Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AMARGOSENSIS (VICTORIENSIS DE CONQUISTA)*

DETRACTIS ALIQUOT TERRITORIIS A DIOECESI AMARGOSENSI,
NOVA ECCLESIA CONDITUR, QUAE
«VICTORIENSIS DE CONQUISTA» NOMINABITUR.

 

Christus Iesus, qui servandis hominibus, quos redemerat, beatissimo Petro Apostolo iussit ut gregem suum pasceret, idem et Nos, quos divino atque arcano consilio ad sacerdotalis officii fastigium extulit, suavissime hortatur ut quidquid intellexerimus in Ecclesiae sanctae bonum esse cessurum, id pro viribus agamus. His de causis, cum venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Foederatis Brasiliae Civitatibus Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede petierit ut, partita dioecesi Amargosensi, nova conderetur, Nos per hoc censentes disciplinam ecclesiasticam ibi regionis aptius foveri posse, post auditos venerabiles Fratres : Florentium Sisinium Vieira, Episcopum Amargosensem, atque Ordinarios Praesules locorum provinciae ecclesiasticae S. Salvatoris in Brasilia, imprimis dilectum Filium Nostrum Alvarum S. R. E. Cardinalem da Silva, eiusdem provinciae Metropolitam, adhibitas preces admittendas esse arbitramur. Quapropter, re bene considerata, consensuque suppleto eorum qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de consilio venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec quae sequuntur statuimus atque iubemus. A dioecesi Amargosensi sequentia municipia separamus, quae vulgo sic cognominantur : Vitória da Conquista, Boa Nova, Encruzilhada, Ibicui, Iguaí, Itambé, Itapetinga, Macarani, Poçoes; quibus ex municipiis, quae ita accipienda sunt uti per legem civilem nunc terminantur, novam constituimus dioecesim Victoriensem de Conquista appellandam. Novae dioecesis caput urbs Vitória da Conquista erit, in eaque Episcopus domicilium habebit, cathedra suae potestatis in templo beatae Mariae Virginis a Victoriis collocata, quod ad gradum cathedralis evehimus. Ecclesiam quam condidimus, archidioecesi S. Salvatoris in Brasilia suffraganeam facimus, eique omnia iura, privilegia, honores damus, quibus ceterae dioeceses uti solent. Scilicet, etiam sacer Praesul, cui eadem gubernanda tradetur, sui ordinis iura et privilegia habebit, una cum oneribus et obligationibus congruentibus. Canonicorum Collegium condatur, iuxta normas per alias sub plumbo Litteras edendas ; id enim sive Episcopum iuvabit, cui coetus sapientium virorum praesto erit, sive sacrarum caerimoniarum splendorem augebit. Quoad tamen hoc faciat, dioecesani consultores deligantur, qui a suo munere cessabunt, Canonicorum Collegio constituto. Mensam episcopalem efficient : tum Curiae reditus, tum pecunia quae a populo sponte dabitur, tum denique duae tertiae partes bonorum ex solo provenientium Curiae seu paroeciae vulgo Vitória da Conquista, atque congrua opum ac possessionum pars quae novae dioecesi ob venient, facta bonorum divisione iuxta canonem 1500 C. I. C. Iubemus tandem, gravi sane praecepto, ut Ordinarius Antistes Victoriensis de Conquista Seminarium saltem elementárium in suo territorio excitet, secundum communes Ecclesiae leges atque S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Ex quo, cum tempus erit, lectos iuvenes Romam mittet in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut philosophiae ac theologiae scientia imbuantur. Quod autem ad regimen, administrationem, Vicarii Capitularis electionem attinet, ad iura et onera cleri et populi, aliaque huiusmodi, iuris Canonici praecepta omnino serventur. Simul tamen ac nova circumscriptio ecclesiastica constituta fuerit, ii. clerici, qui in eius territorio legitime degant, ei dioecesi habeantur adscripti. Documenta postremo et acta quae ad Ecclesiam Victoriensem pertinent, cito ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique in tabulario custodiantur. Ceterum, ad ea exsequenda quae per has Litteras mandavimus, venerabilem Fratrem deligimus Armandum Lombardi, cuius meminimus, cuique omnes potestates agendae rei facimus, delegandas, si oportuerit, cuilibet viro, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Cum vero res acta fuerit, idem documenta exarari faciet, eademque ad S. Congregationem Consistorialem mitti curabit. Quod si alius eo tempore, quo Nostra iussa fieri debebunt, Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia praesit, hic pari potestate eadem exsequetur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus : ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab eis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die vicesimo septimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
Episc. Ostien. ac Portuen. et S. Rufinae

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
              Albertus Serafini, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 5, pp. 193-195

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana