Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM QUINTUM SAECULUM*

AD EXC.MUM P.D. MARCELLINUM OLAECHEA LOIZAGA,
ARCHIEPISCOPUM VALENTINUM, QUINTO EXEUNTE
SAECULO A CANONIZATIONE S. VINCENTII FERRERII

 

VENERABILIS FRATER
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Cum quintum saeculum proxime exeat ex quo S. Vincentius Ferrerius, Catholicae Hispaniae totiusque Ecclesiae gloria, in sanctorum caelitum album adlectus est, putamus fore non modo decorum, sed perutile etiam ac salutare si eius memoria eiusque praeclara gesta in pleniore sua luce ponantur, ac publicis habitis celebrationibus, eius cultus impensius refoveatur. Quamobrem non sine animi solacio didicimus istic praesertim in honoris tui sede, unde ortum habuit, ob hanc rem apparari sollemnia, quae non solum tibi creditus grex, non solum Dominiciani sodales, quibus causa potissimum gloriae vertitur, sed non pauci etiam ex aliis Hispaniae regionibus — sacrorum Antistitibus praeeuntibus ac publicis quoque patriae vestrae Magistratibus, — libenter participabunt.

Tempora, quibus S. Vincentius Ferrerius vixit, Ecclesiae procul dubio tristissima fuere; inconsutilis eius vestis diro schismate proscindi videbatur; atque adeo ob rerum eventuumque incertitudinem catholica fides multorum lababat in animis, ac privati publicique mores in deterius vertebantur. Ob effrenam atque invidam terrenarum rerum cupidinem in Hispania in ceterisque Europae nationibus populi turbidis quatiebantur motibus, eorumque Principes sibi invicem belli conflagrationem comminabantur. Ad hoc innumerae gravissimaeque pestilentiae, formidolosi terrae motus, ac publicae annonae caritas et fames adiungebantur.

Numquam tamen Divinus Redemptor, quod sacra eloquia testantur (cfr. Matth. 18, 20), castissimam suam sponsam deserit; numquam ei, necessario praesertim tempore, opportuna denegat auxilia. Quin imo, cum periculosiora sunt rerum adiuncta, cum tempestates et procellae mysticam Beati Petri navem submergere enituntur, tum per legatos suos Christus adest, atque impavidus videtur tumescentium fluctuum volumina iterum suis pedibus premere, suaque voce ventis imperare; quamobrem, eo iubente, facta est tranquillitas magna (cfr. Matth. 8, 26; Marc. 4, 39; Luc. 8, 24).

Hisce in Christi legatis, qui, saeculo exeunte XIV et ineunte XV, populos ac Principes ad veritatem, ad frugem bonam, ad concordiam unitatemque admonitrice voce sua revocarunt, S. Vincentius Ferrerius annumeratur peculiaremque locum obtinet. Eius autem apostolatus vis, eiusque in publicis etiam negotiis felices successus haud facile intellegi queunt, nisi eius excelsa sanctimonia intento perpendatur animo. Qua quidem sanctitate qui pollet, non suis viribus nititur, non sua infirmitate praepeditur, sed cum totum se divinae voluntati divinaeque potentiae penitus committat, illam Pauli Apostoli sententiam sibi tribuere potest: « Omnia possum in eo qui me confortat » (Phil. 4, 13). Universa autem S. Vincentii vivendi agendique ratio, atque illa etiam praeclara gesta, quae in totius Ecclesiae Hispanorumque Nationis historiam illorum temporum tantam vim feliciter contulerunt, ex aureo libello erui videtur, quem ipse « De Vita Spirituali » scripsit (P. Fages, O. P., Œuvres de Saint Vincent Ferrierr, I, Paris 1909). Quapropter opportunum putamus aliquid de sanctissimis hisce praeceptis, quae Evangelium redolent, breviter attingere. « Quicumque igitur — ita ipse prooemiatur — voluerit proximorum animabus utilis esse, eosque verbis edificare, primo studeat in se ipso habere quidquid alios est docturus, alioquin parum proficiet. Nam verbum eius erit inefficax, nisi prius homines in eo comperiant esse quod docet, et longe maiora » (Ibid., prooem.). Ac quemadmodum ipsimet ea valde utilia fuerunt, quae deinde scribit de contemptu omnium terrenarum rerum (Ibid., c. I), de puritate et munditia animi, de propria voluntate divinae voluntati penitus conformanda (Ibid., c. III), de sui ipsius amore christianae humilitatis studio compescendo, refrenando, moderandoque (Ibid., c. IV), atque de arctissima animi coniunctione cum Deo semper habenda (Ibid., c. V); ita pariter qui etiam hodie haec intento legant animo, ex hisce profecto sententiis haud paulum poterunt spiritualis haurire utilitatis.

Nec minus, sacerdotibus praesertim ac religiosis sodalibus, opportunum erit ea iterum atque iterum meditari, quae de viis agunt rationibusque, quibus ad christianam vivendi perfectionem perveniatur (Ibid., c. VI-VIII), ac peculiari modo de laboribus apostolicis ac de litterarum disciplinarumque studio semper cum oratione ad Deum admota coniungendis (Ibid., c. XI-XIII). Quod quidem normis sapientissimis a Legifero Patre Dominico datis optime respondet suis sodalibus haec praecipiente: « In studio taliter sint intenti ut de die, de nocte, in domo, in itinere, legant aliquid vel meditentur; et quidquid poterunt retinere cordetenus nitantur » (Constit. Fratrum Ord. Praed. II, 14, I). Id vero, de quo in postrema utilissimi huius libri parte agit, de duobus nempe spiritualis vitae principiis, hoc est de aversione a nobismet ipsis et de omnigena et plena conversione nostri ad Christum (Ibid., c. XVIII sq.) ad summam profecto pertinet assequendam sanctitatem.

Nihil igitur mirum si Vincentius Ferrerius hisce praeceptis, meditando, precando, agendoque, diligenter semper obtemperans, ad celsissimum pervenit christianae asceseos verticem, hoc est ad evangelicae perfectionis apicem. Verumtamen postquam animum caelestibus muneribus ornavit suum, non in hoc acquievit, non se metam attigisse censuit, sed magis magisque exardescere atque excitari visus est ad ceterorum sanctitudinem procurandam. Optime siquidem noverat divi Thomae Aquinatis sententiam : « Maius est illuminare quam lucere solum...; maius est contemplata aliis tradere quam solum contemplari » (Summ. Th. II-II, q. 188, a. 6). Quapropter hisce praeceptis conformatus et apostolatus studio incensus, nihil antiquius habuit, quam ut pacem animis a christiana veritate vivendique ratione aberrantibus, pacem Ecclesiae infelici schismate dilaceratae, pacem denique ac concordiam Hispaniae populis eorumque Principibus indefatigabili alacritate omnique nisu conciliaret. Evangelicae doctrinae praeco non modo patriae suae, sed Galliae etiam, sed Helvetiae, sed Italiae sed Flandriae urbes, oppida, pagos, quasi angelus a caelo missus non labores, non difficillima itinera recusans, peragravit. Ubicumque autem hic Evangelii operarius, sanctitatis fulgore resplendens, sacrae eloquentiae potens, ac multis etiam rerum miraculis praeclarus. Deo donante patratis, vocem extollebat suam, ingentes multitudines, quasi superna luce perculsae ac divino quodam instinctu permotae, ab erroribus ad veritatem a simultatibus ad concordiam, a profligatis moribus ad salutarem paenitentiam christianamque vitae renovationem trahebantur. Mirandum erat tot hominum ac mulierum milia eum intentis oculis cernere, intentisque auribus loquentem audire ; deinde vero prona fronte flexisque genibus a Deo veniam non sine lacrimis impetrare ; ac postea, catholica fide christianaque virtute duce, novam ingredi vitam. Quae quidem mirabilis morum renovatio non modo in Ecclesiae, sed in Civilis etiam Societatis venas salutariter influxit; quod peculiari modo apud vos contigit, cum acerrima quaestio, Aragonensi Principe vita functo, de successore eius deligendo orta esset, iamque civilis belli periculum in patriam vestram ingrueret; quandoquidem in Caspensi Congressu, Vincentio Ferrerio suasore et auspice, pax tandem aliquando inter Principes, inter populos convenit.

Non una igitur de causa habetis, Venerabilis Frater, cur vos omnes hunc divini verbi praeconem, virtutis concitatorem impulsoremque, ac mirabilem sequestrem pacis sollemnibus habitis celebrationibus commemoretis. Idque potissimum eveniat optamus Venetiis in Britannia Minore, ubi mortales eius exuviae religiosissime recoluntur. In id autem potissimum intendite animum, intendite vires: ut nempe praeclara eius sanctimoniae exempla, pro peculiari uniuscuiusque condicione, in vestros mores salubriter referatis. Ac praeterea quam ipse tam late tam feliciter in ceteris etiam excitavit christianae vitae renovationem, in eam vos omnes, pro vestro cuiusque munere, sollerti constantique cura incumbatis.

Hi sint, Venerabilis Frater, saecularium harum celebrationum optati fructus, quos Nos S. Vincentio conciliatore — una vobiscum a Deo Optimo Maximo supplicibus precibus imploramus. Quae incensissima vota Nostra efficiat et ad felicem exitum adducat Apostolica Benedictio, quam quidem cum tibi, Venerabilis Frater, tum iis omnibus, qui Consilio praesunt celebrationibus hisce provehendis, peculiarique modo Dominicianis sodalibus, cetero clero, ac publicis Magistratibus, tum denique carissimo Catholicae Hispaniae populo peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVI mensis Iunii, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
 Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1955 - 1° marzo 1956, pp. 591 - 594
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana