Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

LITTERAE APOSTOLICAE

MAGNA CUM IUCUNDITATE*

AD REV.MUM P. IOANNEM BAPTISTAM JANSSENS, PRAEPOSITUM
GENERALEM SOCIETATIS IESU, QUARTO REVOLVENTE SAECULO
AB OBITU S. IGNATII, EIUSDEM SOCIETATIS FUNDATORIS
*

 

DILECTE FILI
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Magna cum iucunditate audivimus Societatem Iesu, cui tu digne, dilecte fili, novem iam annos praees, Sancti Conditoris memoriam, quarto ab eius obitu revolvente saeculo, sollemni modo celebraturam esse, quo ardentiore erga amatum Patrem Legiferum amore, ac perfectiore erga eius Institutum observantia sodales afficiantur ac confirmentur omnes. Quae saecularia sollemnia eo libentius laudamus votisque faustis prosequimur, quo fructus uberiores non solum in sodales Ignatianos, sed etiam in christifidelium animos inde demanaturi sperantur. Siquidem, quemadmodum quadringentesimo exeunte anno a Societate vestra condita, Apostolicis datis Litteris amantissimis (Epistula Apost. Nosti profecto; A. A. S., anno 1940, vol. 32, pag. 289 sq.), ad Nostrum vestrumque solacium « grato ea reputavimus animo, quae Providentissimus Deus per maiores vestros ac per vos quattuor hisce volventibus saeculis praeclara edidit facinora » (Ibid. pag. 289), ita in praesens veluti in optimum auspicium id ipsum mente repetere libet; vosque paterna iterum adhortari voluntate, ut, in spiritualibus potissimum rebus, incepta, opera ac praesidia omnia impensissime provehatis, « quibus immutatis ac succrescentibus aetatis huius nostrae necessitatibus opportune occurratur » (Ibid. pag. 295). Certiores facti sumus omnes vestras Provincias, quae in terrarum orbe habentur, sponte sibi in animo proposuisse hunc annum saecularem celebrare imprimis studiosius ac fidelius colendo, largiusque Exercitia Spiritualia provehendo sui Patris Legiferi. Iamvero nil pretiosius, nil utilius, nil magis duraturum S. Ignatius suis filiis hereditate reliquit quam aureum illum librum, quem inde a Paulo III Summi Pontifices (Paulus III: Litt. Apost. Pastoralis officii, 31 Iulii 1548; Benedictus XIV: Litt. Apost. Quantum secessus, 20 Mart. 1753; Leo XIII: Epist. ad R. P. Lud. Martin Ignatiae commentationes, 8 Febr. 1900; Pius XI: Const. Apost. Summorum Pontificum, 25 Iulii 1922, A. A. S. XIV 420-422; Pius XI: Litt. Encycl. Mens Nostra, 20 Dec. 1929, A. A. S. XXI 698-706) necnon Sancti in Ecclesia plurimi nullo non tempore maximis laudibus cumularunt. Si verum est quod scripsit P. La Palma (Luis de la Palma : Camino espiritual: Madrid, Apost. de la Prensa, 1944, L. V. c. 3 p. 702) librum Exercitiorum Spiritualium fuisse Sancti Ignatii primogenitum, aequo iure dici potest sanctus auctor fuisse ipse horum excercitiorum primogenitus. Illa enim sunt quae animum eius nova quadam vita corroborarunt, primos eius gressus in via perfectionis direxerunt, viresque auxerunt, ut Divinum Regem sibi eligeret labore defessum, contumeliis laceratum, tormenta et mortem in servitio aeterni Patris passum, Eumque ad summum amoris apicem sequeretur, ut divinae caritatis ardescens ignibus non seipsum solum, sed et universum mundum ad Christi pedes Servatoris adducere exoptaret. Magna quidem eorum vim expertus Ignatius in eis contineri olim testatus est « totum quod optimum in hac vita cogitare, sentire et intellegere possum, cum ut homo sibi ipsi proficiat tum ut fructus ferat, prositque et proficiat aliis multis » (Monumenta Historica S. J. Mon. Ignatiana Vol. I p. 113 Epist. ad Miona). Itaque nemo mirabitur quod Sanctus Conditor vester singulos voluit his Exercitiis plene probandos, qui in Societate ista « sub crucis vexillo Deo militare et soli Domino ac Ecclesiae Ipsius Sponsae, sub Romano Pontifice, Christi in terris Vicario, servire » (Iulius III, Litt. Apost. Exposcit debitum, 21 Iulii 1550) cuperent. Unde enim ipse novam vitam hauserat, inde et filios voluit spiritum illum sugere, qui Societati principium dedit : mirificum quendam ac sanctum animi ardorem gratia Dei in Exercitiis operante excitatum, qui non solum cupidos sed promptos eos et alacres efficeret ad divinae gloriae serviendum ac labores ea de causa strenue suscipiendos. Quamobrem suorum commodorum obliti, otium fugientes, orationis studio, mortificatione sui cuiusque ipsius fulto, dediti, totis viribus enitantur, ut finem sibi in Societate propositum attingant. Cum vero Ignatius Constitutiones, facultate a Decessore Nostro fel. rec. Paulo III concessa (Paulus III, Litt. Apost. Regimini militantis Ecclesiae, 27 Sept. 1540), postea condidit sociisque tradidit observandas, non ei mens erat leges mortuas in locum legis vivae et vivificantis interni amoris sufficere. Societate autem fundata, eum non latebat quid sententia illa sibi vellet « Sedi Apostolicae peculiariter inservire » (Constitutiones Soc. Iesu: Pars X, Litt. B) sub crucis vexillo, crucis nempe illius, cui Iesus Christus chirographum quod contrarium nobis erat deletum affixit, ut omnes homines, a daemonis potestate liberati, in luce fidei et caritatis ardore ambularent. Clarum a Monte Oliveti sonabat mandatum: « et eritis mihi testes..., usque ad ultimum terrae » (Act. 1, 8) « Extende caritatem per totum orbem », postea scribebat Augustinus, « si vis Christum amare, quia membra Christi per orbem iacent » (S. August. in Epist. Ioannis ad Parthos, Tr. n. 8 ML. III - 2-2060). Ipse Ignatius visurus erat plus quam mille socios etiam in dissitis regionibus Europae, Americae, Indiae, Aethiopiae sub crucis vexillo militantes. Hoc quidem initium erat illius apostolatus, qui filios eius in vastam Domini vineam vocabit: alios in Missiones inter infideles, quas Summi Pontifices labentibus annis iis concredere cupient arduo labore, recta scientia, immo et martyrii sanguine excolendas; alios penes Civitatum gubernatores vel penes eos qui dura servitute obligati sunt ; alios in scholas puerorum in cathedras studiorum Universitatum; alios denique ad Exercitia spiritualia cuilibet hominum classi tradenda vel ad mundum litterarum scriptis locupletandum et illuminandum. Constitutionum erit viam sternere, qua totum corpus singulaque membra in quavis mundi plaga dispersa, at eodem aeterni Regis amore inter se et cum capite unita, perfectam illam vitae formam, quae Exercitiorum est fructus praecellens, secundum rationem Instituti Ignatiani assequi possint. Dilecte fili, quis ex vobis, hoc anno quater saeculari vocem non audiet Pauli quondam, nunc Ignatii factam: « imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram » (Phil. 3, 17). Deo opitulante, Societati numquam viri defuere sanctitate insignes, qui Ignatianis Exercitiis adamussim obeundis; formam illam servarunt illaesam, et incitamentum roburque ceperunt ad vitam diligentissime secundum Constitutiones agendam, quo perfectiorem illam formam in se referrent, et gloriae Dei et animorum saluti quam efficacissimam navarent operam. Istius formae viros Pius VII, immortalis memoriae, quaerebat, cum Petri naviculae assiduis turbinibus agitatae remiges expertos et validos providere desiderabat (Pius VII: Litt. Apost, Sollicitudo omnium Ecclesiarum, 7 Aug. 1814); non alius formae Sancta Mater Ecclesia his temporibus procellosis auxiliares ab eadem Societate quaerit. Eorum igitur vestigia hodierni filii Ignatiani premere nitantur. Sub crucis vexillo se sistant fortes ad omnes principum huius mundi tenebrarurn incursiones repellendas. Superioribus, imprimisque Summo Pontifici oboedientia semper diligens et actuosissima exhibenda est; eorum nota maxime honorifica erit. Saecularibus desideriis opponatur paupertatis amor; voluptati otiosae quaedam vitae austeritas et labor indefessus; mundi dissentionibus et discordiis fraterna caritas, benigna et pacifera, invicem habita et erga omnes homines, « materialismo » fides illa sincera et studiosissima, quae Deum in mundo praesentem semper agnoscit, reveretur semper. Quod si feliciter eveniet, Ignatius mortuus suis in filiis reviviscet. Dum per has litteras tecum, dilecte fili, paterno animo agimus, Nostra cogitatio se vertit ad patres illos fratresque qui sub gravi insectatorum manu acerbissimum exsilium et supplicia passi sunt vel etiam patiuntur. Filii dignissimi illi profecto sunt, cum praeclarissimis Societatis Iesu memoriis gloriisque respondeant! Confessores catholicae fidei sunt, qui ad alios suos fratres honores amplissimos conferunt, iisque exemplum praebent. Deus eos confirmet, quos Nos amantissima voluntate amplectimur. Sed et omnes Ignatii filios amore paterno salutamus, Deum adprecantes ut per patrocinium Sancti Conditoris et Patris vestri Legiferi, sub tutela Beatissimae Virginis Mariae, virtutibus magis cotidie magisque crescant, quae divina gratia validum efficiant instrumentum, quo omnia a divina manu recte gubernentur et ad maiorem Dei gloriam feliciter conducant. Peculiaris Nostrae benevolentiae testem erga inclitam Societatem Iesu, tibi, dilecte fili, omnibusque sodalibus curae tuae demandatis qui in quavis terrarum orbis parte commorantur, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXXI mensis Iulii, anno MCMLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
 Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 609 - 612
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana