Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LEONENSIS*

PAROECIALE TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE DE GUANAJUATO, IN CIVITATE
 LEONENSI, AD GRADUM ET DIGNITATEM COLLEGIALIS AEDIS EVEHITUR.

 

Cum venerabilis Frater Emmanuel Martin del Campo et Padilla, dioecesis Leonensis Episcopus, ab hac Apostolica Sede enixe poposcerit ut paroeciale templum Dominae Nostrae de Guanajuato, in eadem Leonensi urbe exstans, quod antiqua origine et cultus splendore ad honorem Basilicae Minoris nuper eveximus, ad Collegialis templi dignitatem eveheretur atque ad iuris normam Canonicorum instrueretur Collegio; cumque S. Congregatio Consistorialis, post auditum venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi, Archiepiscopum titulo Tarsensem et Apostolicum in Mexicana Ditione Delegatum, precibus huiusmodi concedendum esse censuerit, id Nos ratum confirmatumque habemus. Consensum igitur eorum supplentes quorum res intersit vel sua interesse quovis modo arbitrentur, magna cum spe fidelium utilitati et sacrorum rituum honori quam recte prospiciendi, omnibus bene perpensis, suprema Nostra potestate sequentia decernimus et constituimus. Memoratum templum paroeciale Dominae Nostrae de Guanajuato ad Collegialis dignitatem evehimus, ibique Collegium Canonicorum honorariorum condimus, datis omnibus iuribus et privilegiis, quae huiusmodi Collegiorum sunt propria, iis tamen, quae sequuntur, legibus et conditionibus. Hoc autem Collegium ex una constabit dignitate : ex Abbate videlicet, atque ex undecim Canonicis et quattuor mansionariis seu, uti dicuntur, cappellanis chori. Dignitatis collatio ab Apostolica Sede unice fiat; Canonicatus vero et reliqua beneficia ad iuris communis normam conferenda erunt. Quoad autem Abbas, Canonici et mansionarii congruo beneficio donari non poterunt, facultatem facimus ut ad haec officia ii quoque sacerdotes deligi possint, qui alio iam fruuntur beneficio etiam cum animorum curatione coniuncto. Cum autem valde deceat huiusmodi viros propriis condecoran insignibus, tum Abbati tum Canonicis concedimus ut, votis annuentes eiusdem Leonensis Antistitis, in sacris choralibus ritibus semper uti possint subcollari violaceo, veste romana nigri coloris cum orae textibus, orbiculis et ocellis violaceis ; caligis violaceis ; fascia serica violacea, cum liciniis item sericis atque violaceis; rocheto cum flexo in manicis rubini coloris, opere reticulato cooperto; bireto nigro cum flocculo violaceo, et mozeta lanea, absque caputio, rubini coloris cum interiore reflexu rubro; itidem ut extra chorum et intra fines tantum propriae dioecesis uti possint habitu quem Pianum vocant, nemque subcollari violaceo, veste nigra cum orae textibus, orbiculis et ocellis violaceis, caligis violaceis, zona serica nigra et mantello romano nigro. Concedimus insuper ut divinum ofiicium saltem festis et diebus, qui sequuntur, fiat : die secundo mensis Februarii, in festo Purificationis B. M. V. ; die uno et tricesimo mensis Maii, incidente die anniversario Coronationis Sacrae Imaginis Dominae Nostrae de Guanajuato ; die uno et tricesimo mensis Iulii, in festo S. Ignatii de Loyola, Patroni aeque principalis Civitatis Sanctae Fidei de Guanajuato atque in sollemni anniversario die canonicae huius Basilicae constitutionis ; die nono mensis Augusti, anniversario videlicet advectionis Sacrae Imaginis Dominae Nostrae de Guanajuato in hanc ipsam civitatem ; Dominica secunda mensis Novembris, in festo Dominae Nostrae de Guanajuato, eiusdem civitatis Patronae principalis ; Dominica tertia mensis Novembris, quae, iuxta saecularem consuetudinem, maiori aut aequali sollemnitate celebratur, quam Dominica praecedens ; ceterisque denique diebus per proprias Collegiales, quae dicuntur, Constitutiones definiendis. Volumus autem ut quod spectat ad Collegii dotem eiusque administrationem ac distributionem, Collegiales leges, sive ad iuris communis normam, sive ad Nostra haec praescripta quam primum condendae et ab Episcopo Leonensi probandae, omnino serventur : item quod ad cetera omnia attinet et munera, iura et privilegia, quae huiusmodi templorum propria sunt. Haec omnia, quae a Nobis statuta sunt, vel venerabilis, quem supra diximus, Frater Aloisius Raimondi exsequenda curabit, cui propterea omnes necessarias et opportunas ad id facimus facultates, alii etiam cuilibet viro, si opus fuerit, delegandas, dummodo in ecclesiastica constituto dignitate ; vel ille curabit, qui eo tempore, quo haec decreta ad rem adducentur, in Mexicana Ditione Apostolicae Delegationi praeerit ; cui venerabili Fratri onus iniungimus peractae exsecutionis acta conficiendi eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 19, pp. 928-930

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana