Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BERYTENSIS CHALDAEORUM*

IN LIBANI TERRITORIO, ADHUC SUB DICIONE APOSTOLICAE
ADMINISTRATIONISDE GAZIRA SUPERIORE CHALDAEORUM,
NOVA EFFICITUR DIOECESIS,
 «BERYTENSIS CHALDAEORUM» APPELLANDA.

 

Etsi taeterrima hostium insectatione ; sancta Ecclesia omnimodis oppugnato, quae Dei iura legesque una proponit atque defendit, ea tamen, Christi sanguine fecunda, non intermittit animos summo Deo ac Patri gignere, novasque semper sanctitatis gemmas uberrima vivacitate proferre. Cuiusmodi rei novo eoque praeclaro Nobis sunt testimonio acta et consulta Babylonensis synodi, recens habitae, in qua, praeside venerabili Fratre Iosepho VII Ghanima, Patriarcha Babylonensi Chaldaeorum, sacris istius patriarchatus Praesulibus visum est duas dioeceses in regionibus Libano atque Syria condi, quo accommodatius fidelium chaldaici ritus, ibi degentium, necessitatibus postulatisque respon deretur, ibique catholicum nomen ampliore facultate prorogaretur. Quam sententiam Nos, universae sanctae Ecclesiae gubernacula Dei voluntate tractantes, quam libentissime probamus; atque suppleto eorum consensu, qui in hac re aliquid iuris habeant, rebusque omnibus attenta consideratione perpensis, de summa Nostra potestate sequentia decernimus. Apostolicam administrationem de Gazira superiore Chaldaeorum tollimus, atque Libani territorium, quod adhuc sub dicione erat eiusdem administrationis, in novae dioecesis formam redigimus, Berytensis Chaldaeorum appellandam, fidelibus scilicet accurandis Chaldaici ritus in eodem Libano degentibus. Novae Ecclesiae Praesul in urbe Beryto habebit domicilium, idemque pariter cathedram suae potestatis in templo collocabit, quod ibi proxime exstruetur, quodque tum omnibus fruetur iuribus ac privilegiis ad cathedrales huiusmodi aedes spectantibus. Sive dioecesis sive Episcopus Berytensis Chaldaeorum obnoxii erunt atque subiecti venerabili Fratri Patriarchae Babylonensi Chaldaeorum eiusque illustri Sedi. Qui Praesul simul omnibus gaudebit iuribus et honoribus, quae ad normam iuris et peculiarium Orientalis Ecclesiae legum hisce Episcopis attribuuntur, simul officiis oneribusque tenebitur, quibus ceteri eiusdem dignitatis Episcopi obstringuntur. Mensam episcopalem, quae audit, efficient sive dona et pecuniae a christianis fidelibus sponte oblata, sive Curiae fructus et reditus. Volumus ut quam primum fieri potest, ad Episcopum consilio et navitate iuvandum, Consultores dioecesani renuntientur ; quod vero pertinet ad puerorum disciplinam, quos Christus Iesus ad sacerdotium vocaverit, ad cleri populique iura et onera, ad Apostolici Administratoris, Sede vacante, electionem, aliaque huiusmodi, haec omnia sive communis iuris normis sive peculiaribus Ecclesiae Orientalis iussis regantur. Quae his Litteris praescripsimus ad effectum curabit deducenda venerabilis Frater Iosephus Beltrami, Archiepiscopus titulo Damascenus et in Libano Apostolicus Nuntius, vel ille qui, tempore quo res perficienda erit, Apostolicae huic Nuntiaturae praeerit. Qui vero rem aget, hic omnibus fruetur potestatibus ad hoc necessariis, quae cuilibet etiam delegari poterunt viro, si visum fuerit, dummodo ecclesiastica dignitate praedito; onusque habebit acti negotii documenta exarandi eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem pro Ecclesia- Orientali quam cito mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
S. Congr. pro Ecclesia Orientali a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 1, pp. 27-28

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana