus administer.

XIII. Consilium Superius Generale quod maiori parti placuerit, decernit. Decreta vero quae de rebus maioribus fieri contingat, subiiciuntur Sacrae Congregationi de Propaganda Fide ut eidem probentur.

XIV. Secretarius Generalis nominatur a Sacra Congregatione de Propaganda Fide, proponente Consilio Superiore Generali. Ei maxime incumbit Pii Operis procuratio; idem in coetibus Consilii Superioris Generalis suffragium consultivum habet; munere fungitur ad nutum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide; honorarium accipit.

XV. Secretarius officialibus inferioribus proxime praeest; praeparat negotia in coetibus Consilii Superioris Generalis agenda; Consilii Superioris Generalis mandata exsequitur; litteras mittit accipitque, aliaque huiusmodi munera explet.

 XVI. Secretario autem subsunt Vicesecretarius, Arcarius aliique officiales stipendio conducti, quos Consilium Superius Generale, prout res postulat, nominat.

XVII. Vicesecretarius Secretario in omnibus adsistit, eiusque absentis vices gerit, itemque sessionibus Consilii Superioris Generalis, ubi opus sit, interest. Is a Consilio Superiore Generali nominatur, proponente Secretario.

XVIII. Thesauri Custos aream Pii Operis diligentissime custodit: praeterea quotannis accepti et expensi rationem, a duobus Censoribus ad id a Consilio Superiore Generali deputatis excussam atque probatam, Consilio subiicit.

XIX. Arcarius pecuniam ab adscriptis datam vel ab aliis oblatam recipit; sub nutu autem thesauri Custodis diligenter administrat.

XX. Consilium Superius Generale semel in mense fere convenit; extra ordinem vero, prout res postulet. Penes Praesidem ius est et officium idem convocandi.

XXI. Conveniunt omnia Consilii membra Romae commorantia; eaque suffragii deliberativi ius habent.

XXII. Pecunia a christifidelibus oblata, quotannis mense martio distribuitur a Consilio Superiore Generali.

XXIII. Omnes vero Consiliarii extra Romam degentes, mature advocantur ad coetum a Consilio Superiore Generali mense martio habendum.

XXIV. Tribus vel quatuor ex Consilii membris committitur ut, antequam Consilium Superius Generale ad pecuniam distribuendam conveniat, distribuendi rationem praeparent eamque Consilio proponant.


*A.A.S., vol. XIV (1922), n. 10, pp. 321-330

[1] MATTH., XXVIII , 19.

[2] MARC., XVI, 15.

[3] BENEDICTUS XV, in litt. encycl. Maximum illud.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana