Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LUANDENSIS-SILVAE PORTUENSIS (MALANIENSIS)*

AB ECCLESIIS LUANDENSI ET SILVAE PORTUENSIS
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS
NOVA DIOECESIS EFFICITUR, «MALANIENSIS» COGNOMINANDA.

 

Inter sollicitudines et curas pontificalis officii quo, Deo volente, fungimur, id semper sane collocavimus, ut videlicet singularum Ecclesiarum fines apte describerentur, cum ex eo saepe et prosperitas oriatur alicuius regionis, et felix religionis status. Qua de re, cum venerabilis Frater Fernandus Cento, Archiepiscopus titulo Seleuciensis Pierius et in Republica Lusitana Apostolicus Nuntius, iuxta sollemnes conventiones inter Apostolicam Sedem et Lusitanam Rempublicam die septimo mensis Maii, anno millesimo nongentesimo quadragesimo initas et die primo mensis Iunii, eodem anno, ratas habitas, ab hac Romana Sede id expostulaverit ut, diviso territorio Ecclesiarum Luandensis et Silvae Portuensis, quae sunt in regione vulgo Angola, nova dioecesis constitueretur, Nos, id negotium perutile ei populo existimantes, post rem bene animo reputatam, admotae postulationi cedendum esse censuimus. De sententia ergo venerabilium Fratrum Moysis Alves de Pinho, Archiepiscopi Luandensis, atque Antonii Ildefonsi dos Santos Silva, Episcopi Silvae Portuensis, consensum supplentes eorum qui in hac re aliquod ius sese habere putent, de Nostra summa auctoritate haec decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Luandensi territorium civilis regionis vulgari sermone Malanje cognominatae separamus; item a dioecesi Silvae Portuensis territorium civile quod Lunda a populo dicitur ; quibus terris novam dioecesim condimus Malaniensem appellandam, cuius fines iidem erunt ac duarum regionum a quibus nova Ecclesia originem habuit, prouti per legem civilem, anno millesimo nongentesimo quadragesimo vigentem, determinabantur. Limites ergo Malaniensis dioecesis attingent : ad septentrionem, archidioecesim Luandensem et Congum Belgicum; ad meridiem, dioecesim Silvae Portuensis; ad orientalem plagam, item Congum Belgicum ; ad occidentem denique solem, dioeceses Novae Lisbonae et Silvae Portuensis. Sedes Ecclesiae Episcopique domicilium in urbe vulgo Mälanje statuentur; cathedram vero sacer Praesul in templo B.M.V, caelo receptae collocabit, quod, ut congruit, ad gradum et dignitatem cathedralis aedis evehimus. Sive Ecclesiae sive eius Antistiti omnia iura, honores, privilegia damus, quae suo cuiusque sunt ordini propria; Episcopo vero etiam onera atque obligationes imponimus quae muneri episcopali natura sua et Ecclesiae sanctae instituto haerere solent. Item volumus ut nova Sedes eiusque Praesul archidioecesi Luandensi atque eius Metropolitae sint subiecti et suffraganei. Praecipimus insuper ut in territorio modo conditae Ecclesiae Seminarium saltem elementarium construatur, pueris bonae spei ad sacerdotium educandis, secundum leges communes S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Canonicorum Collegium condatur, iuxta normas per alias sub plumbo Litteras edendas. Quod si statim fieri non possit, sinimus ut ad tempus consultores dioecesani, qui dicuntur, deligantur, Episcopum consilio iuvaturi. Hi nempe a suo munere cessabunt, Canonicis constitutis. Mensam episcopalem efficient : tum Curiae proventus ; tum christianorum pecuniae sponte datae ; tum denique ea pars bonorum quae ex canonis C. I. C. 1500 praescriptione ei contingent. Quod autem ad regimen, administrationem dioecesis, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, atque his similia, ea omnino servanda iubemus quae sacri canones statuunt. Est item Nostra voluntas ut, dioecesi constituta, ii clerici qui officium aut beneficium in ea habeant, tamquam eius clerus habeantur ; ceteri vero ei territorio ascribantur in quo legitime degant. Acta denique et documenta ad dioecesim Malaniensem quovis modo spectantia, ad eius Curiam episcopalem cito mittantur, ibique in tabulario rerum sacrarum magna cura serventur. Ceterum haec quae per has Litteras iussimus, venerabilis Frater Fernandus Cento exsequi iubebit, vel eius legatus, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. In quod omnes potestates sive necessarias sive utiles facimus. Censemus praeterea ut, acta re, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittantur. Quod si fiat ut eo tempore quo res peragi debeat, alius eidem Apostolicae Nuntiaturae praesit, hic mandata Nostra exsequi curabit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur . Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
Episc. Ostien. ac Portuen. et S. Rufinae

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 6-7, pp. 300-302

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana