Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BATHURSTENSIS IN GAMBIA*

APOSTOLICA PRAEFECTURA BATHURSTENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Qui regimen universae christianorum familiae suscepimus, quidquid ad fidei atque religionis progressum conducere quoquo modo intellegimus, hoc magno studio persequi non dubitamus, id profecto persuasum habentes ibi flores et fructus virtutum colligi uberiores, ubi optimus status meliorque rerum dispositio. Hanc ob causam, cum venerabilis Frater Iacobus Robertus Knox, Archiepiscopus titulo Melitenaeus atque in Africa Orientali et Occidentali Britannica Apostolicus Delegatus, in maius populi commodum proposuerit ut praefectura apostolica Bathurstensis ad gradum dioecesis eveheretur, Nos, audito consilio S. Congregationis Fidei Propagandae, atque consensu suppleto eorum qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Apostolicam praefecturam Bathurstensem ad gradum et dignitatem dioecesis perducimus, quae Bathurstensis in Gambia cognominabitur, quaeque iisdem ac praefectura limitibus terminabitur. Eadem, praeterea, urbem Bathurst, quae est loci princeps, caput habebit, in qua civitate Episcopus domicilium collocant, cathedra episcopalis magisterii in templo ibidem exstanté constituta. Nova dioecesis Nobis et huic Apostolicae Sedi erit directo subiecta ; sub iurisdictione tamen S. Congregationis Fidei Propagandae manere perget. Uti par est, conditae Ecclesiae ea iura, honores, privilegia damus, quae ceteris eiusdem dignitatis Sedibus cedi solent; item et eius Episcopo, qui tamen etiam onera et obligationes habebit, quae tam egregio muneri inhaerent. Quod vero ad dioecesis administrationem attinet, volumus ut eadem Sodalibus concredatur Congregationis a Spiritu Sancto, quos vehementer hortamur ut eodem ducti amore in Deum quo semper, omnia sua studia in curandis optime populis suae dicionis collocent. Canonicorum Collegium condatur, iuxta leges Ecclesiae ; sinimus tamen ut ad tempus consultores dioecesani deligantur donec, prosperis rebus, ad electionem Canonicorum procedi possit ; tunc vero, eo ipso consultores a suo munere cessabunt. Seminarium quoque, saltem elementarium, constituatur : cum sacerdotes sint et doctores et curatores et patres christianorum, oportet sane pueros summo studio ad ea munia educare. Quae omnia ad normas iuris communis et S. Congregationis Fidei Propagandae fient. Mensam episcopalem, quae dicitur, sive bona efficient adhuc ad praefecturam apostolicam pertinentia ; sive Curiae fructus ; sive denique pecunia quae vel a populo christiano dabitur, vel a S. Congregatione mitti solet. Regimen, administratio novae dioecesis, pariter electio Vicarii capitularis, Sede vacante, hisque similia, iure canonico temperentur. Ceterum haec omnia Nostra iussa ille exsequenda curabit qui tempore exsecutionis Delegationi Apostolicae in Africa Orientali et Occidentali Britannica praeerit, vel eius legatus, dummodo sacerdotio insignis. Perfecta vero re, idem documenta exarabit, atque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
Congr. de Propaganda Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
              Albertus Serafini, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 2, pp. 104-107

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana