Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KIKUITENSIS - KISANTUENSIS (KENGEN.)*

CERTIS DISTRACTIS TERRIS AB APOSTOLICIS VICARIATIBUS
KIKUITENI ET KISANTUENSI, NOVA CONSTITUITUR
APOSTOLICA PRAEFECTURA, KENGENSIS NOMINE.

 

Illa spei dulcissimae verba meditantes, quae gentes omnes in Ecclesiae lumine ambulaturas promittunt, eiusque filios de longe venturos (cf. Is. 60, 3-4), omni ope cotidie contendimus ut filiis Nostris, longinquas regiones incolentibus, quarum multi cives sint adhuc catholicae veritatis expertes, aptior usque fiat sanctae religionis usus cultusque, ideoque firmioribus nitantur adminiculis ad aliorum salutem alacres comparandam. Cum igitur S. Congregationi Fidei Propagandae apostolicos vicariatus Kikuitensem et Kisantuensem, in nimiam sane patentes latitudinem, partim disiungi visum sit, ex iisque novam condi praefecturam apostolicam, Nos, qui universas Ecclesiae res administramus, auditis super hanc rem venerabilibus Fratribus Alfredo Bruniera, Archiepiscopo titulo Claudiopolitano in Honoriade et Apostolico Delegato in Congo Belgico et Ruanda Urundi, atque ipsorum vicariatuum Ordinariis, consilium libenter probamus, id arbitrantes huic regioni maxime profuturum; eorumque suppleto consensu, qui in hac re aliquid iuris habeant, de summa Nostra potestate sequentia decernimus. Ab apostolicis vicariatibus Kikuitensi et Kisantuensi certa territoria separamus, quorum ambitus e proxima finium descriptione plane cognoscetur, eaque in novae formam redigimi! s apostolicae praefecturae, Kengensis appellandae, quae ita terminabitur : ad septemtriones, finibus inter apostolicos vicariatus Kikuitensem et Inongoënsem, cursu nempe Kasai fluminis; ad occidentem solem, primum fluviis vulgo Likulu, Buma, Lidji, prout fines inter vicariatos apostolicos Kikuitensem et Leopoldopolitanum constituunt ; tum linea quasi recta quae, quartum gradum parallelum tangens, a fontibus fluminis Lidji ad fluvium usque procedit vulgo Kwango ; deinde hoc eodem flumine usque ad regionem qua rivus N'Koli in id influit, ac finibus civilis provinciae Leopoldopolitanae usque ad flumen Lufimi; cursu denique fluvii Lufimi, usque ad punctum quo rivus Bómbi in hunc influit ; ad meridiem, linea recta quinti gradus paralleli iisque ad Bakali flumen, et huiusce fluminis cursu, ad meridiem versus, usque ad eam regionem, qua Matsema rivus in idem Bakali influit; ad orientem solem, primum rivo Matsema usque ad eius fontes, ac linea quasi recta quae istinc usque ad scatentem rivum Shindashi procedit; tum eodem Shindashi rivo usque ad punctum quo in flumen Inzia influit, tum cursu fluminis Inzia ad sextum usque gradum parallelum ; deinde linea quae, in septentriones versus, flumen Luie attingit, eiusque cursum prosequitur, usque ad territorium quo in fluvium Inzia influit; cursu denique eiusdem Inzia usque ad pagum Zaba, linea quasi recta quae, in orientem solem versus, flumen Kwilu viamque vulgato nomine Opoyengo-Sayo-Baba-Pinanga tangit, hac via usque ad scatentem rivum Mpa, eiusdemque cursu usque ad regionem qua in flumen Kasai illabitur. Kengensi praefecturae omnia iura ac privilegia concedimus, quae huiusmodi Ecclesiis lege tribuuntur ; idemque etiam dicendum est de eius Praefecto, cui tamen et sueta onera obligationesque imponimus. Decernimus pariter ut ea Sodalibus Societatis a Verbo Divino regenda committatur, ad Nostrum tamen et Romanae Sedis nutum, eo consilio ut ibi summa alacritate et studio allaborent ad fideles christianos in Dei amore et cultu servandos, atque ad ceteros, extra Ecclesiae sinum miseros degentes, ad ipsam totis viribus trahendos. Quae Nostra decreta volumus ut venerabilis Prater Alfredus Bruniera, quem memoravimus, ad effectum deducat, quem omnibus ad haec agenda instruimus potestatibus, alii quoque viro, si opus fuerit, delegandis dummodo ecclesiastica pollenti dignitate; quae postquam omnia perfecerit, onus etiam habebit effectae rerum divisionis acta exarandi, eorumque fide digna exempla ad S. Consilium Fidei Propagandae quam primum mittendi. Quodsi eo tempore, quo haec fieri debeant, alius Delegationi in Congo Belgico et in Ruanda Urundi praeerit, is potestatibus fruetur oneraque sustinebit, quae descripsimus.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praetera haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI 
 S. Congr. de Propaganda Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 5, pp. 190-192

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana