Index   Back Top Print


PIO XII

APOSTOLICA ADHORTATIO

CONFLICTATIO BONORUM*

AD UNIVERSOS ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQUE
LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE MISSA VOTIVA
CELEBRANDA IN OSORUM DEI CRIMINIS EXPIATIONEM.

 

Conflictatio bonorum et malorum, quorum semper commixtis moribus factisque humani generis historia contexitur, raro, ac fortasse numquam, ita cruduit, ut nostra contingit aetate.

Si Nos, quoquoversus ex hac Vaticana arce terrarum orbem conspicimus, habemus sane, cur admiratione et gaudio cumulemur, dum bonorum phalanges virtutibus splendere intuemur, quae priscas christianae religionis aetates, praesertim fortitudinis merito et martyrum gloria in memoriam revocant; at contra moerore et angore conficimur, cum malorum nequitiam ad incredibilem et prorsus alias insuetam impietatem pervenisse cernimus. Hoc flagitium, Venerabiles Fratres, horremus referre, at pro Apostolici muneris officio silere non possumus.

Superba illa divinarum rerum neglegentia et despicientia, quae primum fuit hominis, caeleste mandatum detrectantis, delictum et omnium noxiarum turbulentissimus est fons, hisce quae volvuntur temporibus veluti virulentus morbus ubique ferme terrarum serpit saevitque; praesertim vero in aliquibus regionibus, ob excitatam « adversus Dominum et adversus Christum eius » (Ps. 2, 2) conspirationem innumera prorsus mala progignit: adempto siquidem Deo, hominem, spiritali dignitate exutum, corporearum rerum vile facit mancipium atque adeo quidquid est virtutis, amoris, spei, interioris vitae pulcritudinis radicitus interimit : loquimur de atheismo, quin etiam de odio Dei.

Summa qua sunt impudentia, Dei nominis osores adiumenta et subsidia omne genus sibi arripiunt. Libri, commentarii, ephemerides, radiophonicae undae, comitia, publici coetus et privata colloquia, disciplinae et artes, omnia iis praesto sunt, ut rerum sacrarum derisum evulgent. « Ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol et aër de fumo putei » (Apoc. 9, 2). Reputamus vero, Venerabiles Fratres, hoc non contingere, quin inferni hostis machinentur insidiae, cui proprium est odisse Deum et hominibus nocere.

Nihil igitur vobis et sacerdotibus ac fidelibus curae vestrae commissis sit potius quam ut pro Dei nomine tuendo, quod trementes angelicae verentur potestates, excitetur certatio. Elato S. Michaëlis Archangeli signo, illa iterata conclamatione :« Quis ut Deus? » supernae maiestatis conviciatoribus opponite strenuissimam voluntatem Dei nominis asserendi, amandi, praedicandi.

Quod qui huiusmodi despicatione lacessunt, non solum horrendi flagitii rei sunt, quia « odium Dei maxime est peccatum in Spiritum Sanctum » (S. Th. Sum. Teol. II II q. 34, a. 2 ad I) et in gravissimas poenas subeundas eos adurget, sed perquam ingratos gerere animos apertissime apparent. Quid enim magis necessarium et salutare quam adorare et colere Deum? Nostra animi et corporis compago, dotes animi et vires ex Eo nobis profluunt; lumen solis, aër, fructus terrae, alimonium, suavitates vitae et, quod maioris momenti est, caelestis gratia, sanctitudinis subsidia, veritas, salus ex Eo sunt: omne nostrum bonum Eius est donum.

« O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus » (Sap. 12, 1). « Tu autem Deus noster suavis et verus es, patiens et misericordia disponens omnia » (ibid. 15, 1). Ipse non est procul ab unoquoque nostrum :« In ipso enim vivimus et movemur et sumus » (Acta Ap. 17, 28). Sapientissimus et miserentissimus est, cum blandiendo consolatur, cum flagellando emendat. Quoties autem punit nos, iuste patimur, nam «digna factis recipimus» (Luc. 23, 41); et ipse dolor, superno providente consilio, disciplina virtutum et fecunda sempiternae felicitatis fit seges. Cui vero Deus est hereditas et possessio, paulula res sunt prosperae aut adversae fortunae et, Eo non amisso, nihil est censendum amissum.

Est aliud praeterea, quod amor Dei salutare hominibus gignit dum, contra, calamitosa eventa Eius aversatio maturat. Quis non formidet et non horreat simultates, discordias civium, bellorum conflictationes, quae in posterum, novorum telorum vi, quam maxime exitialia erunt? Haec ut arceantur, salutamus et laudamus incepta, quae eo vergunt, ut civitates maioribus semper coniunctionis vinculis foederatae coalescant.

Id autem, facile ruinosum, in labili arena fundatur, nisi fraternae omnium necessitudinis sensus ubique terrarum vigeat et, sanctam firmamque reddendo mutuo datam acceptamque fidem, fulciat pactiones, societates consolidet. Atque experientia et usu hoc verissime constat homines non sentire se invicem fratres, nisi ii sentiant se omnes eodem prognatos esse Patre. Dempta reverentia Summo legifero et iudici Numini, fas et nefas nuda sunt verba; morum lex pessumdatur; si nihil metuendum est, quidquid est insolentiae audet et patrat avida nequitia; in mutuas caedes belluarum ritu corruunt homines, quibus frui voluptatibus et saevire unum et miserrimum oblectamentum. Proficit siquidem nobis quod servit Deo. In purae igitur conscientiae aula summa contentione et cura Dei praesentis et amantis numen colatur, cum hoc sit augescentis virtutis et praeclari profectus iter, ut ab externis rebus ad interiores transeamus et inde ad supernas, non discessuri, ascendamus.

Suavissima Illius praesentia repleatur memoria, collustretur intellectus, iucundetur animus, roboretur ad pure, actuose, pie agendum voluntas: «nosse enim te (scilicet Deum) consummata iustitia est »(Sap. 15, 3). Omnibus qui a iustitiae viis deerrant, prece, sermone, opere et praesertim vita, in qua paternae bonitatis imago relucescat, incitamenta adhibenda sunt, ut suas culpas expient et eluant. Recogitent peccatores ad mitissimum patrem « qui prodigum filium revocat et post inopiam poenitentem libens suscipit, immolat vitulum praeopimum, convivio gaudiurn suum exornat. Quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucrifecerat. Quis ille nobis intelligendus pater? Deus scilicet: tam pater nemo, tam pius nemo » ( Tertull. De poenit. 8: M. L. I, 1353). Qui pollet fide et religiosae vitae opibus ditescit, debet haec bona, quantum fieri possit et cum ceteris communicare.

Ut hoc religionis studium vehementius excitetur et conviciatorum Dei scelestae impietati, qua nostra aetas coinquinatur, vallum et remedium parentur, adiumentum habemus validissimum. Quid non possunt preces? Quid non potest oratio, qua Christi nomine ab animo innocenti vel poenitenti funditur, qua fiduciae robore vigescat, bonorum operttm pompa comitata « Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem qui nos undique observat » (Tertull. De oratione, 29: M. L. I r3o4). At quidquid ad religionis obsequium et observantiam spectat cedit Eucharistico Sacrificio, quod incruente perpetuat cruentam immolationem Christi in patibulo crucis eiusdemque in homines uberrimos salutares fructus derivat. Caelestis aeternusque Pater colitur, propitiatur, placatur pretiosi insontis Agni sanguine, cuius vox efficacior est voce innocui sanguinis Abel et omnium iustorum, cum is sit infinita dignitate et virtute praeditus : a nobis enim assumptus, pro nobis ab ipso Dei Filio offertur, pacis et reconciliationis nostrae effector, inexhaustus cuiuslibet superni muneris dator. « Quando culpis provocamus — Ultionem Iudicis — Tunc loquentis protegamur — Sanguinis praesentia — Ingruentium malorum — Tunc recedant agmina » (Hymnus in primis Vesperis Festi Pretiosissimi Sanguinis D. N. I. C.). Idem sacrificium « vere propitiatorium » (Conc. Trid. Sess. XXII, cap. 2) efficaciter peragitur « pro peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus » (Conc. Trid. Sess. XXII, cap. 3).

Quodsi igitur immanis culpa est atheismus et odium in Deum, quo praesens saeculum contaminatur et propter quod haud immerito formidandas poenas praemetuit, lavacro Sanguinis Christi, quem Calix Novi Foederis continet, diluere possumus exsecrabile crimen et huius consectaria, implorata sontibus venia, abolere ac magnificum Ecclesiae parare triumphum.

Haec Nobis cogitantibus et Nobiscum animo volventibus hoc opportunum visum est vobis et sacerdotibus cunctis permittere vosque ipsos hortari, ut die dominica de Passione huius anni alteram Missam, quae erit votiva pro remissione peccatorum, ad mentem Nostram celebretis, nisi ea ad mentem Episcopi vel pro populo sit peragenda. Qui vero quavis ex causa huiusmodi privilegio non utentur, Missam eiusdem diei dominicae celebrabunt ac saltem supra explicata optata Nostra in eucharistico sacrificio enixe Deo commendent. Christifideles autem, qui pro mutua mystici Corporis Christi membrorum coniunctione tristia laetave Ecclesiae semper participare debent, a vobis arcessiti, quam plurimi eadem dominica die altaria circumsaepiant atque, causae gravitatem et momentum aeque perpendentes, flagrantiore studio Deum obsecrent orentque ac se, conferto agmine, caelesti dape reficiant.

Neque dubitamus, quin quod petimus incensissima cum religione et pietate omnes facturi sitis ac Deo simul adhibituri sitis supplicationes et preces, ut, ablatis noxiis, ad communia pacis vota feliciter implenda, caelestis caritatis aura in Christo renovet omnia. Valde demum confisi fore, ut optatis Nostris satis libenter fiat, vobis atque dilectis sacerdotibus et fidelibus, vestrae vigilantiae concreditis, qui proposito a Nobis munere fratrum amatores se exhihebunt, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii pignus, impertiinus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XI Februarii anno MCMXLIX Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
  Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 413 - 417
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana