Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

EPISTULA APOSTOLICA

QUAMQUAM*

AD REV.MUM FERDINANDUM URQUIA, ABBATEM GENERALEM
 CONGREGATIONIS SS. SALVATORIS LATERANENSIS; REV.MUM GEBARDUM
 KOBERGER, ABBATEM GENERALEM CONGREGATIONIS CANONICORUM
 REGULARIUM LATERANENSIUM AUSTRIACAE; REV.MUM ANGELINUM LOVEY,
 ABBATEM PRAEPOSITUM CONGREGATIONIS SS. NICOLAI ET BERNARDI
MONTIS IOVIS; EXC.MUM P. D. LUDOVICUM HALLER, EP. TIT. BETHLEMITANUM,
 SUPREMUM MODERATOREM CONGREGATIONIS HELVETICAE A S. MAURITIO
 AGAUNENSI; REV.MUM ENGELBERTUM EBERHARD, MODERATOREM
 GENERALEM ORDINIS FRATRUM EREMITARUM S. AUGUSTINI; REV.MUM
 EUGENIUM AYAPE A S. AUGUSTINO, MODERATOREM GENERALEM ORDINIS
 RECOLLECTORUM S. AUGUSTINI; REV.MUM RAIMUNDUM G. M. A SS.
 SACRAMENTO, MODERATOREM GENERALEM ORDINIS FRATRUM EREMITARUM
 DISCALCEATORUM S. AUGUSTINI: SEXTO DECIMO VOLVENTE SAECULO AB
 ORTU S. AUGUSTINI EPISCOPI, ECCLESIAE DOCTORIS.

 

DILECTI FILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Quamquam, ut iam Augustinus admonet (cfr. Serm. 287, 1, Migne, P. L. XXXVIII, 1301; Serm. 292, I, P. L. XXXVIII, 1320; Serm. 310, I, P. L. XXXVIII, 1412-13), Ecclesia non solet mortalem sanctorum caelitum celebrare ortum — excepta Beatissima Genetrice Iesu Christi eiusque Praecursore — attamen excelsa Hipponensis Episcopi sanctitas eiusque humanae divinaeque sapientiae fulgores eiusmodi sunt, ut eius natalis dies, sexto decimo ad finem vergente saeculo, praeteriri silentio omnino non possit. Ex laudabili autem, quod suscepistis, consilio, hoc eventum dignis celebrationibus in memoriam revocandi, duo potissimum optamus ac fore confidimus ut oriantur salutares fructus: ut nempe Augustini doctrina, qui non modo omnes suae aetatis errores acerrima ingenii acie ac peracuta argumentandi vi detexit, dissolvit, profligavit, sed ad redarguendas etiam ac refellendas nostrorum temporum fallacias optima instrumenta praebuit, in pleniore sua luce ponatur; itemque ut eximia eius virtus atque incensum eius apostolatus studium omnibus exemplo sint, iisque imprimis, qui in eius spiritualem subolem, religiosis nuncupatis votis, se adscitos profitentur.

Postquam piissimae suae matris lacrimis precibusque ad catholicae religionis integritatem unitatemque, Ambrosio consiliario et auspice ac divina aspirante gratia, felicissime revocatus fuit, tam citato gradu per evangelicae perfectionis viam et per omnium disciplinarum iter progressus est, ut omnium in aestimationem ac venerationem deveniret. Romani Pontifices eum summis extulerunt laudibus; sollemnia Ecclesiae Concilia, tum antiqua, tum recentiore aetate, non semel eius verba usurparunt ad catholicae religionis dogmata declaranda et in tuto ponenda; ac Santi Patres et Doctores, in defendenda ab erroribus christiana veritate, ad eius scripta saepissime confugerunt, sententias ex iisdem mutuantes validissimas ac sapientissimas. Itaque, ut pauca afferamus exempla, eum hisce verbis appellat Hieronymus: « In orbe celebraris; catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt; et quod signum maioris gioriae est, omnes haeretici detestantur » (Epist. 195; Migne, P. L. XXXIII, 891). Nostris autem temporibus Decessor Noster piae mem. Leo XIII, cum de Sanctis Patribus ageret, qui sua doctrina illustrarunt Ecclesiam, haec habet : « Omnibus veluti palmam praeripuisse visus est Augustinus, qui ingenio praepotens, et sacris profanisque disciplinis ad plenum imbutus, contra omnes suae aetatis errores acerrime dimicavit fide summa, doctrina pari. Quem ille philosophiae locum non attigit; imo vero quem non diligentissime investigavit, sive cum altissima fidei mysteria et fidelibus aperiret, et contra adversariorum vesanos impetus defenderet?. . . Quanta de angelis, de anima, de mente humana, de voluntate et libero arbitrio, de religione et de beata vita, de tempore et aeternitate, de ipsa quoque mutabilium corporum natura subtilissime disputavit? » (Litt. Encycl. « Aeterni Patris »; A. L. vol. I, p. 270).

Proximus vero Decessor Noster imm. mem. Pius XI, cum quintum et decimum exiret saeculum ab Episcopi Hipponensis obitu, Encyclicis datis Litteris, summam Augustini sapientiam eiusque promerita ac gesta celebrat, « cui ob peracuti ingenii vim — ut ipse scribit — ob doctrinae ubertatem elationemque, ob sanctitatem ad tam sublime fastigium provectam, ob invictamque catholicae veritatis defensionem, aut paene nullum, aut paucissimos sane eorum comparaveris, qui ab humani generis initio usque adhuc floruere » (Litt. Encycl. « Ad salutem »; « A. A. S. » 1930, p. 233).

Atsi omnibus perutile est Augustini meditari vitam eiusque sapientissima pervolutare scripta, iis nominatim opportunum putamus, qui in peccatorum adhuc laqueis iacent miserrime, ac percupiunt vehementer ab iisdem se tandem liberare. Eis haec verba iterare videtur, quae ad sibi creditum populum iam faciebat: « Quamdiu vivitur, fratres, sic est: sic, et nos qui senuimus in ista militia, minores quidem hostes habemus; sed tamen habemus . . . Acrior pugna iuvenum est : novimus eam; transivimus per eam . . . Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnat contra vos peccatum; sed non regnat. Quid est non regnat? Id est ad obediendum desideriis eius. Si coeperitis obedire, regnat. Et quid est obedire, nisi ut exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato?. . . Non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato » (S. August. Sermo 128, C. 9-10, n. 11-12; Migne, P. L. XXXVIII, 719).

Qui vero peccatorum iam illecebris deleniti et quasi compedibus adstringebantur, cum haec tandem vincula perfringere potuerint, has pulcherrimas Augustini sententias Deum suppliciter appellantes repetere possunt: « Nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas iucunditates meas, ut vita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem non invenirem quidquam, praeter te, Domine » (Idem, Confess. Lib. II, c. 2, n. 4; Migne, P. L. XXXII, 676-677). Atque illud etiam notissimum: « Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te » (ibidem, lib. I, c. i, n. ; Migne, P. L. XXXII, 661).

Neque iis minus utile est Hipponensis Episcopi scripta intento meditari animo, qui per errorum semitas procul a catholica doctrina aberrant, sed tamen esuriunt atque sitiunt veritatem. Eos omnes amantissimis hisce verbis consolatur Augustinus scribens: « Illi in vos saeviant, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam difficile caveantur errores . . . Ego autem, qui diu multumque iactatus, tandem respicere potui quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae narratione percipitur. . . qui denique omnia figmenta, quae vos diuturna consuetudine implicatos et constrictos tenent, et quaesivi curiose, et attente audivi, et temere credidi . . . saevire in vos omnino non possum » (Idem, Contra Epist. Manichaei, quam vocant fundamenti, c. 2-3, n. 2-3; Migne, P. L. XXXXII, 174-175). Ac summa benevolentia caritateque eos adhortatur ut ad illum convertant fidentem animum, ex quo uno lux mentibus oriri potest; ab eoque, demisse comprecando, veritatem quaerant. « Veni ad Christum... — ita ipse — ibi tibi finis est : alibi via est » (Idem, X in Epist. Io., 5; Migne, P. L. XXXV, 2057). « Et quisquis principium suum deserit, et a suo Creatore avertitur, tamquam fluvius in mare, labitur in huius saeculi amaricantem malitiam » (Idem, Enarr. in Ps. 113, serm. 1, n. 7; Migne, P. L. XXXVII, 1479). Alibi vero summa erga eos commiseratione commotus, qui inanis doctrinae evanidis fulgoribus capti, humanae tantum sapientiae verbis fidem adiungunt, et nihil aliud quaerunt, haec habet: « Infelix homo, qui scit omnia, te autem nescit, Domine Deus meus: beatus vero qui te scit, etiamsi omnia alia nescit. Qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cagitationibus suis » (Idem, Confess., lib. V, c. 4 ; Migne, P. L. XXXII, 708).

Haec et alia Hipponensis Episcopi scripta, ea praesertim, quae ad Ecclesiae universitatem seu « catholicitatem » pertinent, intento perlegens animo praeclarus ille vir atque acerrimus veritatis investigator, H. Newman (cfr. H. Newman, Apol. ed. London 1890, pp. 116-117), ita perculsus est, ut praeiudicatis omnibus opinionibus reiectis, grandi ac sincero ut erat animo, ad unum Iesu Christi ovile se libentem volentemque receperit.

Quodsi errantibus atque iis etiam, qui culparum laqueis impliciti sunt, S. Augustinus excellens magister est atque adhortator, iis tamen peculiarissimo modo, qui, ut vos, ad evangelicam vitae perfectionem alacri studiosoque animo contendunt, Episcopus Hipponensis se praebet exemplar, quod actuose imitentur. Vixdum enim ab erroris et peccatorum semitis in rectum se recepit iter veritatis virtutisque, tam citato gradu, ut diximus, cucurrit, ut ad sanctitatis apicem perveniret, et ut nihil vehementius cuperet, quam Deum adamare cum eoque arctissime coniungi. Haec enim tamquam sibi etiam data monita asseverabat : « Non . . . vocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum caelum : non vocatus es ad felicitatem terrenam, sed caelestem; non ad temporales successus et prosperitatem volaticam et transitoriam, sed ad aeternam cttm angelis vitam » (Idem, Serm. 296, C. 6, n. 7; Migne, P. L. XXXVIII, 1356). Atque illud etiam, pulcherrimis hisce sententiis expressum, animadvertit : « Ut autem homo sit aliquid, convertit se ad illum, a quo creatus est. Recedendo enim frigescit ; accedendo fervescit : recedendo tenebrescit; accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut bene sit » (Idem, Enarr. in Ps. 70, serm. II, n. 6; Migne, P. L. XXXVI, 896).

Quodsi hae sententiae omnibus salutares esse possunt, iis potissimum debent, qui ex suscepto vitae instituto ita vivant oportet, ut amando, precando operandoque artius cotidie cum Iesu Christo coniungantur, ac divina eiusmodi amicitia et gratia roborati et impulsi ceteros quoque, quos pro viribus possint, tam alloquio, quam data sollerti opera et suae cuiusque praelucentis virtutis exemplo, ad eum frequentissimos attrahant.

Vobis igitur imprimis S. Augustinus praebeat sanctitatis invitamentum et specimen, quod sequamini et imitemini vobis dicimus, qui illam evangelicae et communis vitae formam amplexi estis — nostris quidem temporibus accommodatam ac peculiaribus uniuscuiusque religiosae familiae vestrae institutis et praescriptis conformatam — quam ille suae Dioecesis clero tam uberibus cum fructibus ac sapientibus impertitis normis proposuit.

Atque hi sint optamus, a Deoque supplici poscimus prece saecularis huius celebrationis salutares utilitates, quas quidem Hipponensis Episcopus patrocinio suo vobis omnibus conciliet, ac caelesti gratia uberiores usque efficiat.

Interea vero divinae huius gratiae sit auspex paternaeque benevolentiae Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis, dilecti filii, cunctisque Religiosis Sodalitatibus curis uniuscuiusque vestris concreditis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Iulii, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI,
 Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 455 - 457
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana