Index   Back Top Print


PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

SPIRITUS DOMINI*

BEATAE FRANCISCAE XAVERIAE CABRINI, FUNDATRICI
INSTITUTI MISSIONARIARUM A SACRO CORDE IESU,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Spiritus Domini, qui ubi vult spirat (Ioan. III, 8), quum per praeclara electorum suorum gesta orbem terrarum sui amoris fulgurat igne, aliquas solet seligere animas, naturae profuse exornatae donis, pie sancteque flagrantes, arduae, cui Ipse praedestinavit, missionis haud trepidas; quin immo arcano Ille suae providentiae consilio abunde eis naturae et gratiae munera largiendo, illas praeparat, informat, dirigit, illuminat, confortat, sustinet, ut suorum sint consiliorum ministrae et sui veluti operis reddantur sociae, et ita ad sanctitatis culmen eas fortiter ac suaviter perducit. Novum quidem praeclarumque electorum istorum exemplar hodie Nobis, Sancto illo Divino Spiritu afflatis, christifidelibus proponere datum est, humilem sane sed virtute grandem fortemque mulierem, Franciscani Xaveriam Cabrini, Instituti Missionariarum a Sacro Corde Iesu Fiindatricem, qui nostra aetate mirum in modum vere effinxit et aequabit sacrorum bibliorum mulierem fortem, quae «accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum, manum suam misit ad fortia; manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem» (Prov. XXXI, 17-21).

In dioecesis Laudensis, in Insubria, oppido a Sancto Angelo nuncupato, quinta decima die Iulii mensis, anno Domini millesimo octingentesimo quinquagesimo, piis Illa honestisque coniugibus Augustino et Stella Oldini, postrema inter tredecim liberos orta, eadem die lustrali aqua abluta est, eique Maria Francisca nomina, sunt imposita; nomen vero Xaveriam, ob peculiarem suam erga Sanctum Franciscum Xaverium fulgidissimum missionariorum. exemplar, devotionem, sibi ipsa postea assumpsit.

Iam cito illius pueritia eximia effulget pietate christianisque ornatur virtutibus; salutari Dei timore suffulta, puerula facile discernitur sua in parentes obedientia, docilitate, sollertia, praesertim vero spiritu orationis; quare silentium et sui occupationem appetit, aliena semper a puerilibus suae aetatis oblectamentis evincitur, docili de cetero alacrique animo maiori natu sorori nomine Rosae obsequens, quae una cum matre pietatis magistra ipsi exstitit.

Haud mirum itaque quod vix sex annos nata puella poenitentiae sacramentum frequentare coeperit, ardenter concupierit Angelorum Pane vesci atque missionalem vitam sibi exoptaverit. Prima die Augusti rnensis, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo octavo, ab Episcopo Laudensi Caietano Benaglia Sacro Chrismatis sacramento linita, Sancti Spiritus attactum, uti illa postea fassa est, vehementius persentire coepit; sequenti anno, solemni Paschatis die, angelico nitens candore, sacram synaxim primum recepit.

Exinde adolescentula iam in dies erga Deum ferventior, undecim annos agens, confessario adprobante, Divino Sponso virginitatis voto se dicavit, quod votum sexennio post in perpetuum iterat. Frequentiori interim Sacramentorum usu suam alit virtutem et pietatem; studio vero rudimentorum litterarum, quibus a sorore Rosa primum imbuitur, praeclara naturae dona exercet, quae dein in collegio Filiarum a Sacro Corde Iesu in Arluno pago adeo perficit ut, egregie superatis periculis, ludimagistrae diploma consecuta sit.

Prae ceteris geographiae studium diligebat ac saepe saepius in tabulis illas missionum regiones exquirere solebat, erga quas desiderio alliciebatur, et pari futurae suae missionis instinctu, animi levandi gratia, ad rivi Venera aquas chartaceas naviculas violis repletas deducebat, animo effingens Sorores Missionarias in Sinas expedire. Virtutibus ac eruditione exornata e collegio domum revertitur paternam, ubi, haud pristinum admittens fervorem, operibus immo paroecialibus adauget, sive puellis in catechesi erudiendis, sive aegrotis invisendas atque curandis, sive indigentibus sublevandis, rara ubique suae pietatis caritatisque specimina praebuit, heroicam immo virtutem: prodidit, quum derelictam cancerosam mulierculam constanti sui abnegatione ad mortem usque peramanter curat totique viribus sublevat, quumque deinde variolarum contagio corripitur cum aegrotis succurrit in Laudensi civitate.

Vicesimum agens annum, parentibus orbata et ab omni familiae vinculo soluta, pristinam vocationem, illa, quae Tertio Franciscali Ordini iampridem sese adscripserat, in aliqua iam constituta religiosa familia cupiens absolvere, Congregationem Filiarum a Sacro Corde Iesu, dein vero Canossianarum Institutum ingredi exposcit; intentum autem minime attingens, eo quod, nimis pretiosa cum esset virtuosae iuvenis actuositas, loci parochus eius proposito obstitit et proinde illam maluit in oppidum Vidardo mittere, ubi aegrotantis cuiusdam ludimagistrae vices gereret. Fere biennium, curioni suo obediens, magisterium magna cum laude gessit; occasionem nacta eximium zelum ostendit nedum in erudiendis scholastice puellis, vero in iisdem ad pietatem solide informandis, quinimmo ad Deum convertit ipsum civili administrationi praepositum, qui iam religioni infensus neque bonis moribus praecellebat.

Augusto mense anni millesimi octingentesimi septuagesimo quarti Cotteneum se contulit, ab huius civitatis parocho Antonio Serrati advocata, ut ad pietatem informaret hospitium quoddam orphanorum, Domum Providentiae appellatum, ubi sex per annos orp.hanotrophio praefuit, iuvenes apostolico suo imbuens studio, virtutum exercitio ita proficiens, ut ab Episcopo Laudensi, Dominico Gelmini, una cum quibusdam sociis tria vota religiosa simplicia perpetua, cui quartum addidit perfectionis, in manibus praefati Antonii Serrati emittere obtinuerit, et ab eodem Episcopo, qui eximiam mulieris prudentiam admirabatur, domus Divinae Providentiae Antistita constituta sit.

Sed non sine Dei consilio factum est ut, gravibus exinde exortis difficultatibus quarumdam sororum culpa, quae iam antea domum illam rexerant, communitas illa a Laudensi Praesule dissoluta sit; quibus tamen adiunctis Francisca Xaveria heroicam ostendit caritatem, invictam animi fortitudinem, humilem etiam obedientiam ac miram longanimitatem. Episcopus proinde illam minime dereliquit, quinimmo ei auctor fuit ut novum Missionalium Sororum institutum fundaret, quo apostolicum suum zelum libere valeret expendere.

Dei Famula Episcopi consilium, in quo divinam novit voluntatem, Iubenti animo sequuta, domum emit, quae Franciscanum fuerat conventus, eversionis legibus, Napoleone imperatore, clausus, apud parvum Cottonei populare Beatae Mariae Virginis Gratiarum Sanctuarium ibique die quarta decima Novembris mensis, anno millesimo octingentesimo octogesimo, prima iecit novi Instituti fundamenta, quod Missionariarum a Sacro Corde Iesu nuncupandam voluit, cuius scopus esset, praeter suorum membrorum sanctificationem, Sacratissimi Cordis Iesu glorificatio et animarum bonum tam inter fideles quam inter infideles. Hocce itaque Instituto canonice fundato et constituto, Dei Famula, pro apostolico quo flagrabat missionali studio, in Sinis primum, ad Evangelii praecones illic adlaborantes opere et sermone alacriter adiuvandos, Missionem aliquam constituere exoptabat; sed consilio praesertim et hortatu Servi Dei Ioannis Baptistae Scalabrini, Episcopi Piacentini, de Ecclesia ac civitate merentissimi viri, qui popularibus suis in longinquas Americae regiones commigrantibus religiosa subsidia providendis novum et ipse Institutum nuper fundaverat, atque auctoritate demum suffulta fel. rec. Leonis Papae Tertiidecimi, Praedecessoris Nostri, qui illam non ad orientem sed ad occasum potius vertere oculos suaserat, ad Americae Septentrionalis regiones, pergere constituit.

Instituti exordia valde difficilia et humillima fuere; attamen, sicut evangelicum granuin sinapis, quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius (Matth. XIII, 32), ita Institutum a Famula Dei Francisca Xaveria Cabrini fundatum, sapientissimis legibus, constitutionibus, praeceptis consiliisque ab ipsamet provisum, quae valde temporibus accommodata adhuc videntur, brevi quidem tempore per eius potissimum heroicam actuositatem, Deo favente, mirum in modum crevit et in orbem propagatum est adhuc ipsa vivente, ita ut ad septem et sexaginta domos rite conditas et constitutas ad fundatricis obitum numerarentur. In gravi suo supremae moderatricis munere, quod Apostolicae Sedis auctoritate usque ad mortem obivit, observantissima erga Romanum Pontificem et Ecclesiarum Praesules semper fuit, nihil sibi et filiabus suis spiritualibus proposuit nisi Dei gloriam verbo et exemplo provehere quam maxime, pro Iesu amore, in cuius Sacratissimo Corde semper et unice confisa iuxta Apostoli verba «Omnia possum in eo qui me confortat» (Philipp. IV, 13), omnia fortiter et suaviter andere et sustinere, omnia aggredi, quae ad animarum salutem perduceret. Incredibile sane est quot labores, licet tenui valetudine afflicta, pertulerit, quot itinera per Europam et Americam peregerit ut religiosarum domos institueret, ut puellarum christianam educationem promoveret, ut proximi bonum curaret; sed praesertim omnium admirationi fuit, acatholicis ipsis haud exclusis, ardentissima eius missionalis operositas erga miserrimos operarios italicos, qui, paupertate pressi in Americanas regiones transmigrare coacti, despectui tunc habebantur, sine templo, sine scholis, sine nosocomiis, spirituali auxilio omnino destituti, quos materna caritate ipsa complectitur, curat, religiose sublevat, pericula virili animo spernens, incessanter occasiones illis benefaciendi sibi comparando; ita ut iure meritoque Italorum emigrantium mater appellata sit, quippe quae vere utpote teneram matrem erga miserrimos illos quos memoravimus operarios eorumque liberos continenter sese ostendit. Quod si tanta actuositate tantoque apostolico zelo pro Dei gloria et animarum salute Famula Dei Francisca Xaveria toto vitae suae decursu adlaboravit, mirandum haud est quod heroicae ab omnibus habeantur tum theologales tum cardinales virtutes ab eadem indesinenter exercitae, adeo ut adhuc vivens praeclarae sanctitatis fama floreret.

Quarum omnium eximiis virtutum meritis exornata, unice semper confisa in Sacro Corde Iesu, quod quasi fulgida fax in eius animo eluxit, omnesque eius vitae direxit actiones, quasi fornax ardens suae caritatis flammas in eius corde incendit, et vexillum fuit, ab illa in altum elatum et novae suae Congregationi quasi militiae ad animarum salutem comparatae traditum, die vicesima secunda Decembris mensis, anno millesimo nongentesimo decimo septimo, Chicagiae, dum in hac urbe in nosocomium amplificandum, licet fracta laboribus, incumberet, piissime e vita repente migravit, aetatis suae anno sexagesimo septimo. Eius mortis nuncio magnus fuit ad corpus visendum concursus : quamplurimi convenerunt christifideles, sacerdotes in primis et ipse Archiepiscopus Chicagiensis, qui flexis genibus orabant, omnesque in venerationis signum aliquid exquirebant quod aliquo modo ad Dei Famulam pertinuerit. Apud Italorum praesertim emigratorum coloniam, quorum Sancta dicebatur obiisse, magnus fuit generalisque luctus; omnesque ephemerides maximis demortuam extulerunt laudibus.

Exsequiis, magna cleri, religiosarum familiarum populique frequentia primum Chicagiae et paucos post dies Neo-Eboraci, quo exanime corpus translatum fuit, persolutis, die secunda Ianuarii mensis, subsequenti anno, veneratae exuviae ad locum vulgo West-Park, non longe a Neo- Eboraco, transvectae, in parva capella ad hoc extructa pie repositae fuere. Nunc vero, a die nempe tertia Octobris mensis anni millesimi nongentesimi trigesimi tertii, corporis Servae Dei recognitione rite peracta, e primo sepulcro in Neo-Eboracensem urbem mortales tantae mulieris exuviae translatae, in Oratorio Religiosae Domus Fort Washington Ave, 190 Street, in pace Christi quiescunt.

Sanctitatis fama, quam dum viveret Dei Famula Francisca Xaveria Gabrini apud omnes cuiusvis gradus et conditionis, quibus nota erat, apud etiam acatholicos merito sibi compara verat, post eius mortem, quin elanguerit, numquam interrupta, quin immo in dies aucta est. Quare ad eiusdem Beatificationem obtinendam in ecclesiasticis curiis Chicagiensi et Laudensi informativi processus instituti, atque rite absoluti, ad Sacram Rituum Congregationem transmissi sunt. Servato dein iuris ordine, et Servae Bei scriptorum revisione rite peracta, instante dilecto Filio Augustino a Virgine, Ordinis Ss. Trinitatis Redemptionis Captivorum, sollerti introducendae Causae Postulatore, attentis plurium Cardinalium, Sacrorum Antistitum, Religiosarum Familiarum Moderatorum, nec non cuiusvis ordinis virorum spectabilium postulatoriis litteris, introductionis Causae Commissio die Martii mensis trigesima, anno millesimo nongentesimo trigesimo primo a ven. mem. Pio Papa Undecimo, Praedecessore Nostro, signata est.

Apostolicis deinde processibus in memoratis dioecesibus nec non in alma hac Nostra Urbe biennio post rite constructis, pro quorum iuridica vi octava et vicesima die Ianuarii mensis anno millesimo nongentesimo trigesimo sexto editum fuit decretum, dispensatione insuper concessa a canonis Iuris Canonici bismillesimi centesimi primi praescripto, quum nondum quinquaginta anni a Servae Dei obitu defluxerint, ceterisque dé iure servatis, in Antepraeparatoria Congregatione coram dilecto Filio Nostro S. R. B. Cardinale Alexandro Verde, Causae Ponente seu Relatore, praefato anno, die sexta decima Iunii mensis habita, de virtutibus in gradu heroico pertractatum est; super quibus iterum sexta die Aprilis mensis, sequenti anno, in Preparatoria Congregatione coram Patribus Cardinalibus, denique in Generali Congregatione coram praefato Summo Pontifice sexta et vicesima die Octobris mensis eodem anno, idem Pater Cardinalis Causae Relator dubium proposuit discutiendum an constaret de virtutibus theologalibus et cardinalibus earumque adnexis, in gradu heroico a Famula Dei Francisca Xaveria exercitis. Idem Summus Pontifex, exceptis tum Patrum Cardinalium tum Officialium Praelatorum Patrumque Consultorum votis, suam sententiam edere distulit eo fine, ut ab omnibus una secum ingeminarentur preces ad maius caeleste lumen a Deo implorandum; quam sententiam suam edere statuit ad diem faustissimam Solemnitatis Praesentationis B. M. V., ad postremam scilicet Dominicam post Pentecosten. Quocirca ad se accitis cl. mem. Cardinale Laurenti, Sacrae Rituum Congregationis tunc Praefecto, atque quem supra memoravimus Alexandro Cardinale Verde, Causae Ponente seu Relatore, nec non dilectis Filiis Alfonso Carinci eiusdem Congregationis a Secretis et Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali, divina Hostia pientissimi litata, Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum cum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine earumque adnexis Venerabilis Franciscae Xaveriae Cabrini, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur, decrevit.

Anno subsequenti ab huius decreti promulgatione ad eiusdem Dei Famulae Beatificationem obtinendam quaestio agitata est de duabus vere mirandis sanationibus Sacrae Rituum Congregationi exhibitis, quae veri miraculi characteres praeseferre dicebantur; ambabus in ipsa America, in qua ad Dei gloriam et animarum bonum, pro Italis potissimum, illuc commigrantibus, tantopere Dei Famula adlaboravit, eius apud Deum implorata intercessione, effectis. Omnibus itaque servatis de iure servandis, idem quem supra memoravimus Praedecessor Noster Pius Papa undecimus solemni Decreto, die tricesima prima Iulii mensis eiusdem anni Castri Gandulphi edito, Constare edixit de duobus mïraculis a Deo, Venerabili Francisca Xaveria Cabrini intercedente, patratis; nempe : de instantanea perfectaque sanatione cum Sororis Delphinac Grazioli ab insanabilibus adhderentiis pyloricis ac duodenalibus, tum infantis Petri Smith a compieta et perpetua caecitate ob gravissimas ustiones cor nearum et organorum visus. Paulo post, die videlicet sexta Augusti mensis, idem Romanus Pontifex, iisdem adstantibus quos supra diximus Patribus Cardialibus et S. Congregationis Rituum a Secretis et Fidei Promotore Generali, tuto procedi posse ad solemnem eiusdem Venerabilis Franciscae Xaveriae Beatificationem edixit. Cuius sollemnia in Patriarchali Basilica Nostra Vaticana die tertia decima Novembris mensis, eodem anno, editis ab eodem Pontifice Apostolicis sub anulo Piscatoris Litteris, ingenti pompa et populi concursu celebrata sunt.

Vix hisce peractis, non paucae gratiae obtentae et miracula ferebantur ab omnipotente Deo patrata, novensilis Beatae patrocinio implorato. Quapropter de Causae reassumptione ad eiusdem Beatae canonizationem obtinendam a solertissimo quem antea memoravimus Causae Postulatore ad hanc Sedem Apostolicam oblatae sunt preces, quibus Praedecessor Noster Pius Papa Undecimus benigne annuens, reassumptionis Causae Canonizationis Commissionem die vicesima prima Iunii mensis, sequenti anno, sua manu signavit. Remissionales porro Litterae ad Episcopum Laudenseni missae sunt ut apostolica auctoritate processus construeret super duabus prodigiosis sanationibus, quae in ipsa Laudensi civitate evenisse dicebantur.

Altera e duabus istis sanationibus ita breviter describitur: Paulus Pezzini, Iosephi filius, iam ab anno millesimo nongentesimo decimo quarto ex ustione, ab nitrati argenti solutionis irrigatione effecta, cystica sclerosi laborabat. Februario mense anni millesimi nongentesimi trigesimi noni gravissima bilaterali pneumonitide acutaque glomerulo-nephrite fuit affectus, quae eum fere ad mortis limen adduxerant. Humanis remediis adhibitis incassum cedentibus, nullaque medicorum iudicio sanationis spe affulgente, dum magis morbus saeviebat et in agonico aegrotus videbatur statu, eo ferventiores ad intercessionem Beatae Franciscae Xaveriae Cabrini unice effundebantur preces, quas misericors Deus benigne exaudivit: die namque vicesima Februarii instantanea perfectaque sanatio obtenta fuit non solum a cystite chronica vesicali cum sclerosi, verum etiam a laetari pneumonitide bilaterali et uremia. Eumdem meliori valetudine post obtentam sanationem frui, qua ante aegritudines fruebatur, tabulae radiographicae ostenderunt, atque duo periti physici sub iuramenti fide deposuerunt. Miraculum sine haesitatione tum medicus a cura, tum tres S. Congregationis Rituum periti fassi sunt.

Sanatio altera ita evenisse dicitur: Hector Pagetti, Innocenti filius, tam gravi osteo-periostite, fortasse tuberculari, in dextero pede idficiebatur ut a duobus medentibus necessaria edicta fuerit ossis rasio. Primis Augusti mensis diebus anni millesimi nongentesimi trigesimi noni, dum morbus magis ingravescebat, novendiales preces semel atque iterum fusae sunt ante Beatae Franciscae Xaveriae imaginem eiusque reliquiam, in aegroti cubiculo in venerationem expositas, eiusdemque Beatae patrocinium unice invocatum est ad sanationem obtinendam ; quae quidem in instanti perfecteque evenit : medicus enim, qui decima nona illius mensis die postmeridianis horis, morbum in tota sua malitia invalescentem viderat, nimirum: fìstulam morbida sanie manantem, pedem tunndum et aegrotum acri vexatum dolore animadverterat, antemeridianis sequentis diei horis fistulam clausam novaque pelle obtectam, pedem non amplius tumidum, liberumque in motibus, quasi numquam fuisset morbo attactum, invenit, verum proinde miraculum celebrans; prout tres periti ex officio adlecti sanationem instantaneam et perfectam edixerunt. De binis istis miraculis, uti de more, disceptationibus praehabitis tum in antepraeparatoria, quam vocant, tum in praeparatoria congregatione, tum in generalibus comitiis coram Nobis habitis die quarta Maii mensis, anno millesimo nongentesimo quadragesimo tertio, in quibus Patres Cardinales Sacris Ritibus tuendis praepositi, Officiales Praelati et Consultores favorabile suum edidere suffragium, Nos tandem die vicesima Iunii mensis eodem anno in festo Ss. Trinitatis, ad Nos arcessiri iussimus Venerabilem Fratrem Notrum Carolum S. R. E. Cardinalem Salotti, Episcopum Praenestinum, S. C. Rituum Praefectum, dilectum Filium Nostrum Alexandrum S. R. E. Cardinalem Verde, Causae Relatorem, nec non dilectos Filios Alfonsum Carinci, S. C. Rituum a Secretis, et Salvatorem Natucci, Fidei Promotorem Generalem, iisque adstantibus, sacra Hostia rite litata, decrevimus: Constare de instantanea perfectumque sanatione cum Pauli Pezzini a chronica sclerosi cystica, a gravissima bilaterali pneumonitide nec non a glomerulo-nephrite acuta, tum Hectoris Pagetti a gravi osteo-periostite in pede dextero.

Item, praefata servata forma, iisdemque adstantibus coram Nobis memoratis Patribus Cardinalibus, S. Rituum Congregationis a Secretis et Fidei Promotore Generali, die vicesima septima Februarii mensis subsequentis anni, Dominica prima in Quadragesima, tuto procedi posse ad Beatae Franciscae Xaveriae Cabrini sollemnem Canonizationem ediximus. Verum ut in re tanti momenti ordo servaretur, a Pontificibus Praedecessoribus Nostris sapientissime constitutus, biennio post ab edito praefato Decreto, bellico tandem seposito furore, quamvis veri nominis pax fatigato ac trepido humano generi nondum affulgeret, venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales ad decimam octavam mensis Februarii huius anni in Consistorium Secretum apud Nos convocavimus; in quo primum praeclarissimos duos ac triginta viros, de re catholicadeque patria cuiusque sua meritissimos, e quinque terrarum orbis partibus adlectos, in Patrum Cardinalium Collegium adscripsimus; haud paucas deinde vacantes Ecclesias suo providimus Pastore; ac demum, praehabito a venerabili Fratre Nostro Carolo S. R. E. Cardinale Salotti, Sacrae Congregationis Rituum Praefecto, sermone de vita et miraculis Beati Ioannis de Britto, martyris, e Societate Iesu, Beati Bernardini Realino, confessoris, ex eadem Societate Iesu, Beatae Ioannae Elisabeth Bichier des Ages, virginis, confundatricis Filiarum a Cruce, vulgo Sororum Sancti Andreae, nec non Beatae Franciscae Xaveriae Cabrini, virginis, fundatricis Sororum Missionalium a S. Corde Iesu; ac, recensitis actis, quae in causis Beatificationis et Canonizationis eorumdem Beatorum et Beatarum Sacrorum Rituum Congregatio, praevio accurato examine, admittenda et approbanda censuit, Nos, adstantium Patrum Cardinalium singillatim suffragia exquisivimus et singuli iidem Patres Cardinales Suam aperuerunt sententiam atque ad legitimam Nos ipsarum causarum definitionem uno ore cohortati sunt.

Subsequenti autem die vicesima prima Februarii, in Basilica Vaticana, Consistorium Publicum solemniter celebratum est, in quo pro praelatorum Beatorum et Beatarum Canonizatione per dilectos Filios sacrae Consistorialis aulae Advocatos, brevi de vita, virtutibus et miraculis eorumdem; Beatorum relatione praehabita, uti de more institerunt ; quam perora tionem pro Beatae Franciscae Xaveriae canonizatione illustris advocatus Aloisius Philippus Re egit. Nos vero, quamvis iam optime noscere diximus quatuor Beatos illos Caelites, quorum causam diserte Advocati egerunt, dignos omnino esse qui sanctitudinis palma decorentur, verumtamen, ut rite omnia ex translaticio more eveniant, non ante incommutabile iudicium Nostrum laturos esse, quam in Consistorio Semipublico, quod vocant, omnes, qui in Urbe adfuturi sint, Purpurati Patres, Patriarchae, Archiepiscopi et Episcopi suam Nobis sententiam aperuerint. Interea vero adstantes omnes adhorta ti sumus ut, supplicibus admotis ad Deum precibus, uberiora Sancti Spiritus lumina menti Nostrae conciliarent. Curavimus interea ut singulis memoratis Antistitibus legitimi commentarii mitterentur, in quibus Beatorum Ioannis de Britto martyris et Bernardini Realino confessoris, et Beatarum Virginum Ioannae Elisabethae Bichier des Ages et Franciscae Xaveriae Cabrini vitae curriculum, praeclara eorum gesta ac patrata a Deo, eorum patrocinio invocato, miracula breviter descripta essent, atque acta omnia in ipsorum Beatorum Canonizationis causis notata. Venerabiles itaque cum Patres Cardinales tum Antistites illos apud Nos die tertia decima proxime elapsi Iunii mensis in Consistorio semipublico convocavimus eosque allocuti, ipsorum sententiam Nobiscum communicare vellent rogavimus. Exceptis autem adstantium suffragiis, laetati sumus admodum concordibus eos vocibus animisque una Nobiscum consentire. Decrevimus igitur quatuor memoratis Caelitibus summos decernere sanctitatis honores; id quidem, ad Beatam Virginem Franciscam Xaveriam Cabrini quod attinet, sollemnibus caeremoniis, in Vaticana Basilica die hac, septima nempe mensis Iulii facere statuimus ; ad ceteros vero quod pertinet cum primum opportunitas ac facultas daretur. Interea autem adstantes omnes adhortati sumus, ut supplicibus Deo instare precibus ne désistèrent, ut ex hisce faustitatis eventibus cum Catholicae Ecclesiae, tum humanae consortioni universae, tam perturbatae in praesens ac trepidae, uberes oriantur salutaresque fructus. De quibus omnibus, ut acta iuridica conficerentur, uti de more Consistorialis Aulae Advocatis rogantibus, Protonotariis Apostolicis qui adstabant mandavimus. Quum ergo haec a Nobis praestituta dies auspicatissima Canonizationi huic celebrandae advenerit, omnes cum saecularis tum regularis cleri ordines, complures Romanae Curiae Praesules et Officiales, venerabiles Fratres Abbates, Episcopi, Archiepiscopi et Patriarchae, venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales in Patriarchalem Vaticanam Basilicam Nostram magnifico ornatam apparatu et innumeris respondentem Lycnis, ac maxima christifidelium stipátam frequentia, quos inter complures ex totius orbis catholici partibus, ex Italia praesertim et America, plurimae ex Instituto Missionariarum a Sacro Corde Iesu sorores cum merentissima earum Moderatrice Generali, plures ex'institutis ac societatibus religiosis, nec non multi ex Insubriae dioecesibus fideles, quos inter duo etiam viri, qui Beatae patrocinio prodigiosam sanationem ab omnipotente Deo obtinuerant, una cum suo medente a cura, et Nos Ipsi, solemni pompa, psalmos, laudes et Sanctorum litanias cantantes ingressi sumus. Nos autem, brevi ante altare maximum effusa prece, ad Cathedram Nostram perreximus ibique sedimus. Porro, praestita Nobis ab adstantibus Patribus Cardinalibus et Antistitibus obedientia, mox sollemnis Canonizationis ritus initium habuit. Venerabilis itaque Frater Noster Carolus Cardinalis Salotti, Episcopus Praenestinus, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus, huic Canonizationi procurandae praepositus, perorante eius nomine dilecto Filio Aloisio Philippo Re, Consistorialis Aulae Advocato, instanter, instantius et instantissime a Nobis expostulavit ut. Beatam Franciscam Xaveriam Cabrini, Virginem Instituti Missionariarum a Sacro Corde Iesu Fundatricem, in sanctorum album per inerrans oraculum Nostrum referremus. Nos vero, cum de tanto ageretur negotio, ad hoc pervenire noluimus, nisi prius fervidae ab omnibus ad Sanctum Divinum Spiritum preces admoverentur, ut ab eo menti Nostrae supernae lucis copia magis magisque affulgeret.

Quod quidem a Nobis et a cunctis qui aderant pientissime actum est. Tum dein, omnibus quidem stantibus, Nos vero in Cathedra sedentes, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, Canonizationis formulam ita sollemniter pronunciavimus:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, dd exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita, et, divina ope saepius implorata, ac de venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe existentium consilio, Beatam FRANCISCAM XAVERIAM CABRINI Sanctam esse decernimus, et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia universali illius memoriam quolibet anno, die eius natali, nempe vicesima secunda Decembris, inter sanctas Virgines non Martyres pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Qua Canonizationis formula a Nobis prolata, precibus annuentes venerabilis Fratris Nostri quem antea memoravimus Caroli Cardinalis Salotti per praefatum Advocatum Aloisium Philippum Re Nobis porrectis, de hac ipsa Canonizatione publicum instrumentum Protonotariis Apostolicis construendum mandavimus atque Decretales hasce Litteras confici expedirique iussimus. Debitas deinde omnipotenti Deo gratias agentes, hymnum Te Deum, una cum clero et universo populo gaudio exsultantibus, devote decantavimus.

Novensilis deinde Sanctae primum patrocinio invocato Nos adstantes venerabiles Fratres et dilectos Filios homilia allocuti sumus, in qua breve de Sancta Francisca Xaveria teximus praeconium, eius virtutem ac magnifica gesta recolentes, et illam ad imitandum hortati sumus non solum sacras virgines, quae eam legiferam matrem atque magistram sequuntur, sed omnes christifideles, qui profecto habent cur eins virtutes intueantur et imitentur. Discant praeterea ab ea —diximus — quae non modo almam suam terram flagrantissimo amore prosecuta est, sed alienis, etiam regionibus suae caritatis suaeque navitatis fructus indefessa impertiit —.nationes omnes omnesque gentes unam dumtaxat efficere familiam; quae quidem non obscura ac túrbida simultate, non aeternis ob acceptas iniurias inimicitiis disiungenda ac dissolvendi est, sed fraterno illo amore copulanda, qui ex Iesu Christi praeceptis divinoque exemplo suo oriatur oportet. Id impetret a «Pacis Principe» nostroque omnium Patre novensilis haec sancta virgo, ita quidem ut restincto tandem odio, pacatis animis, ac privatis publicisque rebus non effrenato propriae cuiusque utilitatis studio disiectis, sed iustitia aequitateque compositis, pax veri nominis, ex qua communis proflciscatur cotidie auctior prosperitas, humanae consortioni arrideat. Amen.

Qua homilia a Nobis pronunciata, apostolicam benedictionem et plenariam peccatorum indulgentiam adstantibus omnibus peramanter imperii vimus et Sacrum deinde solemne litavimus. Splendidis itaque caeremoniis istis Beatae Franciscae Xaveriae Cabrini Canonizationis ritus felicem habuit exitum.

Omnibus ergo quae inspicienda erant bene perpensis, certa scientia atque de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine omnia et singula, quae in his Decretalibus Litteris uti supra memoravimus, iterum confirmamus, roboramus, statuimus, decernimus universaeque Ecclesiae denunciarnos. Volumus insuper ut earumdem Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis et sigillo munitis, eadem prorsus habeatur fides, quae hisce praesentibus haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Si quis vero Decretales has Litteras Nostras definitionis, decreti, adscriptionis, mandati, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel eis contraire aut attentare praesumpscrit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo sexto, die septima Iulii mensis, Pontificatus Nostri anno octavo.

Ego PIUS,
Catholicae Ecclesiae Episcopus.

 

Ego IANUARIUS Episcopus Ostiensis et Albanensis Cardinalis GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE, Sacri Collegii Decanus.

Ego FRANCISCUS Episcopus Tusculanus Cardinalis MARCHETTI SELVAGGIANI.

Ego CAROLUS Episcopus Praenestinus Cardinalis SALOTTI.

Ego HENRICUS Episcopus Sabinensis et Mandelensis Cardinalis SIBILIA.

Ego EUGENIUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT.

Ego CLEMENS Episcopus Veliternus Cardinalis MICARA.

Ego ALEXANDER tituli S. Mariae in Cosmedin Presbyter Cardinalis VERDE.

Ego AUGUSTUS tituli S. Mariae de Pace Presbyter Cardinalis HLOND.

Ego ALOISIUS tituli S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis LAVITRANO.

Ego Fr. RAPHAËL CAROLUS tituli S. Praxedis Presbyter Cardinalis ROSSI.

Ego PETRUS tituli S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FUMASONI BIONDI.

Ego FRIDERICUS tituli S. Mariae de Victoria Presbyter Cardinalis TEDESCHINI.

Ego FRANCISCUS tituli S. Caeciliae Presbyter Cardinalis MARMAGGI.

Ego DOMINICUS tituli S. Apollinaris Presbyter Cardinalis JORIO.

Ego MAXIMUS tituli S. Mariae in Porticu Presbyter Cardinalis MASSIMI.

Ego. ADBODATUS IOANNES tituli S. Priscae Presbyter Cardinalis PIAZZA.

Ego IOSEPH tituli S. Mariae in Via Lata Presbyter Cardinalis PIZZARDO.

Ego BENEDICTUS tituli S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis. ALOISI MASELLA.

Ego NICOLAUS S. Nicolai in Carcere Tulliano Protodiaconus Cardinalis CANALI, Poenitentiarius Maior.

Ego IOANNES S. Georgii in Velo Aureo Diaconus Cardinalis MERCATI.

Ego IOSEPH S. Eustachii Diaconus Cardinalis BRUNO.

      Pro. S. R..E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE
      Decanus S. Collegii

PAULUS Card. BERTOLI
S. Rituum Congr. Praefectus

Vinventius Bianchi-Cagliesi
Apostolicam Cancellariam Regens

Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc., Dec. Protonot. Apost.
Ludovicus Kaas, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XXXIX (1947), n. 2, pp. 41-54

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana