Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RIVIBAMBENSIS (GUARANDENSIS)*

QUADAM REGIONE A DIOECESI RIVIBAMBENSI DETRACTA,
NOVA ECCLESIA EFFICITUR, «GUARANDENSIS» APPELLANDA.

 

Qui iuxta atque Petrus, Apostolorum Princeps, iussi sumus christianorum gregem pascere eumque paterna sollicitudine custodire, in antiquioribus esse pontificalis officii muneribus existimamus, finibus singularum Ecclesiarum apte constitutis atque terminatis, populis qui christiana fide christianoque nomine glorientur, maiores utilitates et commoda comparare. Cum ergo censuerit venerabilis Frater Opilius Rossi, Archiepiscopus titulo Ancyranus idemque in Aequatoriana Republica Apostolicus Nuntius, bene fieri, si ibi loci nova dioecesis conderetur, quod profecto in populi bonum conduceret, Nos, explorata sententia venerabilis Fratris Leonidae E. Proaño Villalba, Episcopi Rivibambensis, re bene considerata, consensuque suppleto eorum qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate, ea quae sequuntur decernimus et iubemus. A dioecesi Rivibambensi territorium separamus provinciae Bolivarensis, idque in novae dioecesis formam redigimus, Guarandensis appellandae, cuius fines provinciae Bolivarensis limites aequatmnt, ut nunc per civilem legem terminantur. Haec igitur Ecclesia tanget: ad septemtriones, archidioecesim Quitensem; ad orientem solem, Ambatensem et Rivibambensem dioeceses; ad anstralem partem, archidioecesim Conchensem in Aequatore ; ad occidentem denique solem, archidioecesim Guayaquilensem ac praelaturam « nullius » Fluminum. Sedes dioecesis in urbe vulgo Guaranda erit, ibique domicilium suum Episcopus constituet, cathedra episcopalis iurisdictionis et imperii in templo S. Petri Apostoli collocata, quod scilicet ad honorem cathedralis aedis evehimus cum debitis iuribus; Episcopo autem, cui tradetur gubernanda, pro sua dignitate sive iura, insignia, privilegia damus, sive onera imponimus, quae ceteris. Guarandensem Sedem Conchensi metropoli in Aequatore subicimus suffraganeam ; volumus item ut sacer eius Praesul auctoritati et potestati Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae sit obnoxius. Canonicorum Collegium condatur, ad normas per alias sub plumbo Litteras edendas. Interim tamen, ne Episcopo senatus prudentium virorum desit, Consultores dioecesani deligantur, qui a munere cessabunt, Canonicis constitutis.; Item curet Episcopus Guarandensis ut Seminarium saltem elementarium in sua dioecesi struatur, bonae spei pueris excipiendis, Dei instinctu ad sacerdotium vocatis ; qnod ad leges iuris communis fiet, atque S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Suo vero tempore, lectos iuvenes Romam mittet, in Pontificio Ephebeo Piano Latino Americano Theologiae atque Philosophiae doctrina imbuendos. Mensam, quam dicunt, efficient : Curiae proventus, populi pecunia sponte data, congrua pars bonorum, quae iuxta canonem 1500 C.I.C. Guarandensi Sedi obtingent. Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, aliaque huiusmodi iure Canonico temperabuntur ; nova autem Ecclesia constituta, qui clerici in eius territorio beneficium aut officium habeant, ii tamquam proprius eiusdem clerus habeantur; ceteri ei Sedi adscribantur, ubi legitimo degant domicilio. Documenta denique et acta, ad dioecesim Guarandensem respicientia, ad eius Curiam episcopalem cito mittantur, ibique magna cura in tabulario serventur. Ceterum, haec omnia exsequi studebit venerabilis Frater Opilius Rossi, vel qui tempore exsecutionis Nuntiaturae Apostolicae in Aequatoriana Republica praeerit, factis ad id omnibus potestatibus, quae poterunt etiam delegari, dummodo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Idem autem documenta exarari iubebit, quorum sincerae fidei exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam cito mittet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo nono mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 11, pp. 553-557

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana