Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COPIAPOËNSIS*

PRAELATURA « NULLIUS » COPIAPOËNSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Qui cotidie maerore afficimur ob innumera atque immania bella quae ab hostibus veritatis ac religionis Ecclesiae sanctae moventur, iidem laeto sane gaudio perfundimur magnos Evangelii progressus considerantes in omnibus fere gentibus, per quod homines, clarissimo lumine illustrati, filii Dei « civesque sanctorum» fiunt. Quod cum felicissime in praelatura quoque « nullius » Copiapoënsis factum fuerit, censuit venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus idemque in Republica Chilensi Apostolicus Nuntius, bene fieri, si eadem Sedes ad dignitatem dioecesis eveheretur : aucta enim dignitate, maiora usque commoda atque utilitates populo esse oritura; idque ab hac Romana Ecclesia petiit. Nos ergo, qui omnes Nostras sollicitudines in id impendimus ut christiano gregi aptius consulamus, haec consilia probantes, precibus admotis concedendum esse arbitramur. Quapropter, audito venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinali S. Congregationis Consistorialis a Secretis, reque bene aestimata, consensum eorum supplentes qui in hac re aliquod ius habeant, Nostra apostolica auctoritate sequentia decernimus et iubemus. Apostolicam praelaturam « nullius » Copiapoënsem, quam per apostolicas sub plumbo Litteras « Quamquam haud paucis », die uno et vicesimo mensis Aprilis, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto condidimus et Serenensi metropoli suffraganeam fecimus, ad gradum et dignitatem dioecesis extollimus, eodem servato nomine iisdemque finibus ; cui, ut aequum, et iura et honores et privilegia damus, quae ex Ecclesiae instituto ei competunt ; Episcopo vero, cui gubernanda tradetur, etiam onera et obbligationes sui ordinis facimus. Sedes dioecesis atque Episcopi domicilium urbs vulgo Copiapó erit, cathedra autem episcopalis potestatis in templo B. Mariae Virginis a Ss. Rosario collocabitur, quod iuribus et honoribus debitis insignimus. Nova Ecclesia Serenensi archidioecesi perget esse suffraganea; item sacer eius Praesul dignitati atque iurisdictioni Metropolitae subicietur, ad praescripta ecclesiasticarum legum. In cathedrali templo, splendori caerimoniarum augendo, Episcopoque iuvando Canonicorum Collegium condatur, iuxta normas per alias Litteras sub plumbo edendas. Interim tamen Consultores dioecesani eligantur, qui Antistiti suo consilio opera assint. Hi scilicet a suo munere cessabunt, Canonicis constitutis. Mensam episcopalem, quae dicitur, sive Curiae proventus efficient, sive fidelium pecunia et dona, sive bona praelaturae Copiapoënsis. Quod autem ad regimen, administrationem dioecesis, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electionem, attinet, atque similia, iussis C.I.C. pareatur. Ceterum, haec Nostra mandata exsequenda ipse curabit venerabilis Frater Sebastianus Baggio vel quivis ab illo delegatus dummodo vir in ecclesiastica dignitate constitutus. Idem vero documenta rei exarari iubebit, atque sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem cito mitti. Quodsi alius tempore exsecutionis Apostolicae Nuntiaturae in Chilensi Republica praesit, hic iussa Nostra perficiet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab eis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum iussa non fecerint.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die uno et tricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

 

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Bernardus De Felicis , Proton. Apost.
             
Caesar Federici , Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 8, pp. 347-349

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana