Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HUANUCENSIS-HUANCAYENSIS (TARMENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESIBUS
HUANUCENSI ATQUE HUANCAYENSI, NOVA PRAELATURA
« NULLIUS» CONDITUR, «TARMENSIS» APPELLANDA.

 

Ecclesiae navem gubernantes, qnae immensnm ac spumosum humanarum vicissitudinum pelagus petit, in tranquillas aeternitatis oras Christi fideles transvectura, arcano Dei consilio, in id magna sollicitudine nitimur ut, iis subministratis quae utilia atque necessaria sunt, arduum iter facilius ac tutius iisdem faciamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Franciscus Lardone, Archiepiscopus titulo Rhizaeanus, idemque in Peruviana Republica Apostolicus Nuntius, ab hac Apostolica Sede petierit ut, detractis a dioecesibus Huanucensi et Huancayensi quibusdam territoriis, nova praelatura «nullius » conderetur : id enim plurimum esse regioni profuturum ; Nos, auditis venerabilibus Fratribus Carolo Alberto Arce Masias, Episcopo Huanucensi, et Mariano Hyacinto Valdivia et Ortiz, Episcopo Huancayensi, re bene reputata, consensu denique eorum suppleto, qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec statuimus et iubemus. A dioecesi Huanucensi civiles provincias vulgo Daniem Carrion et Pasco detrahimus; item a dioecesi Huancayensi civilem provinciam vulgari sermone Iunin cognominatane atque eam partem, quae ad eam pertinet, civilis provinciae, quam populus Tarma appellare consuevit. Quibus terris novam praelaturam « nullius » constituimus Tarmensem appellandam, cuius iidem erunt fines ac provinciarum quibus coalescit. Sedem praelaturae ac Praelati Ordinarii domicilium urbs Tarma continebit ; cathedra vero in templo S. Annae, Matris B. M. V . , collocabitur, quod ad praelaticiam dignitatem evehimus. Sive autem Praelato, sive conditae Ecclesiae, iura facimus, quae eis competunt ; Praelato vero etiam onera imponimus quae suo sunt ordini congruentia. Item novam Ecclesiam metropoli Limanae suffraganeam constituimus, cuius Archiepiscopo Metropolitae sacer Praesul Tarmensis oboediet. Curet Praelatus ut in suo territorio Seminarium saltem elementarium excitet, pueris bonae spei ad sacerdotium educandis ; sunt enim ipsi futuri christiani populi ductores ac patres. Quod, ad normas fiat iuris communis et S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Mensam praelaticiam, quam dicunt, efficient : Curiae proventus, fidelium collationes, stipendium a civili auctoritate dandum, congrua denique bonorum pars, quae praelaturae contingent, facta divisione ad normam canonis 1500 codicis Iuris Canonici. Regimen, administratio rerum ac bonorum, aliaque huiusmodi, iuris ecclesiastici legibus temperentur ; de clero autem hoc iubemus : ut sacerdotes ei Ecclesiae addicantur tamquam proprius clerus in qua officium obtineant ; ceteri vero ei, in qua legitime degant. Acta praeterea et documenta quae ad hanc praelaturam quomodolibet pertinent, cito ad eius Curiam mittantur, in cuius tabulario religiose serventur. Quae, postremo, par has Litteras mandavimus effici curabit venerabilis Frater Franciscus Lardone, quem memoravimus, cui omnem potestatem facimus agendae rei; poterit autem hic quemlibet virum delegare dummodo ecclesiastica insignem dignitate. Cum autem res acta fuerit, idem documenta exarari iubebit, eaque sinceris exemplis cito ad S. Congregationem Consistorialem mitti curabit. Quod si fiat ut, tempore exsecutionis, alius eidem Apostolicae Nuntiaturae praesit, hic iussa Nostra exsequetur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subsubscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 17, pp. 842-844

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana