Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CIVITATIS VICTORIAE (MATAMORENSIS)*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI CIVITATIS VICTORIAE,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR, «MATAMORENSIS» NOMINE.

 

Haud inani Sane laetitia animus Noster perfunditur, quotiens alia ex alia nascitur dioecesis, cum id summopere documento sit Ecclesiam sanctam, quam Dei Filius fuso sanguinis pretio redemit, non solum fines suos cotidie proferre, populosque in suavissimam Christi dicionem redigere, verum etiam virtute florere, proficere sanctitate. Cum ergo venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis idemque in Mexico Apostolicus Delegatus, cupiens christifidelium utilitati inservire, in regione seu Statu Tamaulipas, uti dicunt, degentium, ab hac Apostolica Sede postulavisset ut, partita dioecesi Tamaulipana, nova ibidem excitaretur, Nos, audito quid venerabilis Frater Ernestus Corripio Ahumada, Episcopus Tamaulipanus seu Civitatis Victoriae, hac de re sentiret, censuimus admotis precibus esse benigne concedendum. Suppleto igitur eorum consensu qui aliquod ius in hoc negotio haberent, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec quae sequuntur decernimus et iubemus. A dioecesi Civitatis Victoriae haec municipia distrahimus : Nueva Laredo, Guerrero, Mier, Miguel Alemán, Camargo, Reynosa, Méndez, Matamoros, Valle Hermosa; San Fernando, Cruillas, San Nicolás et Burgos; quibus terris, simul sumptis, novam dioecesim condimus, Matamorensem appellandam, quae suffraganea erit metropolitanae Sedi Monterreyensi, quaeque confinis erit: ad septemtriones, Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis; ad orientem solem, sinui Mexicano ; ad meridiem, dioecesi Civitatis Victoriae; ad occidentem, denique, archidioecesi Monterreyensi. Caput dioecesis urbs Matamoros erit, in qua Episcopus Sedem ac domicilium habebit ; cathedram suae potestatis in templo honori B. M. V. a Refugio dicato collocabit. Cui templo, ut aequum, debita iura, honores, privilegia damus, sicuti et Episcopo, cui tamen onera imponimus, quae sunt suo ordini congruentia. In novae Ecclesiae principe templo, Canonicorum Collegium condatur, ad normam aliarum Litterarum sub plumbo edendarum ; poterunt tamen ad tempus consultores dioecesani eligi, qui Episcopum sincero consilio iuvent. Hi autem a suo munere cessabunt, Canonicis Constitutis. Ad mensam episcopalem quod attinet, eam efficient : Curiae proventus, pecunia, quam christiani obtulerint; congrua bonorum pars, quae dioecesi Matamorensi contingent, facta divisione ad normam canonis 1500 C. I. C. Seminarium saltem elementarium struatur, in quo pueri excipiantur, qui sacerdotium persequantur, iuxta iuris communis leges et S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus praescripta. Cum vero iuvenes ad id aetatis pervenerint ut philosophiae atque sacrae theologiae operam dare debeant, qui optimi fuerint, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum recipiendi. Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, aliaque huiusmodi, C. I. C. iussis temperentur. De clero autem hoc statuimus, ut sacerdotes ei dioecesi ascribantur, in qua beneficium aut officium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero clerici, ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta quae ad conditam dioecesim respiciant, ad eius Curiam cito mittantur, in tabulario rerum religiosarum diligenter custodienda. Ceterum, haec Nostra mandata venerabilis Frater Aloisius Raimondi, cuius mentionem fecimus, exsequetur, cui omnes potestates facimus rei perficiendae causa ; poterit vero hic quemlibet virum delegare dummodo sacerdotii dignitate insignem. Negotio autem acto, documenta scribantur, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittantur. Quod si fiat ut quo tempore hae Litterae Nostrae ad exitum deducantur alius eidem in Mexico Delegationi Apostolicae praesit, huic iussa Nostra faciendi onus imponimus.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 14-15, pp. 713-715

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana