Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

VENUSTA QUIDEM*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR
ECCLESIAE PAROECIALI B. MARIAE V. IN URBE CONSTANTIA,
ARCHIDIOECESIS FRIBURGENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Venusta quidem est natura et situ urbs Constantia, quam lacus alluit Brigantinus, nobilior vero Templo principe, Beatae Mariae Virgini dicato, quod ab ultima antiquitate catholicus populus solet celebrare. Id enim post invecta christiana sacra in Germaniam conditum esse tradunt, anno fere DC p.Ch.n., quemadmodum rerum gestarum scriptores asseverant; qui etiam haud perperam opinantur sacram eam Aedem ab ipso initio fuisse episcopalem. Circiter annum vero millesimum eidem augustae domui Dei ampla adiuncta est accessio, ita ut in tres alas per columnarum series divideretur novaque commendaretur dignitate ; saeculo deinde xv ab utroque latere addita sacella, quae Gothicae artis speciem prae se ferunt. Cum autem novatorum conatibus Germania tota perturbaretur, Templum gravia accepit detrimenta ; quod, mitescente tandem saeculo, anno MDLI iterum fuit consecratum. Est praeterea memorandum Aedem anno MDCCCXXVI, sublata dioecesi Constantiensi atque sede episcopali Priburgum Brisgoviae translata, factam esse curialem. In tanta autem vicissitudine haec fuit nec desinit esse religionis quoddam domicilium eximium, cum ibi summa cum veneratione excolatur sepulcrum Sancti Conradi, Episcopi Constantiensis, et urbis, hoc nomine appellatae, et archidioecesis Friburgensis caelestis Patroni. Potissimum denique est in huius Templi laudibus ponendum quod Patres Concilii Oecumenici sexti decimi, eodem loci coacti, sacros inibi egerunt coetus, et Martinus PP. V, Decessor Noster, Episcopus consecratus est et Summi Pontificatus insigne sollemni ritu suscepit. Quo vero Aedis tam illustris honor, Nostro quidem beneficio, magis augeretur, Venerabilis Frater Eugenius Seiterich, Archiepiscopus Friburgensis, nomine quoque cleri plebisque christianae suis commissae curis, Nos rogavit, ut hoc Templum, religione, rerum memoria, structurae genere, sacraque supellectile perquam insigne, Basilicae Minoris titulo ac iure donaremus. Quibus precibus libenti benignoque animo exceptis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum Ecclesiam Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in urbe Constantia, intra Friburgensis Archidioecesis fines, consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae Templis eodem nomine appellatis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, valida atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Maii, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis

 

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 2-3, pp. 63-64

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana