Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

FRONDENTIUM SILVARUM*

SANCTUS IOANNES GUALBERTUS, ABBAS,
CAELESTIS PATRONUS PUBLICORUM SILVARUM CUSTODUM
CIVITATIS SANCTI PAULI IN BRASILIA ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Frondentium silvarum quibus cura est mandata, ii solent Sanctum Ioannem Gualbertum peculiari pietatis studio venerari, quippe qui, sevocatus a saeculo, in Vallis Umbrosae lucis vitam duxerit divinarum rerum contemplationi deditam. Qui cultus in regionem etiam Brasiliensem pervasit, ubi, ac quidem in publica silva Civitatis Paulopolitanae, eximia statua eiusdem viri, sanctimoniae laude illustris, est locata. Preces ergo ad Nos admotae sunt, ut eum publicis silvarum custodibus eiusdem Civitatis caelestem Patronum constitueremus. Quas preces, Dilecti Filii Nostri Caroli Carmeli Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis de Vasconcellos Motta, Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia, commendatione suffultas, libenter audire statuimus eo consilio, ut illorum munus ad religionis pietatisque rationes conformaretur, iidemque malis omnibus, Sancti huius Caelitis deprecatione, prohiberentur. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Gualbertum, Abbatem, publicorum silvarum Custodum Civitatis Paulopolitanae, seu Sancti Pauli in Brasilia, praecipuum apud Deum Patronum facimus, eligimus, renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae ordinum seu coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 6-7, pp. 252-253

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana