Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ALEPPENSIS CHALDAEORUM*

 SUBLATA APOSTOLICA ADMINISTRATIONE DE GAZIRA SUPERIORE
 CHALDAEORUM, NOVA CONDITUR DIOECESIS IN REGIONE SYRIA,
QUAE «ALEPPENSIS CHALDAEORUM» NUNCUPABITUR.

 

Quasi pastor ille divinus, qui « gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat » (cf. Is. 40, 11), Ecclesia sancta omnibus populis se benigna accommodat, ut eos amore suo complectatur, cum iisque uberiorem usque divinae gratiae copiam communicet. Cum igitur in Babylonensi synodo, nuper habita, venerabilis Frater Iosephus VII Ghanima, Babylonensis Chaldaeorum Patriarcha, simulque sacri eius Ecclesiae Praesules, illo praeside, se optime facturos arbitrati sint, si in regionibus Syria ac Libano duas conderent dioeceses, hanc eorum sententiam quam libentissime accipimus atque probamus : Nos enim non latet hac sapienti ratione fidelibus christianis chaldaici ritus, Nobis dilectissimis, qui hoc incolunt territorium, aptiore cura consuli, eorumque necessitatibus seduliore studio subveniri. Ea igitur potestate usi, qua Christi vicem hisce in terris etsi impares sustinemus ; eorum consensu suppleto, qui in negotio aliquod habeant ius, ac re attento studio considerata, sequentia statuimus et iubemus. Apostolicam administrationem de Gazira superiore Chaldaeorum omnino exstinguimus, ideoque Syriam regionem, quae adhuc eiusdem administrationis iuri subiciebatur, in novae formam redigimus dioecesis, Aleppensis Chaldaeorum nuncupandae ad eorum curationem christianorum e chaldaico ritu ibi commorantium. Cuius dioecesis Episcopus proprium domicilium in urbe Aleppo constituet, cathedramque suae pontificalis auctoritatis in curiali templo, ibi exstante, collocabit, quod Nostro Apostolico Internuntio aptius videbitur. Huic itaque templo concedimus iura et privilegia, quae ad ceteras cathedrales aedes iure spectant. Sacrorum praeterea Antistes omnibus pariter fruetur iuribus honoribusque, quae ad iuris normam ac secundum peculiares Orientalis Ecclesiae leges Episcopis pari dignitate debentur, at iis quoque obligabitur oneribus officiisque, quae ab hac ampla dignitate proficiscuntur. Decernimus autem ut idem Praesul, ac Sedes Aleppensis Chaldaeorum subiecti ac suffraganei sint venerabili Fratri Patriarchae Babylonensi Chaldaeorum eiusque praeclarae Ecclesiae. Est pariter Nobis voluntas ut mensa episcopalis, quae dicitur, sive pecuniis rebusque a fidelibus sponte oblatis constet, sive Curiae redditibus ; ut, ubi primum fieri possit, Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopo auxilio consilioque assint ; ut denique omnia, quae ad adulescentium institutionem attinent, qui Christi gratia invitante ad sacerdotium aspirent, ad cleri populique iura et onera, ad Administratoris Apostolici electionem, Sede vacante, ad aliaque id genus, haec.sive communis iuris normis sive peculiaribus Ecclesiae Orientalis praescriptis dirigantur. Ad ea autem efficienda, quae hisce Litteris iussimus, venerabilem Fratrem Paulum Pappalardo, Archiepiscopum titulo Apamenum et in Syria Apostolicum Internuntium, eligimus, vel illum qui, eo tempore quo negotium agi debeat, huic praeerit Internuntiaturae. Ei vero, qui rem perfecerit, sive omnes tribuimus potestates ad id necessarias, cuilibet viro delegandas dummodo ecclesiastica dignitate praedito, sive onus imponimus peracti negotii documenta exarandi, eorumque exempla, ad unguem exacta, quam primum ad S. Congregationem pro Ecclesia Orientali mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
S.  Congr. pro Ecclesia Orientali a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 6-7, pp. 249-251

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana