Index   Back Top Print


PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PROVIDA MATER ECCLESIA*

DE STATIBUS CANONICIS INSTITUTISQUE
SAECULARIBUS CHRISTIANAE PERFECTIONIS ADQUIRENDAE.

 

Provida Mater Ecclesia, quanto studio maternoque affectu contenderat, ut suae praedictionis filios [1], qui totam vitam Christo Domino mancipantes, Ipsum per viam consiliorum libere et ardue sequuntur, tam coelesti proposito et angelica vocatione [2] dignos iugiter redderet ac eorum vivendi rationem sapienter ordinaret, frequentissima Pontificum, Conciliorum, Patrum documenta; et monumenta testantur, atque integer historiae ecclesiasticae cursus omnisque canonicae disciplinae ratio, ad nostra usque tempora, luculenter demonstrat.

Profecto, inde a primis rei christianae incunabulis, Christi [3] et Apostolorum doctrinam atque exempla ad perfectionem allicientia [4], Ecclesia reapse magisterio illustrare sategit, secure docendo qua ratione vita perfectioni dicata ducenda esset apteque componenda. Opera autem ministerio que suo ita impense plenam Christo deditionem et consecrationem fovit et propagavit, ut primis temporibus communitates christianae consiliis evangelicis bonam terram semini paratam optimosque fructus secure promittentem ultro offerebant [5], pauloque post, ut ex Patribus Apostolicis et antiquioribus ecclesiasticis scriptoribus facile comprobari potest [6], in diversis ecclesiis vitae perfectionis professio adeo iam ñoruerit, ut ipsius sectatores, veluti ordinem classemque socialem variis nominibus — ascetarum, continentium, virginum, aliisque — clare recognitam et multis probatam atque honoratam [7], in ecclesiasticae societatis sinu inciperent constituere.

Saeculorum decursu, Ecclesia Christo Sponso fidelis sibique semper constans, sub Spiritu Sancti ductu, continuato certoque incessu, usque ad conditum hodiernum Canonici Iuris Codicem status perfectionis disciplinam pedetemptim evolvit. In illos niaterne inclinata, qui animo volenti diversis formis externe ac publice vitae perfectionem profitebantur, eisdem omnimodis in tam sancto proposito, duplici respectu favere numquam destitit. Singularem in primis, semper tamen coram Ecclesia et publica ratione factam, perfectionis professionem — ut priscam illam ac venerandam, quae liturgice peragebatur, virginum benedictionem et consecrationem [8] — Ecclesia ipsa non solum recepit ac recognovit, sed sapienter sanxit strenueque defendit, plures etiam eidem attribuens canonicos effectus. Praecipuus tamen Ecclesiae favor diligentior que cura, erga illam perfectionis plenam professionem strictius publicam, a primis temporibus, post pacem constantinianam adeptam, iure meritoque conversa sunt atque exercita, quae in societatibus collegiisque emittebatur ex ipsius venia, approbatione, iussu, erectis.

Quam arcte atque intrinsece, historia sanctitatis Ecclesiae et apostolatus catholici, cum historia fästisque vitae religiosae canonicae, Spiritus Sancti iugiter vivificantis gratia, mira varietate in dies succrescentis et nova magis magisque altiore atque firmiore unitate roboratae, coniuncta sit, in comperto apud omnes est. Nihil mirum, si Ecclesia, etiam in iuris provincia, agendi rationem fideliter retinens, quam providens Sapientia Dei clare innuebat, ita statum canonicum perfectionis, consulto prosequuta fuerit et ordinaverit, ut iure meritoque supra ipsum, aedificium ecclesiasticae disciplinae, tamquam supra unum ex angularibus lapidibus superaedificare voluerit. Hinc, in primis status publicus perfectionis inter tres praecipuos ecclesiasticos status recensitus fuit, atque ex ipso Ecclesia secundum personarum canonicarum ordinem gradumque unice petivit (c. 107) ; Res sane digna quae attente ponderetur : dum alii duo canonicarum personarum ordines, scilicet clericorum et laicorum, divino iure, cui ecclesiastica adiungitur institutio (cc. 107, 108, § 3), ex Ecclesia petuntur, quatenus ipsa est Societas hierarchice constituta'et ordinata; haec media, inter clericos et laicos, religiosorum classis, quae utrisque clericis et laicis communis esse potest (c. 107), ex arcta peculiarique relatione ad Ecclesiae finem, sanctificationem nempe, efficaciter, rationibusque adaequatis prosequendum, tota desumitur.

Neque haec fuerunt satis. Ne professio publica ac solemnis sanctitatis frustraretur atque in cassum cederet, Ecclesia, hunc canonicum perfectionis statum, semper maiore rigore in societatibus recognoscere tantum voluit ab ipsa erectis atque ordinatis, scilicet in Religionibus (c. 488, I°), quarum generalis forma et ratio, post maturum lentumque examen, magisterio suo probaverat, quorum in singulis casibus institutum atque statuta non solum doctrinaliter et abstracte, semel iterumque ad trutinam revocaverat, sed facto et reapse experta erat. Haec in iure Codicis ita sunt severe et absolute definita, ut nullo in casu, ne per exceptionem quidem, admittatur canonicus status perfectionis, nisi ipsius professio in Religione emittatur ab Ecclesia approbata. Denique, canonica status perfectionis, qua status publici, disciplina, ita ab Ecclesia sapienter ordinata fuit, ut pro Religionibus clericalibus, in illis generatim, quae clericalem religiosorum vitam respiciunt, Religiones vice dioeceseos fungerentur, et adscriptio Religioni, incardinationis clericalis dioecesi locum obtineret (cc. 111 § 1, 115, 585).

Postquam Codex Pianus-Benedictinus, in Parte Secunda Lib. II Religiosis dicata, diligenter collecta, recognita, atque accurate expolita Religiosorum legislatione, statum canonicum perfectionis, sub respectu etiam publico, multipliciter confirmaverat atque inceptum opus Leonis XIII f. m. in sua immortali Constitutione « Conditae a Christo » [9] sapienter perficiendo, Congregationes votorum simplicium inter stricte sumpta» Religiones admiserat, nihil in disciplina status canonici perfectionis addendum esse videbatur. Ecclesia tamen, magna qua gaudet animi mentisque largitate, tractuque vere materno, brevem titulum legislationi religiosae, veluti peropportuni complementi gratia, adiungendum censuit. In ipso (tit. XVII, Lib. II) ad statum canonicum perfectionis, satis plene Ecclesia aequiparare statuit Societates, de ipsa et frequenter etiam de civili societate optime meritas, quae quamvis aliquibus iuridicis sollemnitatibus ad statum perfectionis canonicum completum necessariis, ut votis publicis (cc. 488, Io et 7°; 487), carerent, tamen in ceteris quae ad vitam perfectionis substantialia reputantur, veris Religionibus arcta similitudine et veluti necessitate coniunguntur.

His omnibus sapienter, prudenter ac peramanter ordinatis, amplissime provisum fuerat animarum multitudini, quae relicto saeculo amplecti cuperent novum statum canonicum stricte dictum, perfectioni adquirendam unice atque ex integro consecratum. Verum benignissimus Dominus, qui absque personarum acceptione [10], omnes fideles semel iterumque ad perfectionem ubique sequendam et exercendam invitavit [11], mirabili Divinae suae Providentiae consilio disposuit ut etiam in saeculo, tot vitiis depravato, nostris praecipue temporibus, plures floruerint ac floreant animarum selectarum copiae quae, nedum perfectionis individualis studio aestuent, sed peculiari Dei vocatione in mundo manentes, optimas novas invenire possint Consociationum formas, temporum necessitatibus apprime respondentes, in quibus vitam ducere queant adquirendae christianae perfectioni admodum consentaneam.

Spiritualium Moderatorum prudentiae ac studio ex animo commendantes, singulorum nobiles perfectionis conatus, in foro interno, de Associationibus nunc solliciti sumus quae coram Ecclesia in foro, uti dicitur, externo ad vitam solidae perfectionis proprios sodales quasi manu ducere satagunt atque nituntur. Non tamen de omnibus Consociationibus hic quaestio est, quae in saeculo perfectionem christianam sincero corde sectantur, sed iis tantum, quae in interna constitutione, in hierarchica regiminis ordinatione, in plena nullisque aliis vinculis limitata deditione, quam a membris proprie dictis requirunt, in consiliorum evangelicorum professione, in ratione denique ministeria et apostolatum exercendi, propius quoad substantiam accedunt ad status canonicos perfectionis, ac speciatim ad Societates absque votis publicis (tit. XVII), quamvis non vita communi religiosa, sed aliis externis formis utantur.

Hae Consociationes, quae inde « Institutorum saecularium » nomine venient, non sine speciali Divinae Providentiae afflatu, primo elapsi saeculi dimidio condi ceperunt, ut fideliter «consilia evangelica in saeculo sequerentur et caritatis officia maiore libertate obirent, a quibus per temporum nequitiam exercendis, religiosae familiae aut paene aut omnino prohibebantur» [12]. Cum antiquiora eiusmodi Instituta bonum de se specimen dederint, et operibus factisque satis semperque magis comprobarent per severam prudentemque suorum sodalium selectionem, per accuratam satisque longam eorum formationem, per adaequatam, firmam simul et agilem vitae ordinationem, etiam in saeculo peculiari Dei vocatione favente, divinaeque gratiae auxilio, obtineri certo posse satis strictam atque efficacem suipsius, non internam tantum sed externam et fere religiosam, Domino consecrationem, et instrumentum valde opportunum penetrationis et apostolatus haberi, hac multiplici de causa «istae fidelium Societates, non secus ac verae religiosae Congregationes a Sancta Sede laudatae» non semel fuerunt [13].

Ex felici horum Institutorum incremento in dies clarius apparuit quam multiplici respectu eadem in efficax Ecclesiae et animarum subsidium verti possent. Ad vitam perfectionis semper et ubique serio ducendam; ad ipsam etiam in pluribus casibus amplectendam in quibus vita religiosa canonica possibilis vel conveniens non erat; ad impensam familiarum, professionum ac civilis societatis christianam renovationem per contactum intrinsecum et quotidianum eum vita perfecte et omnino sanctificationi consecrata; ad multiformem apostolatum et ad ministeria exercenda locis, temporibus et rerum adiunctis sacerdotibus religiosisque vetitis, vel imperviis, haec Instituta adhiberi et converti facile possunt. Ex adverso, experientia comprobatum est difficultates ac pericula non defuisse, quae haec perfectionis vita libere diucta, et absque externo religiosae vestis subsidio, communisque conviventiae auxilio, absque vigilantia Ordinariorum, a quibus reipsa facile ignorari poterat, Superiorumque, qui non raro longe aberant, interdum, immo et faciliter secum ferebat. Disputari etiam coeptum fuit de natura iuridica horum Institutorum, et de Sanctae Sedis mente in illis approbandis.  Heic opportunum ducimus mentionem facere illius Decreti « Ecclesia Catholica », quod Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium edidit, et die xi mensis Augusti a. MDCCCLXXXIX a Decessore Nostro im. mem. Leone XIII confirmatum fuit [14]. In ipso non vetabatur horum Institutorum laudatio et approbatio, edicebatur tamen Sacram Congregationem, quando haec Instituta laudabat vel approbabat, ea voluisse laudare et approbare, non quidem ut Religiones votorum solemnium, aut veras religiosas Congregationes votorum simplicium, sed tantum ut pias sodalitates, in quibus, praeter alia, quae iuxta hodiernam Ecclesiae disciplinam desiderantur, religiosa professio proprie dicta non emittitur, sed vota, si quae fiant, privata censentur, non publica, quae nomine Ecclesiae a legitimo Superiore acceptantur. Haec insuper sodalitia — ita addebat Sacra eadem Congregatio —, sub hac essentiali conditione laudantur vel approbantur, quod plene perfecteque Ordinariis innotescant cuiusque suis, ac eorum omnino subsint iurisdictioni. Haec Sacrae Congregationis Episcoporum ac Regularium praescripta ac declarationes, ad efûngendam naturam horum Institutorum opportune contulerunt, eorumque evolutionem atque progressum ordinaverunt quin tamen impedirent.

Nostro hoc saeculo Instituta saecularia multiplicata silenter sunt pluresque, satis inter se diversas, formas sive autonomas, sive diversimode Religionibus Societatibusve unitas induerunt. De ipsis nihil cavit Apostolica Constitutio «Conditae a Christo», quae tantum de Congregationibus religiosis fuit sollicita. Codex etiam Iuris Canonici consulto de his Institutis siluit, et quae pro ipsis essent constituenda, cum adhuc matura non viderentur, reliquit futurae legislationi. Haec omnia Nobiscum, pro conscientiae Nostrae officio, et pro paterna illa dilectione qua erga animas ferimur, quae in saeculo tam generose sanctitatem sectantur, semel iterumque considerantes; itemque eo consilio ducti ut sapiens nempe ac severa fieri valeat Societatum discriminatio, illaque tantum ut vera Instituta agnoscantur, quae plenam perfectionis vitam authentice profiteantur ; ut pericula vitentur erectionis novorum semper Institutorum — quae non raro imprudenter atque inconsulto conduntur —; ut illa autem Instituta, quae approbationem mereantur, talem obtineat peculiarem iuridicam ordinationem, quae eorum naturae finibus, adiunctis apte pleneque respondeant, id ipsum pro Institutis saecularibus perficere cogitavimus ac decrevimus, quod im. mem. Decessor Noster Leo XIII pro Congregationibus votorum simplicium per Apostolicam Constitutionem « Conditae a Christo » tam prudenter atque sapienter praestitit. Igitur statutum generale Institutorum saecularium, quod a Suprema Sacra Congregatione Sancti Officii ad competentiam suam quod spectat, examinatum diligenter fuerat et a Sacra Congregatione de Religiosis accurate, iussu ductuque Nostro, ordinatum ac expolitum fuit, per praesentes has Litteras approbamus; atque ea omnia, quae sequuntur. Apostolica auctoritate Nostra declaramus, decernimus ac constituimus.

Hisce autem ut supra constitutis, ad ea omnia exsecutioni mandanda Sacram Congregationem de Religiosis deputamus, cum omnibus f acultatibus necessariis atque opportunis.

Lex peculiaris Institutorum saecularium

Art. I

Societates, clericales vel laicales, quarum membra, christianae perfectionis adquirendae atque apostolatum plene exercendi causa, in saeculo consilia evangelica profitentur, ut ab aliis fidelium communibus Associationibus (Pars Tertia, Lib. II, C. I. C.) apte distinguantur, Institutorum seu Institutorum saecularium proprio nomine veniunt, atque huius Constitutionis Apostolicae normis subiiciuntur.

Art. II

§ 1. Instituta saecularia, cum nec tria publica religionis vota (cc. 1308 § 1 et 488, 1°) admittant, nec communem vitam seu commorationem sub eodem tecto suis membris, ad normam canonum, imponant (cc. 487 sqq. et 673 sqq.) :

1° Iure, ex regula, nec sunt nec proprie loquendo dici queunt Religiones (cc. 487 et 488, 1°) vel Societates vitae communis (c. 673 § 1) ;

2° Religionum aut Societatum vitae communis proprio peculiarique iure non obligantur, neque ipso uti possunt, nisi quatenus aliquod huius iuris praescriptum, illius praecipue quo Societates absque votis publicis utuntur legitime ipsis, per exceptionem, accommodatum fuerit atque applicatum.

§ 2. Instituta, salvis communibus iuris canonici normis quae ipsa respiciant, tamquam proprio iure, peculiari eorum naturae et conditioni arctius respondent his praescriptis reguntur :

1° Generalibus huius Constitutionis Apostolicae normis, quae omnium Institutorum saecularium veluti proprium statutum constituunt;

2° Normis quas Sacra Congregatio de Religiosis, prout necessitas ferat atque experientia suffragetur, sive Constitutionem Apostolicam interpretando sive ipsam perficiendo atque applicando pro omnibus vel pro aliquibus ex bis Institutis edere censuerit;

3° Particularibus Constitutionibus, ad normam Articulorum qui sequuntur (Art. V-VIII), approbatis, quae generales iuris atque peculiares supra descriptas normas (nn. 1° et 2°), singulorum Institutorum finibus, necessitatibus, adiunctis, non parum inter se diversis, prudenter accommodent.

Art. III

§ 1. Ut aliqua pia fidelium Consociatio, ad normam Articulorum qui sequuntur, erectionem in Institutum saeculare consequi valeat, haec (§§ 2-4), praeter alia communia, habeat necesse est requisita:

§ 2. Quoad vitae consecrationem et christianae perfectionis professionem. Sodales, qui ut membra strictiore sensu sumpta, Institutis adscribi cupiunt, praeter illa pietatis et abnegationis exercitia, quibus omnes, qui ad perfectionem vitae christianae adspirant, incumbant necesse est, ad ipsam peculiaribus etiam rationibus, quae hic recensentur, efficaciter tendere debent :

1° Professione nempe coram Deo facta coelibatus et castitatis perfectae, quae voto, iuramento, consecratione in conscientia obligant!, ad normam Constitutionum, firmetur;

2° Obedientiae voto vel promissione, ita- ut stabili vinculo ligati totos Deo et caritatis seu apostolatus operibus se dedicent, et in omnibus sub manu et ductu semper moraliter sint Superiorum, ad normam Constitutionum;

3° Paupertatis voto vel promissione, vi cuius bonorum temporalium usum non liberum habeant, sed definitum ac limitatum, ad normam Constitutionum.

§ 3. Quoad incorporationem Sodalium Instituto proprio et quoad vinculum ex ipsa ortum. Vinculum quo Institutum saeculare et ipsius membra, proprie dicta, inter se coniungi oportet, debet esse :

1° Stabile, ad normam Constitutionum, sive perpetuum sive temporarium, elapso tempore renovandum (c. 488, I°);

2° Mutuum ac plenum, ita ut, ad normam Constitutionum, Sodalis se totum Instituto tradat, et Institutum de Sodali curam gerat atque respondeat.

§ 4. Quoad communes Institutorum saecularium sedes ac domos.

Instituta saecularia, etsi communem vitam seu commorationem sub eodem tecto suis membris ad normam iuris non imponant (Art. II, § 1), tamen pro necessitate, vel utilitate unam vel plures communes domos habere oportet, in quibus : T Residere valeant qui Instituti regimen, supremum praecipue vel regionale, exercent;

2° Commorari vel ad quas convenire queant Sodales, ad institutionem accipiendam et complendam, ad exercitia spiritualia peragenda et ad alia huiusmodi;

3° Recipi possint Sodales, qui ob infirmam valetudinem, vel ob alia rerum adiuncta sibi providere non valeant, vel quibus non expediat, ut apud se vel apud alios ipsi privatim remaneant.

Art. IV

§ 1. Instituta saecularia (Art. I) a Sacra Congregatione de Religiosis dependent, salvis iuribus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, ad normam c. 252 § 3, quoad Societates et Seminaria Missionibus destinata.

§ 2. Consociationes, quae rationem non habent seu plene finem non profitentur in Art. I descriptum, illaeque etiam, quae aliquo ex elementis carent in Art. I et III huius Constitutionis Apostolicae recensitis, iure reguntur Associationum fidelium, de quibus in cc. 684 sqq. et a Sacra Congregatione Concilii dependent, salvo praescripto c. 252 § 3, quoad territoria Missionum.

Art. V 

1. Instituta saecularia Episcopi, non autem Vicarii Capitulares vel Generales condere et in personam moralem, ad normam c. 100 §§ 1 et 2, erigere possunt.

§ 2. Ea tamen Instituta Episcopi ne condant neque condi sinant, inconsulta Sacra Congregatione de Religiosis, ad normam c. 492 § 1 et Art., qui sequitur.

Art. VI

§ 1. Ut Episcopis, de erectione Institutorum ad normam Art. V § 2 in antecessum consulentibus, Sacra Congregatio de Religiosis licentiam concedat eadem erigendi, de iis, congrua congruis ipsius iudicio referendo, edoceri debet, quae pro erectione Congregationis Societatisve vitae communis iuris dioecesani in Normis ab eadem Sacra Congregatione impertitis definiuntur (nn. 3-5) atque de aliis quae ex stilo et praxi eiusdem Sacrae Congregationis inducta sunt, vel in posterum inducentur.

§ 2. Obtenta ab Episcopis Sacrae Congregationis de Religiosis licentia, nihil obstabit quominus, ipsi iure proprio uti libere possint et erectionem peragere. De erectione peracta officiale nuntium eidem Sacrae Congregationi Episcopi mittere ne omittant.

Art. VII

§ 1. Instituta saecularia, quae approbationem vel laudis decretum a Sancta Sede consequuta fuerint, iuris pontificii efficiuntur (cc. 488, 3° ; 673 § 2).

§ 2. Ut Instituta saecularia iuris dioecesani laudis vel approbationis decretum consequi valeant, illa generatim, congrua congruis Sacrae Congregationis de Religiosis iudicio referendo, requiruntur quae ex Normis (nn. 6 sqq.) et ex eiusdem Sacrae Congregationis stilo ac praxi pro Congregationibus et Societatibus vitae communis praescripta et definita sunt, vel in posterum definientur.

§ 3. Ad horum Institutorum eorumque Constitutionum primam, ulteriorem, si casus ferat, ac definitivam approbationem ita procedatur :

1° Causae, de more paratae et unius saltem Consultoris voto ac dissertatione illustratae, in Consultorum Commissione, sub ductu Excmi eiusdem Sacrae Congregationis Secretarii aliusve ipsius vices gerentis, prima fiet disceptatio;

2° Inde res tota, praeside Enlo Sacrae Congregationis Cardinali Praefecto, atque invitans ad causam diligentius excutiendam, prout necessitas seu utilitas suggérât, peritis seu peritioribus Consultoribus, pieni Sacrae Congregationis Congressus examini ac decisioni subiiciatur;

3° Congressus resolutio ab Emo Cardinali Praefecto vel ab Excmo Secretario Audientia Ssmo Domino referenda Ipsiusque supremo iudicio submittenda erit.

Art. VIII

Instituta saecularia, praeterquam propriis, si quae adsint vel in posterum ferentur legib.us, ad normam iuris pro non exemptis Congregationibus et Societatibus vitae communis vigentis, Ordinariis locorum subiecta sunt.

Art. IX

Regimen internum Institutorum saecularium hierarchice ad instar regiminis Religionum et Societatum vitae communis, congrua congruis eiusdem Sacrae Congregationis iudicio referendo, pro ipsorum Institutorum natura, finibus, et adiunctis ordinari potest.

Art. X

Quoad iura et obligationes Institutorum, quae condita iam sunt et ab Episcopis, consulta Sancta Sede, vel ab ipsa Sancta Sede fuerunt approbata, hac Constitutione Apostolica nihil immutatur. Haec edicimus, declaramus ac sancimus, decernentes pariter Apostolicam hanc Constitutionem firmam, validam et efficacem semper esse ac fore, suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiarissima etiam mentione dignis. Nulli igitur hominum liceat hanc Constitutionem a Nobis promulgatam infringere, vel eidem temerario ausu contraire.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II Februarii, Purificationi Beatae Virginis Mariae sacra, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri octavo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. XXXIX (1947), n. 4-5, pp. 114-124

[1] Pio XI, Nuntium radiophonicum, 12 Febbraio 1931 (ad religiosos). Cfr. AAS, XXIII (1931), p. 67.

[2] Cfr. Tertullianus, Ad uxorem, lib. 1, c. IV (PL, 1, 1281): Ambrosius, De Virginibus, I, 3, 11 (PL. XVI, 202): Eucherius Lugdun., Exhortatio ad Monachos I (PL, L, 865); Bernardus, Epistola CDXLIX (PL, CLXXXII, 641); Id.. Apologia ad Guillelmum, c. X (PL, CLXXXII, 912

[3] Mt l6, 24; 19,10-12,16-21; Mc 10, 17-21, 23-30; Lc 18, 18-22, 24-29; 20, 34-36

[4] I Cor 7, 25-35, 37-38, 40; Mt 19,27; Mc 10,28; Lc 18, 28; At 21,8-9; Ap 14, 4-5

[5] Lc 8, 15; At 4, 32, 34-35; 1 Cor 7, 25-35, 37-38, 40; Eusebius, Historia ecclesiastica, III 39 (PG, XX, 297

[6] Ignatius. Ad Polycarp., V (PG, V, 724); Polycarpus, Ad Philippen., V, 3 (PG. V, 1009). Iustinus Philosophus. Apologia I Pro christianis (PG. VI, 349); Clemens Alexandrinus, Stromata (PG, VIII, 24); Hypopolitus. In Proverb. (PG, X, 628); Id. De Virgine Corinthiaca (PG, X, 871-874); Origenes, In Num hom., II, 1 (PG, XII. 590); Methodius, Convivium decem virginum (PG, XVIII, 27-220); Tertullianus, Ad uxorem lib., I, c. VII-VIII (PL, I, 1286-1287); Id., De resurrectione carnis, c. VIII (PL II, 806); Cyprianus, Epistola XXXVI (PL. IV. 327); Id., Epist. LXIII, 11 (PL, IV, 366), Id., Testimon. Adv. Iudeos., lib. III, c. LXXIV (PL, IV, 771); Ambrosius, De Viduis, II, 9 et sqq. (PL, XVI, 250-251); Cassianus, De tribus generibus monachorum, V (PL, XLIX. 1094); Athenagoras, Legatio pro christianis (PG, VI, 965)

[7] At 21,8-10; cfr: Ignatius Antioch., Ad Smyrn. XIII (PG, V, 717); Id.. Ad Polyc. V (PG, V, 723); Tertullianus, De Virginibus velandis (PL, II, 935 sqq.); Cyprianus, De habitu virginum, II (PL, IV, 443); Hieronymus, Epistola LVIII, 4-6 (PL, XXII, 582-583); Augustinùs, Sermo CCXIV (PL, XXXVIII, 1070); Id., Contra Faustum Manichaeum, lib. V, c. IX (PL, XLII. 226)

[8] Cfr. Optatus, De schismate donatistarum lib. VI (PL, XI, 1071 sqq.); Pontificale Romanum; II: De benedictione et consacratione Virginum

[9] Cost."Conditae a Christo Ecclesiae", 8 dic. 1900 cfr. Leonis XIII, Acta, vol. XX, p. 317-327

[10] 2 Par 19,7; Rm 2,11; Ef 6,9; Col 3,25;

[11] Mt 5,48; 19,12; Col. 4,12; Gc 1,4

[12] S.C. Episcoporum et Regularium dec."Ecclesia Catholica", d. 11 augusti 1889; cfr. A.S.S., XXIII. 634

[13] Ibid.

[14] Ibid.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana