Index   Back Top Print


PIUS PP. XI

MOTU PROPRIO

POST DATAM*

DE ORDINARIORUM FACULTATIBUS QUINQUENNALIBUS

 

Post datam instructionem et statutam normam pro facult a t um quinquennalium concessione, complures Episcopi, sive singulatim, sive coniunctim, a Nobis enixe efflagitarunt, ne inolitus iam et vetustus mos mutaretur has facultates obtinendi unico folio typis impresso et ab uno Officio distribuendo. Gravamen enim esse sibi dicebant tot Officia adire, idque facere non posse nisi ope procuratorum et non sine incommodis atque dispendiis. Quae quidem omnia quum Nobis visa sint digna consideratione, ad gratificandum Episcopis et ad faciliorem ipsis reddendam suarum Ecclesiarum administrationem, praesentibus Litteris motu proprio et certa scientia statuimus et decernimus, ut in posterum facultates quinquennales, intra limites praefinitos et sub formulis exhibitis die 17 martii 1922, ab una Sacra Congregatione tribuantur, apud quam omnes Episcopi, non obnoxii iurisdictioni sive Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, sive Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, relationes suas dioecesanas deferre tenentur, hoc est a Sacra Congregatione Consistoriali. Ministri autem Sacrae Congregationis Consistorialis, saltem ante initium cuiuscumque quinquennii, a singulis S. Sedis Officiis requirent an in « facultatibus quinquennalibus » aliqua mutatio perficienda sit, eamque in formulis, quae distribuendae deinde erunt, adamussim introducent. Praesentibus valituris, contrariis quibusvis, etiam peculiari mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xx mensis aprilis anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI


*A.A.S., vol. XV (1923), n. 5, pp. 193-194

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana