Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANTAREMENSIS (OBIDENSIS)*

 DISTRACTIS QUIBUSDAM MUNICIPIIS A PRAELATURA «NULLIUS»
 SANTAREMENSI, NOVA CONDITUR PRAELATURA, «OBIDENSI » APPELLANDA.

 

Cum sit animorum curatio gravissimi ponderis negotium, quorum scilicet redemptio ac salus sanguine amarisque cruciatibus steterunt Christo, Nos, quibus omnium regimen christianorum divinitus traditum est, totis contendimus viribus ut aptiore usque ratione in omnibus Ecclesiis res sacra temperetur, fidelium subveniatur necessitatibus, supernaeque gratiae copia cum ipsis communicetur. Qua de causa facere non possumus quin omnino consilium probemus venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolici Nuntii, qui utilitati consulere cupiens incolarum, in Civitate vulgo Para, ad occidentem solem degentium, a Romana Sede postulavit ut in hac regione nova conderetur praelatura « nullius ». Audito igitur quid de hac re sentiret venerabilis Frater Ioannes Florianus Loewenau, Episcopus titulo Drivastensis et Praelatus « nullius » Santaremensis ; post sententiam rogatos venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales Negotiis Consistorialibus praepositos ; eorumque suppletum consensum qui in hac re aliquid iuris habeant, de Nostra potestate sequentia statuimus. A praelatura « nullius » Santaremensi, in eadem Civitate Para exstante, et in nimiam patente latitudinem, totum distrahimus territorium, in quo sunt municipia vulgato nomine Óbidos, Alenquer, Faro, Juruti et Oriximiná; ex eoque novam praelaturam « nullius » condimus, Obidensem appellandam, iisdemque limitandam finibus quibus ea simul cinguntur oppida, quae in unum redacta eandem efficiunt. Volumus itaque ut Praelati domicilium in urbe sit, quam populus Óbidos nuncupat, utque eius pontificalis magisterii cathedra in curiali templo collocetur S. Annae dicato, quod scilicet ad dignitatem perducimus praelaticiae aedis, cum translaticiis debitisque iuribus atque praerogativis. Sacrum pariter Praesulem omnibus decoramus honoribus et privilegiis, quibus ceteri Praelati « nullius » iure et consuetudine fruuntur ; quem tamen et oneribus obligationibusque volumus oneratum, hanc dignitatem comitantibus, in quibus praecipuum illud memoramus, esse scilicet eum eiusque praelaturam suffraganeos Metropolitae Belemensi de Para eiusque praeclarae archidioecesi. Cum vero adulescentuli, qui ad sacerdotium amplectendum a Christo vocentur, sint sedula cura fovendi, enixe Praelatum iubemus, eius fidem conscientiamque obligantes, seminarium saltem elementarium erigere ad normam iuris, ac legum a S. Consilio de Seminariis Studiorumque Universitatibus latarum ; ex quo, cum ad philosophiae ac theologiae studia aggrediantur oporteat, optimos quosque eligere, eosque in hanc almam Urbem, in Pontificio Ephebeo Piano Latino Brasiliano accuratiore ratione excolendos, mittere. Mensam praelaticiam constituent Curiae fructus, pecuniae a fidelibus sponte oblatae, ac denique rerum pars quae, ex bonorum divisione ad normam canonis 1500 C. I. C. facienda, ei praelaturae obvenient. Quod autem ad clerum attinet, decernimus ut simul ac Obidensis praelaturae erectio ad effectum deducta fuerit, qui clerici in eius territorio legitime degant, ii censeantur eidem ascripti. Praelaturae autem regimen, administratio, aliaque huiusmodi, ad iussa pariter Canonici Iuris omnino regantur. Omnia praetera acta et documenta, quae ad novam Ecclesiam quomodolibet respiciant, a Curia Santaremensi ad Obidensem Curiam quam primum mittantur, in tabulario religiosa cura asservanda. Est Nobis denique voluntas ut haec praescripta efficienda curet venerabilis, quem diximus, Frater Armandus Lombardi, cui omnes ad haec necessarias potestates facimus, cuilibet etiam viro delegandas, si opus fuerit, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto ; eique onus imponimus actae rerum divisionis documenta exarandi eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam cito mittendi. Quodsi tum alius, cum haec erunt facienda, Apostolicae in Brasilia Nuntiaturae praeerit, hic eadem habebit et potestates et onera.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel eorrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA
S. Congr. Consistorialis a Secretis

  Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

               Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
              
Albertus Serafini, Proton. Apost.


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 1, pp. 24-26

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana