Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER GRAVISSIMAS*

SANCTA CATHARINA, SENENSIS VIRGO, PRO MULIERIBUS
IN ITALIA INFIRMIS ADMINISTRANTIBUS ET SANCTA CATHARINA,
VIDUA IANUENSIS, PRO ITALICIS NOSOCOMIIS,
PATRONAE COELESTES DECLARANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter gravissimas multiplicesque curas quibus apostolico ministerio fungimur in ea praecipue continenti pastoralis sollicitudinis vigilantia incumbere satagimus, quae spirituali christifidelium bono provehendo opportune prospiciant. Hoc sane ductu consilio, cum Unionis Catholicae pro infirmis sublevandis Praeses Generalis, vota quoque ceterorum coetuum infirmis adsistentium depromens, enixis precibus Nos rogaverit ut tam Sanctam Catharinam Senensem quam Sanctam Catharinam Ianuensem peculiares mulierum infirmis ministrantium nosocomiorumque apud Deum Patronas declarare dignaremur, Nos precibus huiusmodi ultro libenterque annuendum censemur. Decessor sane Noster rec. mem. Pius PP. XI, inspectis etiam Litteris Leonis PP. XIII iam m. Iulii an. MDCCCLXXXVI sub anulo Piscatoris datis, de Sanctis Ioanne de Deo et Camillo de Lellis Hospitalium et infirmorum Patronis, omnium infirmariorum utriusque sexus eorumdemque consociationum ubique terrarum tunc et in posterum existentium coelestes Patronos constituit. Nobis autem huiusmodi vestigia prementibus peropportunum adhuc videtur italicis quoque mulieribus infirmariis peculiaria praebere caelicolarum facinora, quibus ipsae permotae in aegrotantibus curandis christiano spiritu plane inflammentur, easdemque Sanctarum, quas ipsae postulant Patronas, amoris aestu iugiter flagrantium auxilio factisque roborare. Sancta enim Catharina, Vidua Ianuensis, contemptu mundi et caritate in Deum insignis, in Ligustinae regionis infirmos sublevandos ac nosocomia fundanda diu incubuit; Sancta vero Catharina, Virgo Senensis, quam Nos ipsimet in praecipuam Italicae Nationis Patronam constituimus, iugiter in proximum mirabili caritate incensa, nullis laboribus curisque pepercit ad spirituale temporaleque aliorum bonum procurandum. Utriusque propterea ex italico sanguine natae egregia bene proponenda sunt exempla, procellosis praesertim hisce temporibus, ad imitanda italicis mulieribus quae aegrotantium curam habentes in difficili munere suo certe earundem Sanctarum auxilium tutelamque poscere non deerunt. Quapropter audito quoque Venerabili Fratre Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Praenestino Episcopo, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctorum Camilli de Lellis ac Ioannis de Deo, quos supra memoravimus, principali Patronatu retento, Sanctam Catharinam Senensem Virginem pro mulieribus infirmis ministrantibus in Italia et Sanctam Catharinam Viduam Ianuensem pro nosocomiis item italicis Patronas apud Deum Coelestes secundarias eligimus, declaramus et constituimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec volumus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugitur extare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV m. Septemhris an. MCMXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
 Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 391-392
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana