Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHILAPENSIS (ACAPULCANAE)*

A CHILAPENSI DIOECESI QUAEDAM TERRITORIA SEPARANTUR,
 QUAE IN NOVAE DIOECESIS FORMAM REDIGUNTUR,
 «ACAPULCANAE» COGNOMINANDAE.

 

Quo aptiori fidelium regimini eorumque utilitati magis accommodate provideatur, solent Romani Pontifices ex dioecesibus nimis late patentibus partes, cum id opportunum videatur, seiungere et novas exinde condere circumscriptiones. Qua de re, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis atque Apostolicus in Ditione Mexicana Delegatus, ab hac Petri Sede poposcerit ut perampla dismembrata Chilapensi dioecesi nova ibidem conderetur Ecclesia, Nos, de christifidelium bono in illa ecclesiastica regione degentium solliciti, perlibenter his postulatis assentimur. Post igitur auditum consilium venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, et venerabilis Fratris Alfonsi Toriz Cobián, Chilapensis Episcopi; consensu eorum suppleto, qui hac in re aliquid iuris habeant vel se putent habere, omnibus bene perpensis, apostolica Nostra potestate haec, quae sequuntur, decernimus et statuimus. A Chilapensi dioecesi id separamus territorii in quo exstant municipia, quorum vulgata nomina hic enumerantur, videlicet : Coahuayutla, La Unión, Petatlán, Tecpán, Atoyac, Benito Juárez, Coyuca de Benítez, Acapulco, San Marcos, Tecoanapa, Ayutla, Florencio Villareal, Cauatepec, Cópala, San Luis Acatlán, Azoyú, Cuajinicuilapa, Igualapa, Ometepec, Tlacoachistlahuaca et Xochistlahuaca; ex quo distracto territorio novam efficimus dioecesim, Acapulcanam nuncupandam. Huius episcopalis Sedis fines, uti liquet, earundem omnium simul municipiorum finibus continebuntur, ita ut ad septemtrionem dioeceses attingant Chilapensem et Tacambarensem ; ad orientem solem laevam archidioecesis Antequerensis et Chilapensis dioecesis ; ad occidentem denique Oceanum Pacificum. Nova Acapulcana dioecesis uti suffraganea subdetur Mexicanae metropoli, eiusque Episcopus iuri ipsius Mexicani Metropolitae erit idcirco obnoxius. Idem Episcopus sedem ac domicilium habebit in urbe vulgo Acapulco, quam his Nostris Litteris ad episcopalis urbis dignitatem perducimus; pariterque cathedram in aede ibi exstante B.M.V, sub titulo Matris dolorum dicata collocabit, quam ad cathedralis templi gradum evehimus, cui omnia tribuimus iura et privilegia, honores et insignia huiusmodi cathedralium aedium propria : cuius item sacrorum pro tempore Antistes iura oneraque habebit, quae episcopalem dignitatem consequi solent. Ne quid vero in cathedrali Acapulcano templo divini cultus magnificentiae desit, volumus ut Canonicorum Collegium, qui Episcopo consilio et opere praesto sint, quam cito condatur, cui instituendo per alias apostolicas sub plumbo Litteras a Nobis dandas prospiciemus : quoadusque autem huiusmodi Collegium condi nequeat, concedimus ut, iuxta peculiares normas, dioecesani Consultores renuntientur. Episcopalis mensa, quam dicunt, sive ex Curiae emolumentis fiet, sive ex oblatis a fidelibus pecuniis ac rebus, sive denique ex portione, quae a divisione bonorum Chilapensis mensae, ad normam canonis 1500 C.I.C. pro rata parte novae continget dioecesi. Cum praeterea pueri illi maxima cura excolendi sint, qui ad sacerdotium sunt vocati, volumus ut Acapulcanus sacer Praesul, quam primum poterit, Seminarium saltem elementarium construat ad iuris communis normam et iuxta leges a S. Congregatione Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposita statutas; qui pariter optimos eliget iuvenes eosdemque in hanc Urbem mittet, ut in Pontificio Ephebeo Piano Latino Americano philosophia ac theologia erudiantur. Quae vero ad novae dioecesis regimen et administrationem respiciunt, item ad eligendum, cum Sedes vacaverit, Vicarium Capitularem, ad fidelium et sacerdotum iura et onera, ad aliaque huiusmodi, eadem praecipimus servanda, quae Codex I. C. iubet. Decernimus itidem ut simul ac dioecesis Acapulcana erecta fuerit, clerici Sedi illi censeantur addicti in cuius territorio, ad hoc temporis legitime ecclesiasticum beneficium aut officium detineant; ceteri vero ei dioecesi adscribantur in cuius regione iusto iure degant. Ceterum, iubemus ut omnia documenta et acta, quae ad novam episcopalem Sedem, ad eiusque fideles, clericos et bona temporalia spectant, a Chilapensi Curia sedulo ad Curiam Acapulcanam rite mittantur, in eius tabulario diligenter asservanda. Ad ea, denique, quae his Nostris Litteris efficienda praescripsimus, venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi, cuius meminimus, deligimus, cui omnes agendae rei potestates cedent, cuilibet etiam viro delegandae, dummodo ecclesiastica dignitate pollenti; quae cum facta fuerint, idem onus Habebit peractae dismembrationis et erectionis documenta exarandi eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittendi. Quodsi eo tempore, quo haec fieri debeant, alius Apostolicae in Ditione Mexicana Delegationi praeerit, hic iisdem potestatibus fruetur eademque sustinebit onera.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die duodevicesimi mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 14-15, pp. 716-718

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana